Immagini della pagina
PDF
ePub

eamque rem belli causam fore. At ille, quòd neque se parem armis existimabat, et amicitiâ populi Romani magis quam Numidis fretus erat, legatos ad Jugurtham de injuriis questum misit: qui tametsi contumeliosa dicta retulerant, priùs tamen omnia pati decrevit, quàm bellum. sumere, quia tentatum antea secus cesserat. Neque eo magis cupido Jugurthæ minuebatur; quippe qui totum ejus regnum animo jam invaserat. Itaque non, ut antea. cum prædatoriâ manu, sed magno exercitu comparato bellum gerere cœpit, et apertè totius Numidiæ imperium petere. Ceterùm, quà pergebat, urbes, agros vastare, prædas agere; suis animum, hostibus terrorem augere.

XXI. Adherbal ubi intellegit eò processum, utì regnum aut relinquendum esset, aut armis retinendum, necessariò copias parat, et Jugurthæ obvius procedit. Interim haud longè a mari, prope Cirtam oppidum, utriusque consedit exercitus, et quia diei extremum erat, prælium non inceptum. Sed ubi plerumque noctis processit, obscuro etiamtum lumine, milites Jugurthini, signo dato, castra hostium invadunt; semisomnos partim, alios arma sumentes fugant funduntque. Adherbal cum paucis equitibus Cirtam profugit; et, ni multitudo togatorum fuisset, quæ Numidas insequentes moenibus pronibuit, uno die inter duos reges cœptum atque patratum bellum foret. Igitur Jugurtha oppidum circumsedit, vineis turribusque et machinis omnium generum expugnare aggreditur ; maximè festinans tempus legatorum antecapere, quos, ante prælium factum, ab Adherbale Romam missos audiv. erat. Sed postquam senatus de bello eorum accepit. tres adolescentes in Africam legantur, qui ambos reges adeant, senatûs populique Romani verbis nuntient, vello

censere eos ab armis discedere; de controversiis suis jure potiùs quàm bello disceptare: ita seque illisque dig

num esse'

erat.

XXII. Legati in Africam maturantes veniunt, eo magis, quòd Rome, dum proficisci parant, de prœlio facto et oppugnatione Cirta audiebatur: sed is rumor clemens Quorum, Jugurtha, acceptâ oratione, respondit: 'sibi neque majus quicquam neque carius auctoritate senati esse; ab adolescentiâ ita se enisum, utì ab optimo quoque probaretur: virtute, non malitiâ P. Scipioni, summo viro, placuisse; ob easdem artes ab Micipsâ, non penuriâ liberorum, in regnum adoptatum esse. Ceterùin quo plura bene atque strenuè fecisset, eo animum suum njuriam minùs tolerare. Adherbalem dolis vitæ suæ insidiatum; quod ubi comperisset, sceleri ejus obviàm isse. Populum Romanum neque rectè neque pro bono facturum, si ab jure gentium sese prohibuerit. Postremò de omnibus rebus iegatos Romam brevi missurum.' Ita utrique digrediuntur. Adherbalis appellandi copia non

fuit.

XXIII. Jugurtha ubi eos Africâ decessisse ratus est, neque propter loci naturam Cirtam armis expugnare potest, vallo atque fossâ moenia circumdat, turres exstruit, easque præsidiis firmat: præterea dies noctesque aut per vim, aut dolis tentare; defensoribus monium præmia modò, modò formidinem ostentare; suos hortando ad virtutem arrigere; prorsus intentus cuncta parare. Adherbal ubi intellegit omnes suas fortunas in extremo sitas, hostem infestum, auxilii spem nullam, penuriâ rerum necessariarum bellum trahi non posse, ex his, qui anà Cirtam profugerant, duos, maximè impigros delegit ; eos multa pollicendo ac miserando casum suum con

66

firmat utì per hostium munitiones noctu ad proximuin mare, dein Romam pergerent.

XXIV. Numidæ paucis diebus jussa efficiunt; litteræ Adherbalis in senatu recitatæ, quarum sententia hæc fuit. Non meâ culpâ sæpe ad vos oratum mitto, patres conscripti, sed vis Jugurthæ subigit, quem tanta libido exstinguendi me invasit, utì neque vos neque deos im mortales in animo habeat, sanguinem meum quàm omnia malit. Itaque quintum jam mensem socius et amicus populi Romani armis obsessus teneor, neque mihi Micipsæ patris mei beneficia, neque vestra decreta auxiliantur: ferro an fame acriùs urgear, incertus sum. Plura de Jugurthâ scribere dehortatur me fortuna mea, et jam antea expertus sum parum fidei miseris esse: nisi tamen intelligo illum suprà, quàm ego sum, petere, neque simul amicitiam vestram et regnum meum sperare: utrum gravius existimet,. nemini occultum est. Nam initio occidit Hiempsalem, fratrem meum, deinde patrio regno me expulit. Quæ sanè fuerint nostræ injuriæ, nihil ad vos. Verùm nunc vestrum regnum armis tenet, me, quem vos imperatorem Numidis posuistis, clausum obsidet; legatorum verba quanti fecerit, pericula mea declarant. Quid reliquum, nisi vis vestra, quo moveri possit? Nam ego quidem vellem, et hæc, quæ scribo, et illa, quæ antea in senatu questus sum, vana forent potiùs. quàm miseria mea fidem verbis faceret. Sed quoniam eo natus sum, ut Jugurthæ scelerum ostentui essem, non jum mortem neque ærumnas, tantummodo inimici imperium et cruciatus corporis deprecor. Regno Numidiæ, cod vestrum est, utì libet, consulite: me manibus impiis eripite, per majestatem imperii, per amicitiæ fidem, s ulla apud vos memoria remanet avi mei Masinissæ.”

6

XXV. His litteris recitatis, fuêre, qui exercitum in Africam mittendum' censerent, et quà n primùm Adherbali subveniendum: de Jugurthâ interim utì consuleretur, quoniam legatis non paruisset.' Sed ab iisdem illis regis fautoribus summâ ope enisum, ne tale decretum fieret. Ita bonum publicum, ut in plerisque negotiis solet, privatâ gratiâ devictum. Legantur tamen in Africam majores natu, nobiles, amplis honoribus usi; in quîs fuit M. Scaurus, de quo suprà memoravimus, consularis, et tunc in senatu princeps. Hi, quòd res in invidiâ erat, simul et ab Numidis obsecrati, triduo navim ascendêre: deinde brevi Uticam appulsi litteras ad Jugurtham mittunt, quàm ocissimè ad provinciam accedat, seque aa eum ab senatu missos.' Ille ubi accepit homines claros, quorum auctoritatem Romæ pollere audiverat, contra inceptum suum venisse, primò commotus, metu atque libidine diversus agitabatur. Timebat iram senati, ni paruisset legatis: porrò animus cupidine cæcus ad inceptum scelus rapiebat. Vicit tamen in avido ingenio pravum consilium. Igitur, exercitu circumdato, summâ vi Cirtam irrumpere nititur; maximè sperans, diductâ manu hostium, aut vi aut dolis sese casum victoriæ inventurum. Quod ubi secùs procedit, neque, quod intenderat, efficere potest, utì priùs, quàm legatos conveniret, Adherbalis potiretur, ne ampliùs morando Scaurum, quem plurimùm metuebat, incenderet, cum paucis equitibus in provinciam venit. Ac tametsi senati verbis graves minæ nuntiabantur, quòd ab oppugnatione non desisteret, multâ tamen oratione consumptâ, legati frustrà discessêre.

6

[ocr errors]

XXVI. Ea postquam Cirtæ audita sunt, Italici, quorum virtute mænia defensabantur, confisi, deditione factȧ propter magnitudinem populi Romani inviolatos sese fore

6

Adherbali suadent, uti seque et oppidum Jugurthæ tradat; tantùm ab eo vitam paciscatur, de ceteris senatui curæ fore. At ille, tametsi omnia potiora fide Jugurthæ rebatur, tamen, quia penes eosdem, si adversaretur, cogendi potestas erat, ita, uti censuerant Italici, deditionem facit. Jugurtha in primis Adherbalem excruciatum necat; deinde omnes puberes Numidas et negotiatores promiscuè, uti quisque armatis obvius fuerat, interfecit.

XXVII. Quod postquam Romæ cognitum est, et res in senatu agitari cœpta; iidem illi ministri regis interpellando, ac sæpe gratiâ interdum jurgiis trahendo tempus, atrocitatem facti leniebant. Ac ni C. Memmius, tribunus plebis designatus, vir acer et infestus potentiæ no bilitatis, populum Romanum edocuisset id agi, uti per paucos factiosos Jugurtha scelus condonaretur,' profectò omnis invidia prolatandis consultationibus dilapsa foret: tanta vis gratiæ atque pecuniæ regis erat. Sed ubi senatus delicti conscientiâ populum timet, lege Semproniâ provinciæ futuris consulibus Numidia atque Italia decretæ, consules declarati P. Scipio Nasica, L. Bestia Calpurnius. Calpurnio Numidia, Scipioni Italia obvenit. Deinde exercitus, qui in Africam portaretur, scribitur: stipendium aliaque, quæ bello usui forent, decernuntur.

XXVIII. At Jugurtha, contra spem nuntio accepto, quippe cui Romæ omnia venum ire in animo hæserat, filium et cum eo duos familiares ad senatum legatos mit. tit; hisque, ut illis, quos Hiempsale interfecto miserat, præcepit, omnes mortales pecuniâ aggrediantur.' Qui postquam Romam adventabant, senatus a Bestiâ consultus est, placeretne legatos Jugurthæ recipi manibus • iique decrevêre, 'nisi regnum ipsumcue deditum venissent. uti in diebus proximis decem Italiâ decederent

6

« IndietroContinua »