Immagini della pagina
PDF
ePub

natura mortalium avida imperii et præceps ad explendam animi cupidinem, præterea opportunitas suæ liberorum. que ætatis, quæ etiam mediocres viros spe prædæ transversos agit, ad hoc studia Numidarum in Jugurtham accensa, ex quibus, si talem virum interfecisset, ne qua seditio aut bellum oriretur, anxius erat.

VII. His difficultatibus circumventus, ubi vide neque per vim neque insidiis opprimi posse hominem tam acceptum popularibus, quòd erat Jugurtha manu promptus et appetens gloriæ militaris, statuit eum objeciare periculis, et eo modo fortunam tentare. Igitur bello Numantino Micipsa quum populo Romano equitum atque peditum auxilia mitteret, sperans vel ostentando virtutem vel hostium sævitiâ facilè eum occasurum, præfecit Numidis, quos in Hispaniam mittebat. Sed ea res longè aliter, ac ratus erat, evenit. Nam Jugurtha, ut erat impigro atque acri ingenio, ubi naturam P. Scipionis, qui tunc Romanis imperator erat, et morem hostium cognovit, multo labore multâque curâ, præterea modestissimè parendo et sæpe obviam eundo periculis in tantam claritudinem brevi pervenerat, ut nostris vehementer carus, Numantinis maximo terrori esset. Ac sanè, quod difficillimum in primis est, et prælio strenuus erat, et bonus consilio ; quorum alterum ex providentiâ timorem, alterum ex audaciâ temeritatem afferre plerumque solet. Igitur imperator omnes ferè res asperas per Jugurtham agere, in amicis habere, magis magisque eum in dies amplecti ; quippe cujus neque consilium neque inceptum ullum frustrà erat. Huc accedebat munificentia animi et ingenii solertia, quîs rebus sibi multos ex Romanis familiari amicitiâ conjunxerat.

VIII. Eà tempestate in exercitu nostro fuêre complures novi atque nobiles, quibus divitiæ bono honestoque potio

res erant, factiosi domi, potentes apud socios, clari magış quàm honesti, qui Jugurthæ non mediocrem animum pollicitando accendebant, si Micipsa rex occidisset, fore, utì solus imperii Numidiæ potiretur: in ipso maximam virtutem; Romæ omnia venalia esse.' Sed postquam, Numantiâ deletâ, P. Scipio dimittere auxilia et ipse reverti domum decrevit, donatum atque laudatum magnificè pro concione Jugurtham in prætorium abduxit, ibique secretò monuit, utì potiùs publicè quàm privatim amicitiam populi Romani coleret, neu quibus largiri insuesceret ; periculosè a paucis emi, quod multorum esset. Si permanere vellet in suis artibus, ultro illi et gloriam et regnum venturum; sin properantiùs pergeret, suâmet ipsum pecuniâ præcipitem casurum.'

[ocr errors]

IX. Sic locutus, cum litteris eum, quas Micipsæ redderet, dimisit. Earum sententia hæc erat: "Jugurtha tai bello Numantino longè maxima virtus fuit; quam rem tibi certò scio gaudio esse. Nobis ob merita sua carus

est: utì idem senatui et populo Romano sit, summâ ope nitemur. Tibi quidem pro nostrâ amicitiâ gratulor. En habes virum dignum te atque avo suo Masinissâ." Igitur rex, ubi ea, quæ famâ acceperat, ex litteris imperatoris ita esse cognovit, quum virtute tum gratiâ viri permotus, flexit animum suum, et Jugurtham beneficiis vincere aggressus est; statimque eum adoptavit, et testamento pariter cum filiis heredem instituit. Sed ipse paucos post annos, morbo atque ætate confectus, quum sibi finem vitæ adesse intelligeret, coram amicis et cognatis, itemque Adherbale et Hiempsale filiis, dicitur hujuscemodi verba cum Jugurthâ habuisse.

X. "Parvum ego te, Jugurtha, amisso patre, sine spe sine opibus in meum regnum accepi, existimans non

minùs me tibi quàm [liberis,] si genuissem, ob beneficia carum fore: neque ea res falsum me habuit. Nam, ut alia magna et egregia tua omittam, novissimè, rediens Numantiâ, meque regnumque meum gloriâ honoravisti, tuique virtute nobis Romanos ex amicis amicissimos fecisti; in Hispaniâ nomen familiæ renovatum est; postremò, quod difficillimum inter mortales est, gloriâ invidiam vicisti. Nunc, quoniam mihi natura finem vitæ facit, per hanc dextram, per regni fidem moneo obtestorque te, utì hos, qui tibi genere propinqui, beneficio meo fratres sunt, caros habeas; neu malis alienos adjungere, quàm sanguine conjunctos retinere. Non exercitus neque thesauri præsidia regni sunt, verùm amici, quos neque armis cogere, neque auro parare queas; officio et fide pariuntur. Quis autem amicior, quàm frater fratri? aut quem alienum fidum invenies, si tuis hostis fueris? Equidem ego vobis regnum trado firmum, si boni eritis; sin mali, imbecillum. Nam concordiâ parvæ res crescunt, discordiâ maximæ dilabuntur. Ceterùm ante hos te, Jugurtha, qui ætate et sapientiâ prior es, ne aliter quid eveniat, providere decet; nam in omni certamine, qui opulentior est, etiam si accipit injuriam, tamen quia plus potest, facere videtur. Vos autem, Adherbal et Hiempsal, colite, observate talem hunc virum; imitamini virtutem, et enitimini, ne ego meliores liberos sumpsisse videar, quàm genuisse."

XI. Ad ea Jugurtha, tametsi regem ficta locutum intelligebat, et ipse longè aliter animo agitabat, tamen pro tempore benignè respondit. Micipsa paucis post diebus moritur. Postquam illi more regio justa magnificè fecerant, reguli in unum convenêre, utì inter se de cunctis negotiis disceptarent. Sed Hiempsal, qui minimus ex illis

6

erat, naturâ ferox, et jam antè ignobilitatem Jugurtha quia materno genere impar erat, despiciens, dexterâ Adherbalem assedit, ne medius ex tribus, quod apud Numidas honori ducitur, Jugurtha foret. Dein tamen uti ætati concederet fatigatus a fratre, vix in partem-alteram transductus est. Ibi quum multa de administrando imperio dissererent, Jugurtha inter alias res jacit, oportere quinquennii consulta et decreta omnia rescindi; nam per ea tempora confectum annis Micipsam parùm animo valuisse.' Tum idem' Hiempsal 'placere sibi' respondit; 'nam ipsum illum tribus proximis annis adoptatione in regnum pervenisse.' Quod verbum in pectus Jugurthæ altiùs, quàm quisquam ratus erat, descendit. Itaque ex eo tempore irâ et metu anxius moliri, parare, atque ea modò animo habere, quibus Hiempsal per dolum caperetur. Quæ ubi tardiùs procedunt, neque lenitur animus ferox, statuit quovis modo inceptum perficere.

XII. Primo conventu, quem ab regulis factum suprà memoravi, propter dissensionem placuerat dividi thesauros, finesque imperii singulis constitui. Itaque tempus ad utramque rem decernitur, sed maturius ad pecuniam distribuendam. Reguli interea in loca propinqua thesauris, alius aliò, concessêre. Sed Hiempsal in oppido Thirmidâ forte ejus domo utebatur, qui proximus lictor Jugurthæ carus acceptusque ei semper fuerat. Quem ille casu ministrum oblatum promissis onerat, impellitque, utì tamquam suam visens domum eat, portarum claves adulterinas paret, nam veræ ad Hienpsalem referebantur; ceterùm, ubi res postularet, se ipsum cum magnâ manu venturum. Numida mandata brevi confecit, atque, ut doctus erat, noctu Jugurthæ milites introducit. Qui postquam in ædes irrupêre, diversi regem quærere, dormien

tes alios, alios occursantes interficere, scrutari loca abdita, clausa effringere, strepitu et tumultu omnia miscere; quum interim Hiempsal reperitur, occultans se in tugurio mulieris ancillæ, quò initio pavidus et ignarus loci perfugerat. Numidæ caput ejus, uti jussi erant, ad Jugurtham referunt.

XIII. Ceterùm fama tanti facinoris per omnem Africam brevi divulgatur: Adherbalem omnesque, qui sub imperio Micipsæ fuerant, metus invadit. In duas partes discedunt Numidæ plures Adherbalem sequuntur, sed illurn alterum bello meliores. Igitur Jugurtha quàm maximas potest copias armat, urbes partim vi, alias voluntate imperio suo adjungit, omni Numidiæ imperare parat. Adherbal, tametsi Romam legatos miserat, qui senatum docerent de cæde fratris et fortunis suis, tamen fretus multitudine militum parabat armis contendere. Sed ubi res ad certamen venit, victus ex prælio profugit in provinciam, ac deinde Romam contendit. Tum Jugurtha, patratis consiliis, postquam omnis Numidiæ potiebatur, in otio facinus suum cum animo reputans timere populum Romanum, neque adversùs iram ejus usquam, nisi in avaritiâ nobilitatis et pecuniâ suâ, spem habere. Itaque paucis diebus cum auro et argento multo legatos Romam mittit, quîs præcepit, primùm 'utì veteres amicos muneribus expleant, deinde novos acquirant, postremò quæcumque possint largiendo parare, ne cunctentur.' Sed ubi Romam legati venêre, et ex præcepto regis hospitibus aliisque, quorum eâ tempestate in senatu auctoritas pollebat, magna munera misêre, tanta commutatio incessit. uti ex maximâ invidiâ in gratiam et favorem nobilitatis Jugurtha veniret, quorum pars spe, alii præmio inducti singulos ex senatu ambiendo nitebantur, ne graviùs in

« IndietroContinua »