fugam simulare, cui icuerit in regno manere' Quòd utinam illum, cujus impio facinore in has miserias projec. tus sum, eadem hæc simulantem videam, et aliquando aut apud vos, aut apud deos immortales rerum humanarum cura oriatur Næ ille, qui nunc sceleribus suis ferox atque præclarus est, omnibus malis excruciatus, impietatis in parentem nostrum, fratris mei necis mearumque miseriarum graves pœnas reddet. Jam jam frater animo meo carissime, quamquam tibi immaturo, et unde minimè decuit, vita erepta est, tamen lætandum magis quàm dolendum puto casum tuum: non enim regnum, sed fugam, exsilium, egestatem et omnes has, quæ me premnunt, ærumnas cum animâ simul amisisti. At ego infelix, in tanta mala præcipitatus ex patrio regno, rerum humanarum spectaculum præbeo, incertus quid agam, tuasne inurias persequar, ipse auxilii egens, an regno consulam, cujus vitæ necisque potestas ex opibus alienis pendet. Utinam emori fortunis meis honestus exitus esset, neu vivere contemptus viderer, si defessus malis injuriæ concessissem. Nunc neque vivere libet, neque mori licet sine dedecore. Patres conscripti, per vos, per liberos atque parentes vestros, per majestatem populi Romani, subvenite misero mihi, ite obviàm injuriæ, nolite pati regnum Numidiæ, quod vestrum est, per scelus et sanguinem familiæ nostræ tabescere." XV. Postquam rex finem loquendi fecit, legati Jugurthæ, largitione magis quàm causâ freti, paucis respon dent: Hiempsalem ob sævitiam suam ab Numidis inter. fectum: Adherbalem ultro bellum inferentem, postquanı superatus sit, queri, quòd injuriam facere nequivisset Jugurtham ab senatu petere, ne se alium putarent, ac Numantiæ cognitus esset, neu verba inimici ante facta sua ponerent.' Deinde utrique curiâ egrediuntur. Senatus statim consulitur. Fautores legatorum, præterea magna pars gratiâ depravata, Adherbalis dicta contemnere, Jugurthæ virtutem extollere laudibus; gratiâ, voce, denique omnibus modis pro alieno scelere et flagitio, suâ quasi pro gloriâ, nitebantur. At contrà pauci, quibus bonum et æquum divitiis carius erat, subveniendum Adherbali, et Hiempsalis mortem severè vindicandam' censebant: sed ex omnibus maximè Emilius Scaurus, homo nobilis, impiger, factiosus, avidus potentiæ, honoris. divitiarum, ceterùm vitia sua callidè occultans. Is postquam videt regis largitionem famosam impudentemque, veritus, quod in tali re solet, ne polluta licentia invidiam accenderet, animum a consuetâ libidine continuit. XVI. Vicit tamen in senatu pars illa, quæ vero pretium aut gratiam anteferebat. Decretum fit, 'utì decem legati regnum, quod Micipsa obtinuerat, inter Jugurtham et Adherbalem dividerent.' Cujus legationis princeps fuit L. Opimius, homo clarus et tunc in senatu potens; quia consul, C. Graccho et M. Fulvio Flacco interfectis, acerrimè victoriam nobilitatis in plebem exercuerat. Eum Jugurtha tametsi Romæ in inimicis habuerat, tamen accuratissimè recepit: dando et pollicitando multa perfecit, utì famæ, fidei, postremò omnibus suis rebus commodum regis anteferret. Reliquos legatos eâdem viâ aggressus, plerosque capit: paucis carior fides quàm pecunia fuit. In divisione, quæ pars Numidiæ Mauretaniam attingit. agro virisque opulentior, Jugurthæ traditur; illam alteram specie quàm usu potiorem, quæ portuosior et ædificiis magis exornata erat, Adherbal possedit. XVII. Res postulare videtur Africæ situm paucis exponere, et eas gentes, quibuscum nobis bellum aut amicit ia fuit, attingere. Sed quæ loca et nationes ob calorem aut asperitatem item solitudines minùs frequentata sunt, de iis haud facilè compertum narraverim; cetera quàm paucissimis absolvam. In divisione orbis terræ plerique in partem tertiam Africam posuêre: pauci tantummodo Asiam et Europam esse, sed Africam in Europâ. Ea fines habet ab occidente fretum nostri maris et Oceani; ab ortu solis declivem latitudinem, quem locum Catabathmon incolæ appellant. Mare sævum, importuosum; ager frugum fertilis, bonus pecori, arbore infecundus; cœlo terrâque penuria aquarum. Genus hominum salubri corpore, velox, patiens laborum plerosque senectus dissolvit, nisi qui ferro aut bestis interiêre, nam morbus haud sæpe quemquam superat. Ad hoc malefici generis plurima animalia. Sed qui mortales initio Africam habuerint, quique postea accesserint, aut quomodo inter se permixti sint, quamquam ab eâ famâ, quæ plerosque obtinet, diversum est, tamen, utì ex libris Punicis, qui regis Hiempsalis dicebantur, interpretatum nobis est, utique rem sese habere cultores ejus terræ putant, quàm paucissimis dicam: ceterùm fides ejus rei penes auctores erit. XVIII. Africam initio habuêre Gætuli et Libyes, asperi incultique, quîs cibus erat caro ferina atque humi pab ulum, utì pecoribus. Hi neque moribus neque lege, aut imperio cujusquam regebantur: vagi, palantes, quà nox coegerat, sedes habebant. Sed postquam in Hispaniá Hercules, sicuti Afri putant, interiit, exercitus ejus, compositus ex variis gentibus, amisso duce, ac passim multis, sibi quisque, imperium petentibus, brevi dilabitur. Ex eo numero Medi, Persæ et Armenii, navibus in Africam *ransvecti, proximos nostro mari locos occupa vêre, sed Persæ intra Oceanum magis: hique alveos navium inversos pro tuguriis habuêre, quia neque materia in agris, neque ab Hispanis emendi aut mutandi copia erat: mare magnum et ignara lingua commercia prohibebant. Hi paulatim per connubia Gætulos secum miscuêre; et quia sæpe tentantes agros, alia deinde alia loca petiverant, semet ipsi Nomadas appellavêre. Ceterùm adhuc ædificia Numidarum agrestium, quæ mapalia illi vocant, oblonga, incurvis lateribus tecta, quasi navium carinæ sunt. Medi autem et Armenii, accessêre Libyes; (nam hi propiùs mare Africum agitabant, Gætuli sub sole magis, haud procul ab ardoribus:) hique maturè oppida habuêre; nam freto divisi ab Hispaniâ mutare res inter se institue. rant. Nomen eorum paulatim Libyes corrupêre, barbarâ linguâ Mauros pro Medis appellantes. Sed res Persarum brevi adolevit; ac postea, nomine Numidæ, propter multitudinem a parentibus digressi, possedêre ea loca, quæ proximè Carthaginem Numidia appellatur. Deinde utrique alteris freti, finitimos armis aut metu sub imperium suum coegêre, nomen gloriamque sibi addidêre; magis hi, qui ad nostrum mare processerant, quia Libyes quàm Gætuli minùs bellicosi. Denique Africa: pars inferior pleraque ab Num dis possessa est; victi omnes in gentem nomenque imperantium concessêre. XIX. Postea Phoenices, alii multitudinis domi minuendæ gratiâ, pars imperii cupidine, sollicitatâ plebe et aliis novarum rerum avidis, Hipponem, Hadrumetum, Leptim aliasque urbes in orâ maritimâ condidêre; hæque brevi multùm auctæ, pars originibus suis præsidio, aliæ decori fuêre. Nam de Carthagine tacere melius puto quàm parum dicere, quoniam aliò properare tempus monet. Igitur ad Catabathmon. qui locus Ægyptum ab Africâ dividit, secundo mari prima Cyrene est colonia Theræôn, ac deinceps duæ Syrtes, interque eas Leptis, deinde Philænôn aræ, quem locum Ægyptum versûs finem imperii habuêre Carthaginienses; pòst aliæ Punica urbes. Cetera loca usque ad Mauretaniam Numida tenent: proximè Hispaniam Mauri sunt. Super Numidiam Gætulos accepimus, partim in tuguriis, alios incultiùs vagos agitare, post eos Æthiopas esse, dein loca exusta solis ardoribus. Igitur bello Jugurthino pieraque ex Punicis oppida et fines Carthagiensium, quos novissimè habuerant, populus Romanus per magistratus administrabat: Gætulorum magna pars, et Numidæ usque ad flumen Mulucham sub Jugurthâ erant: Mauris omnibus rex Bocchus imperitabat, præter nomen cetera ignarus populi Romani, itemque nobis neque bello neque pace antea cognitus. De Africâ et ejus incolis ad necessitudinem rei satis dictum. XX. Postquam, diviso regno, legati Africâ decessêre, et Jugurtha contra timorem animi præmia sceleris adeptum sese videt, certum ratus, quod ex amicis apud Numantiam acceperat, omnia Romæ venalia esse, simul et illorum pollicitationibus accensus, quos paulo antè mu neribus expleverat, in regnum Adherbalis animum inten dit. Ipse acer, bellicosus; at is, quem petebat, quietus, imbellis, placido ingenio, opportunus injuriæ, metuens magis quàm metuendus. Igitur ex improviso fines ejus cuni magnâ manu invadit; multos mortales cum pecore atque aliâ prædâ capit, ædificia incendit, pleraque loca hostiliter cum equitatu accedit: deinde cum omni multitudine in regnum suum convertit; existimans dolore per motum Adherbalem injurias suas manu vindicaturum, |