Immagini della pagina
PDF
ePub

firmat utì per hostium munitiones noctu ad proximun mare, dein Romam pergerent.

XXIV. Numidæ paucis diebus jussa efficiunt; litteræ Adherbalis in senatu recitatæ, quarum sententia hæc fuit. "Non meâ culpâ sæpe ad vos oratum mitto, patres conscripti, sed vis Jugurthæ subigit, quem tanta libido exstinguendi me invasit, utì neque vos neque deos im mortales in animo habeat, sanguinem meum quàm omnia malit. Itaque quintum jam mensem socius et amicus populi Romani armis obsessus teneor, neque mihi Micipsæ patris mei beneficia neque vestra decreta auxiliantur: ferro an fame acriùs urgear, incertus sum. Plura de Jugurthâ scribere dehortatur me fortuna mea, et jam antea expertus sum parum fidei miseris esse: nisi tamen intelligo illum suprà, quàm ego sum, petere, neque simul amicitiam vestram et regnum meum sperare: utrum gravius existimet,. nemini occultum est. Nam initio occidit Hiempsalem, fratrem meum, deinde patrio regno me expulit. Quæ sanè fuerint nostræ injuriæ, nihil ad vos. Verùm nunc vestrum regnum armis tenet, me, quem vos imperatorem Numidis posuistis, clausum obsidet; legatorum verba quanti fecerit, pericula mea declarant. Quid reliquum, nisi vis vestra, quo moveri possit? Nam ego quidem vellem, et hæc, quæ scribo, et illa, quæ antea in senatu questus sum, vana forent potius. quàm miseria mea fidem verbis faceret. Sed quoniam eo natus sum, ut Jugurthæ scelerum ostentui essem, non jam mortem neque ærumnas, tantummodo inimici imperium. et cruciatus corporis deprecor. Regno Numidiæ, cod vestrum est, utì libet, consulite: me manibus impiis eripite, per majestatem imperii, per amicitiæ fidem, sulla apud vos memoria remanet avi mei Masinissä.”

[ocr errors]

XXV. His litteris recitatis, fuêre, qui exercitum in Africam mittendum' censerent, et quà n primùm Adherbali subveniendum: de Jugurthâ interim utì consuleretur, quoniam legatis non paruisset.' Sed ab iisdem illis regis fautoribus summâ ope enisum, ne tale decretum fieret. Ita bonum publicum, ut in plerisque negotiis solet, privatâ gratiâ devictum. Legantur tamen in Africam majores natu, nobiles, amplis honoribus usi; in quîs fuit M. Scaurus, de quo suprà memoravimus, consularis, et tunc in senatu princeps. Hi, quòd res in invidiâ erat, simul et ab Numidis obsecrati, triduo navim ascendêre : deinde brevi Uticam appulsi litteras ad Jugurtham mittunt,quàm ocissimè ad provinciam accedat, seque an eum ab senatu missos.' Ille ubi accepit homines claros, quorum auctoritatem Romæ pollere audiverat, contra inceptum suum venisse, primò commotus, metu atque libidine diversus agitabatur. Timebat iram senati, ni paruisset legatis: porrò animus cupidine cæcus ad inceptum scelus rapiebat. Vicit tamen in avido ingenio pravum consilium. Igitur, exercitu circumdato, summâ vi Cirtam irrumpere nititur; maximè sperans, diductâ manu hostium, aut vi aut dolis sese casum victoriæ inventurum. Quod ubi secùs procedit, neque, quod intenderat, efficere potest, utì priùs, quàm legatos conveniret, Adherbalis potiretur, ne ampliùs morando Scaurum, quem plurimùm metuebat, incenderet, cum paucis equitibus in provinciam venit. Ac tametsi senati verbis graves minæ nuntiabantur, quòd ab oppugnatione non desisteret, multâ tamen oratione consumptâ, legati frustrà discessêre.

XXVI. Ea postquam Cirtæ audita sunt, Italici, quorum virtute monia defensabantur, confisi, deditione factà propter magnitudinem populi Romani inviolatos sese fore

Adherbali suadent, uti seque et oppidum Jugurthæ tradat; tantùm ab eo vitam paciscatur, de ceteris senatui curæ fore.' At ille, tametsi omnia potiora fide Jugurthæ rebatur, tamen, quia penes eosdem, si adversaretur. cogendi potestas erat, ita, uti censuerant Italici, deditionem facit. Jugurtha in primis Adherbalem excruciatum necat; deinde omnes puberes Numidas et negotiatores promiscue, uti quisque armatis obvius fuerat, interfecit.

XXVII. Quod postquam Romæ cognitum est, et res in senatu agitari cœpta; iidem illi ministri regis interpellando, ac sæpe gratiâ interdum jurgiis trahendo tempus, atrocitatem facti leniebant. Ac ni C. Memmius, tribunus plebis designatus, vir acer et infestus potentiæ no bilitatis, populum Romanum edocuisset id agi, uti per paucos factiosos Jugurtha scelus condonaretur,' profectò omnis invidia prolatandis consultationibus dilapsa foret: tanta vis gratiæ atque pecuniæ regis erat. Sed ubi senatus delicti conscientiâ populum timet, lege Semproniâ provinciæ futuris consulibus Numidia atque Italia decretæ, consules declarati P. Scipio Nasica, L. Bestia Calpurnius. Calpurnio Numidia, Scipioni Italia obvenit. Deinde exercitus, qui in Africam portaretur, scribitur: stipendium aliaque, quæ bello usui forent, decernuntur.

XXVIII. At Jugurtha, contra spem nuntio accepto, quippe cui Romæ omnia venum ire in animo hæserat, filium et cum eo duos familiares ad senatum legatos mit. tit; hisque, ut illis, quos Hiempsale interfecto miserat, præcepit, 'omnes mortales pecuniâ aggrediantur.' Qui postquam Romam adventabant, senatus a Bestiâ consultus est, placeretne legatos Jugurthæ recipi manibus. iique decrevêre, nisi regnum ipsumcue deditum veniszent, uti in diebus proximis decem Italiâ decederent

6

Consul Numidis ex senati decreto nuntiari jubet: ita infectis rebus illi domum discedunt. Interim Calpurnius, parato exercitu, legat sibi homines nobiles, factiosos, quorum auctoritate, quæ deliquisset, munita fore spera. bat: in quis fuit Scaurus, cujus de naturâ et habitu suprà memoravimus. Nam in consule nostro multæ bonæque artes animi et corporis erant, quas omnes avaritia præpediebat. Patiens laborum, acri ingenio, satis providens, belli haud ignarus, firmissimus contra pericula et insidias. Sed legiones per Italiam Rhegium atque inde Siciliam, porrò ex Siciliâ in Africam transvectæ. Igitur Calpurnius initio, paratis commeatibus, acriter Numidiam ingressus est, multosque mortales et urbes aliquot pugnando cepit.

XXIX. Sed ubi Jugurtha per legatos pecuniâ tentare, bellique, quod administrabat, asperitatem ostendere cœpit. animus æger avaritiâ facilè conversus est. L'ete rùm socius et administer omnium consiliorum assumitur Scaurus; qui tametsi a principio, plerisque ex factione ejus corruptis, acerrimè regem impugnaverat, tamen magnitudine pecuniæ a bono honestoque in pravum abstractus est. Sed Jugurtha primò tantummodo belli moram redimebat, existimans sese aliquid interim Romæ pretio aut gratiâ effecturum; postea verò quàm participem negotii Scaurum accepit, in maximam spem adductus recuperandæ pacis, statuit cum eis de omnibus pactionibus præsens agere. Ceterùm interea fidei causâ mittitur a consule Sextius quæstor in oppidum Jugurtha Vaccam; cujus rei species erat acceptio frumenti, quod Calpurnius palam legatis imperaverat, quoniam deditio nis morâ induciæ agitabantur. Igitur rex, utì constitue. rat, in castra venit; a pauca, præsenti consilio locutus

de invidiâ facti sui, atque in deditionem utì acciperetur reliqua cum Bestiâ et Scauro secreta transigit: dein postero die, quasi per saturam exquisitis sententiis, in deditionem accipitur. Sed, uti pro consilio imperatum erat, elephanti triginta, pecus atque equi multi cum parvo argenti pondere quæstori traduntur. Calpurnius Romam ad magistratus rogandos proficiscitur. In Numidiâ et exercitu nostro pax agitabatur.

XX. Fostquam res in Africâ gestas, quoque modo actæ forent, fama divulgavit, Romæ per omnes locos et conventus de facto consulis agitari. Apud plebem gravis invidia; patres solliciti erant; probarentne tantum flagitium, an decretum consulis subverterent, parum constabat: ac maximè eos potentia Scauri, quòd is auctor ef socius Bestiæ ferebatur, a vero bonoque impediebat. At C. Memmius, cujus de libertate ingenii et odio potentiæ nobilitatis suprà diximus, inter dubitationem et moras senati concionibus populum ad vindicandum hortari, monere, ne rempublicam, ne libertatem suam desererent; multa superba et crudelia facinora nobilitatis ostendere: prorsus intentus omni modo plebis animum accendebat. Sed, quoniam eâ tempestate Roma Memmii facundia clara pollensque fuit, decere existimavi unam ex tam multis orationem ejus perscribere, ac potissimùm ea dicam, quæ in concione post reditum Bestiæ hujuscemodi verbis disseruit.

XXXI. "Multa me dehortantur a vobis, Quirites, ni studium reipublicæ omnia superet, opes factionis, vestra patientia, jus nullum, ac maximè, quòd innocentiæ plus periculi quàm honoris est. Nam illa quidem piget dicere, his annis quindecim quàm ludibrio fueritis superbiæ paucorum; quàm fœdè quàmque inulti perierint

« IndietroContinua »