Immagini della pagina
PDF
ePub

Consul Numidis ex senati decreto nuntiari jubet: ita infectis rebus illi domum discedunt. Interim Calpurnius, parato exercitu, legat sibi homines nobiles, factiosos, quorum auctoritate, quæ deliquisset, munita fore spera. bat: in quis fuit Scaurus, cujus de naturâ et habitu suprà memoravimus. Nam in consule nostro multæ bonæque artes animi et corporis erant, quas omnes avaritia præpediebat. Patiens laborum, acri ingenio, satis providens, belli haud ignarus, firmissimus contra pericula et insidias. Sed legiones per Italiam Rhegium atque inde Siciliam, porrò ex Siciliâ in Africam transvectæ. Igitur Calpurnius initio, paratis commeatibus, acriter Numidiam ingressus est, multosque mortales et urbes aliquot pugnando cepit.

XXIX. Sed ubi Jugurtha per legatos pecuniâ tentare, bellique, quod administrabat, asperitatem ostendere cœpit, animus æger avaritiâ facilè conversus est. C'ete rùm socius et administer omnium consiliorum assumitur Scaurus; qui tametsi a principio, plerisque ex factione ejus corruptis, acerrimè regem impugnaverat, tamen magnitudine pecuniæ a bono honestoque in pravum abstractus est. Sed Jugurtha primò tantummodo belli moram redimebat, existimans sese aliquid interim Romæ pretio aut gratiâ effecturum; postea verò quàm participem negotii Scaurum accepit, in maximam spem adductus recuperandæ pacis, statuit cum eis de omnibus pactionibus præsens agere. Ceterùm interea fidei causâ mittitur a consule Sextius quæstor in oppidum Jugurtha Vaccam; cujus rei species erat acceptio frumenti, quod Calpurnius palam legatis imperaverat, quoniam deditio nis morâ induciæ agitabantur. Igitur rex, utì constitue. rat, in castra venit; a pauca, præsenti consilio locutus

de invidiâ facti sui, atque in deditionem utì acciperetur reliqua cum Bestiâ et Scauro secreta transigit: dein postero die, quasi per saturam exquisitis sententiis, in deditionem accipitur. Sed, uti pro consilio imperatum erat, elephanti triginta, pecus atque equi multi cum parvo argenti pondere quæstori traduntur. Calpurnius Romani ad magistratus rogandos proficiscitur. In Numidiâ et exercitu nostro pax agitabatur.

XX. Postquam res in Africâ gestas, quoque modo actæ forent, fama divulgavit, Romæ per omnes locos et conventus de facto consulis agitari. Apud plebem gravis invidia; patres solliciti erant; probarentne tantum flagitium, an decretum consulis subverterent, parum constabat: ac maximè eos potentia Scauri, quòd is auctor et socius Bestiæ ferebatur, a vero bonoque impediebat. At C. Memmius, cujus de libertate ingenii et odio potentiæ nobilitatis suprà diximus, inter dubitationem et moras senati concionibus populum ad vindicandum hortari, monere, ne rempublicam, ne libertatem suam desererent; multa superba et crudelia facinora nobilitatis ostendere: prorsus intentus omni modo plebis animum accendebat. Sed, quoniam eâ tempestate Roma Memmii facundia clara pollensque fuit, decere existimavi unam ex tam. multis orationem ejus perscribere, ac potissimùm ea dicam, quæ in concione post reditum Bestiæ hujuscemodi verbis disseruit.

XXXI. "Multa me dehortantur a vobis, Quirites, ni studium reipublicæ omnia superet, opes factionis, vestra patientia, jus nullum, ac maximè, quòd innocentiæ plus periculi quàm honoris est. Nam illa quidem piget dicere, his annis quindecim quàm ludibrio fueritis superbiæ paucorum; quàm fœdè quàmque inulti perierint

vestri defensores; ut vobis animus ab ignaviâ atque socordiâ corruptus sit, qui ne nunc quidem, obnoxiis inimicis, exsurgitis, atque etiam nunc timetis eos, quibus vos decet terrori esse. Sed quamquam hæc talia sunt, tamen obviàm ire factionis potentiæ animus subigit. Certè ego libertatem, quæ mihi a parente tradita est, experiar: verùm id frustrà an ob rem faciam, in vestrâ manu situm est, Quirites. Neque ego vos hortor, quod sæpe majores vestri fecêre, utì contra injurias armati eatis. Nihil vi, nihil secessione opus est: necesse est, suomet ipsi more præcipites eant. Occiso Tiberio Graccho, quem regnum parare aiebant, in plebem Romanam quæstiones habitæ sunt. Post C. Gracchi et M. Fulvii cædem, item vestri ordinis multi mortales in carcere necati sunt. utriusque cladis non lex, verùm libido eorum finem fecit Sed sanè fuerit regni paratio plebi sua restituere: quid quid sine sanguine civium ulcisci nequitur, jure factum sit. Superioribus annis taciti indignabamini ærarium expilari, reges et populos liberos paucis nobilibus vectigal pendere, penes eosdem et summam gloriam, et maximas divitias esse: tamen hæc talia facinora impunè suscepisse parum habuêre, itaque postremò leges, majestas vestra, divina et humana omnia hostibus tradita sunt. Neque eos, qui ca fecêre, pudet aut pœnitet, sed incedunt per ora vestra magnifici, sacerdotia et consulatus, pars triumphos suos ostentantes, perinde quasi ea honori, non prædæ habeant. Servi ære parati imperia injusta domino. rum non perferunt: vos, Quirites, imperio nati, æquo animo servitutem toleratis? At qui sunt hi, qui rempublicam occupavêre? Homines sceleratissimi, cruentis manibus, immani avaritiâ, nocentissimi iidemque superbissimi ; quîs files decus, pietas, postremò honesta atque inho

nesta, omnia questui sunt. Pars eorum occidisse tribunos plebis, alii quæstiones injustas, plerique cædem in vos fecisse pro munimento habent. It quàm quisque pessimè fecit, tam maximè tutus est; metum a scelere suo ad ignaviam vestram transtulêre: quos omnes eadem cupere, eadem odisse, eadem metuere in unum coegit: sed hæc inter bonos amicitia, inter malos factio est. Quòd si tam vos libertatis curam haberetis, quàm illi ad dominationem accensi sunt, profectò neque respublica, sicuti nunc, vastaretur, et beneficia vestra penes optimos, non audacissimos forent. Majores vestri parandi juris et majestatis constituendæ gratiâ bis per secessionem armati Aventinum occupavêre: vos pro libertate, quam ab illis accepistis, non summâ ope nitemini? atque eo vehemen tiùs, quòd majus dedecus est parta amittere, quàm omnino non paravisse. Dicet aliquis: "Quid igitur censes?" Vindicandum in eos, qui hosti prodidêre rempublicam ; non manu neque vi, quod magis vos fecisse quàm illis accidisse indignum est, verùm quæstionibus et indicio ipsius Jugurthæ, qui si dedititius est, profectò jussis vestris obediens erit; sin ea contemnit, scilicet existimabitis qualis illa pax aut deditio sit, ex quâ ad Jugurtham scelerum impunitas, ad paucos potentes maximæ divitiæ, in rempublicam damna atque dedecora pervenerint. Nisi forte nondum etiam vos dominationis eorum satietas tenet, et illa quàm hæc tempora magis placent, quum regna, provinciæ, leges, jura, judicia, bella, atque, paces, postreme divina et humana omnia penes paucos erant; vos autem, hoc est populus Romanus, invicti ab hostibus, imperatores omnium gentium, satis habebatis animam retinere; nam servitutem quidem quis vestrûm recusare audebat? Atque ego, tametsi flagitiosissimum existino impunè injuriam

accepisse, tamen vos hominibus sceleratissimis ignoscere, quoniam cives sunt, æquo animo paterer, nisi misericordia in perniciem casura esset. Nam et illis, quantum importunitatis habent, parum est impunè malè fecisse, nisi deinde faciendi licentia eripitur, et vobis æterna sollicitudo remanebit, quum intelligetis aut serviendum esse, aut per manus libertatem retinendam. Nam fidei quidem aut concordiæ quæ spes est? Dominari illi volunt, vos liberi esse; facere illi injurias, vos prohibere; postremò sociis vestris veluti hostibus, hostibus pro sociis utuntur. Potestne in tam diversis mentibus pax aut amicitia esse? Quare moneo hortorque vos, ne tantum scelus impunitum omittatis. Non peculatus ærarii factus est, neque per sociis ereptæ pecuniæ; quæ quamquam gravia sunt, tamen consuetudine jam pro nihilo habentur: hosti acerrimo prodita senati auctoritas. proditum imperium vestrum; domi milaque respublica venalis fuit. Quæ nisi quæsita erunt, ni vindicatum in noxios, quid erit reliquum, nisi ut illis, qui ea fecêre, obedientes vivamus? nam impunè quælibet facere, id est regem esse. Neque ego vos, Quirites, hortor, ut malitis cives vestros perperam quàm rectè fecisse, sed ne ignoscendo malis bonos perditum eatis. Ad hoc in republicâ multo præstat beneficii quàm maleficii immemorem esse; bonus tantummodo segnior fit, ubi negligas, at malus improbior. Ad hoc si injuriæ non sint, haud sæpe auxilii egeas."

XXXII. Hæc atque alia hujuscemodi sæpe dicendo, Memmius populo persuadet, uti L. Cassius, qui tunc prætor erat, ad Jugurtham mitteretur, eumque, interpositâ fide publicà, Romam duceret, quò faciliùs indicio regis, Scauri et reliquorum, quos pecuniæ captæ arcessebant, delicta patefierent. Dum hæc Romæ geruntur, qui in

« IndietroContinua »