Immagini della pagina
PDF
ePub

tantibus et in primis Albino consule, indiciun profitetur. Fit reus magis ex æquo bonoque quàm ex jure gentium Bomilcar, comes ejus, qui Romam fide publicâ venerat. At Jugurtha manifestus tanti sceleris non priùs omisit contra verum niti, quàm animum advertit supra gratiam atque pecuniam suam invidiam facti esse. Igitur, quamquam in priore actione ex amicis quinquaginta vades dederat, regno magis quàm vadibus consulens clam in Numidiam Bomilcarem dimittit, veritus ne reliquos populares metus invaderet parendi sibi, si de illo supplicium sumptum foret, et ipse paucis diebus profectus est, jussus ab senatu Italiâ decedere. Sed postquam Româ egressus est, fertur sæpe eò tacitus respiciens postremò dixisse: urbem venalem et maturè perituram, si emptorem invenerit.'

XXXVI. Interim Albinus, renovato bello, commeatum, stipendium aliaque, quæ militibus usui forent, maturat in Africam portare; ac statim ipse profectus, utì ante comitia, quod tempus haud longè aberat, armis aut deditione aut quovis modo bellum conficeret. At contrà Jugurtha trahere omnia, et alias, deinde alias moræ causas facere; polliceri deditionem, ac deinde metum simulare; instanti cedere, et paulo pòst, ne sui diffiderent, instare: ita belli modò, modò pacis morâ consulem ludificare. Ac fuêre, qui tum Albinum haud ignarum consilii regis existimarent; neque ex tantâ properantiâ tam facilè tractum bellum socordiâ magis quàm dolo credeent. Sed postquam, dilapso tempore, comitiorum dies adventabat, Albinus, Aulo fratre in castris pro prætore relicto, Romam decessit.

XXXVII. Eâ tempestate Romæ seditionibus tribuniciis atrociter respublica agitabatur. P. Lucullus et 1.

Annius. tribuni plebis, resistentibus collegis, continuare magistratum nitebantur: quæ dissensio totius anni comit ia impediebat. Eâ morâ in spem adductus Aulus, quem pro prætore in castris relictum suprà diximus, aut conficiendi belli aut terrore exercitûs ab rege pecuniæ capiendæ, milites mense Januario ex hibernis in expeditionem evocat, magnisque itineribus, hieme asperâ, pervenit ad oppidum Suthul, ubi regis thesauri erant. Quod quamquam et sævitiâ temporis et opportunitate loci neque capi neque obsideri poterat; nam circum murum, situm in prærupti montis extremo, planities limosa hiemalibus. aquis paludem fecerat; tamen, aut simulandi gratiâ, quò regi formidinem adderet, aut cupidine cæcus ob thesauros oppidi potiundi, vineas agere, aggerem jacere, aliaque, quæ incepto usui forent, properare.

XXXVIII. At Jugurtha, cognitâ vanitate atque imperitiâ legati, subdolus ejus augere amentiam, missitare supplicantes legatos, ipse quasi vitabundus per saltuosa loca et tramites exercitum ductare. Denique Aulum spe pactionis perpulit, utì, relicto Suthule, in abditas regiones sese veluti cedentem insequeretur: ita delicta occultiora fore.' Interea per homines callidos die noctuque exercitum tentabat; centuriones ducesque turmarum, partim utì transfugerent, corrumpere; alii, signo dato, locum utì desererent. Quæ postquam ex sententiâ instruit, intempestá nocte de improviso multitudine Numidarum Auli castra circumvenit. Milites Romani, perculsi tumultu insolito, arma capere alii, alii se abdere, pars territos confirmare; trepidare omnibus locis vis magna hostium, cœlum nocte atque nubibus obscuratum, periculum anceps: postremò fugere an manere tutius foret, in incerto erat. Sed ex eo numero, quos

paulo antè corruptos diximus, cohors una Ligurum cum duabus turmis Thracum et paucis gregariis militibus transiêre ad regem, et centurio primi pili tertiæ legionis per munitionem, quam, uti defenderet, acceperat, locum hostibus introeundi dedit, eàque Numidæ cuncti irrupêre. Nostri fœdâ fugâ, plerique abjectis armis proximum collem occupavêre. Nox atque præda castrorum hostes, quò minùs victoriâ uterentur, remorata sunt. Deinde Jugurtha postero die cum Aulo in colloquio verba facit: tametsi ipsum cum exercitu fame ferroque clausum tenet, tamen se humanarum rerum memorem, si secum fœdus faceret, incolumes omnes sub jugum missurum: præterea, uti diebus decem Numidiâ decederet.' Quæ quamquam gravia et dagitii plena erant, tamen, quia mortis metu mutabant, sicuti regi libuerat, pax convenit.

XXXIX. Sed ubi ea Romæ comperta sunt, metus atque moror civitatem invasêre. Pars dolere pro gloriâ imperii, pars insolita rerum bellicarum timere libertati : Aulo omnes infesti, ac maximè, qui bello sæpe præclari fuerant, quòd armatus dedecore potiùs quàm manu salutem quæsiverat. Ob ea consul Albinus ex delicto fratris invidiam ac deinde periculum timens, senatum de fœdere consulebat; et tamen interim exercitui supplementum scribere, ab sociis et nomine Latino auxilia arcessere, denique modis omnibus festinare. Senatus ita, uti par fuerat, decernit, suo atque populi injussu nullum potuisse fœdus fieri.' Consul impeditus a tribunis plebis, ne, quas paraverat copias, secum portaret, paucis diebus in Africam proficiscitur: nam omnis exercitus, uti convenerat, Numidiâ deductus, in provinciâ hiemabat. Postquam eò venit, quamquam persequi Ju

gurtham et mederi fraternæ invidiæ animus ardebat. cognitis militibus, quos præter fugam, soluto imperio, licentia atque lascivia corruperat, ex copiâ rerum statuit sibi nihil agitandum

XL. Interea Romæ C. Mamilius Limetanus tribunus plebis rogationem ad populum promulgat, Uti quæreretur in eos, quorum consilio Jugurtha senati decreta neg lexisset; quique ab eo in legationibus aut imperiis pecunias accepissent; qui elephantos, quique perfugas tradidissent; item, qui de pace aut bello cum hostibus pactiones fecissent.' Huir rogationi partim conscii sibi, alii ex partium invidiâ pericula metuentes, quoniam apertè resistere non poterant, quin illa et alia talia placere sibi faterentur. occultè per amicos, ac maximè per homines nominis Latini et socios Italicos impedimenta parabant. Sed plebes incredibile memoratu est, quàm intenta fuerit, quantâque vi rogationem jusserit, decreverit, voluerit, magis odio nobilitatis, cui mala illa parabantur, quàm curâ reipublicæ: tanta libido in partibus erat. Igitur ceteris metu perculsis, M. Scaurus, quem legatum Bestiæ fuisse suprà docuimus, inter lætitiam plebis et suorum fugam, trepidâ etiamtum civitate, quum ex Mamilii rogatione tres quæsitores rogarentur, effecerat, utì ipse in eo numero crearetur. Sed quæstio exercita asperè violenterque, ex rumore et "ibidine plebis. Ut sæpe nobilitatem, sic eâ tempestate plebem ex secundis rebus insolentia ceperat.

XLI. Ceterùm mos partium popularium et senati factionum, ac deinde omnium malarum artium, paucis antè anuis Romæ ortus est, otio et abundantiâ earum rerum, quæ prima mortales ducunt. Nam ante Carthaginem deletam populus et senatus Romanus placidè modestèque inter se rempublicam tractabant: neque gloriæ neque

dominationis certamen inter cives erat: metus hostilis in bonis artibus civitatem retinebat. Sed ubi illa formido mentibus decessit, scilicet ea, quæ secundæ res amant, lascivia atque superbia incessêre. Ita, quod in adversis rebus optaverant otium, postquam adepti sunt, asperius acerbiusque fuit. Namque cœpêre nobilitas dignitatem in dominationem, populus libertatem in libidinem vertere: sibi quisque ducere, trahere, rapere. Ita omnia in duas partes abstracta sunt; respublica, quæ media fuerat, dilacerata. Ceterùm nobilitas factione magis pollebat; plebis vis, soluta atque dispersa in multitudine, minùs poterat. Paucorum arbitrio belli domique agitabatur; penes eosdem ærarium, provinciæ, magistratus, gloriæ triumphique erant; populus militiâ atque inopiâ urgeba tur. Prædas bellicas imperatores cum paucis diripiebant: interea parentes aut parvi liberi militum, ut quisque po tentiori confinis erat, sedibus pellebantur. Ita cum potentiâ avaritia sine modo modestiâque invadere, polluere et vastare omnia, nihil pensi neque sancti habere, quoad semet ipsa præcipitavit. Nam ubi primùm ex nobilitate reperti sunt, qui veram gloriam injustæ potentiæ anteponerent, moveri civitas, et dissensio civilis, quasi permixtio terræ, oriri cœpit.

XLII. Nam postquam Tiberius et C. Gracchus, quorum majores Punico atque aliis bellis multum reipublicæ addiderant, vindicare plebem in libertatem, et paucoruin scelera patefacere cœpêre, nobilitas noxia, atque eò perculsa, modò per socios ac nomen Latinum, interdum per equites Romanos, quos spes societatis a plebe dimoverat, Gracchorum actionibus obviàm ierat; et primò Tiberium, dein paucos post annos eadem ingredientem Caium tribunum alterum, alterum triumvirum coloniis deducen

« IndietroContinua »