Immagini della pagina
PDF
ePub

quibus maxima industria videtur salutare plebem et conviviis gratiam quærere. Qui si reputaverint, et quibus ego temporibus magistratus adeptus sim, et quales viri idem assequi nequiverint, et postea quæ genera hominum in senatum pervenerint, profectò existimabunt me magis meritò quàm ignaviâ judicium animi mei mutavisse, majusque commodum ex otio meo, quàm ex aliorum negotiis, reipublicæ venturum. Nam sæpe ego audivi, Q. Maximum, P. Scipionem, præterea civitatis nostræ præclaros viros solitos ita dicere, 'quum majorum imagines intuerentur, vehementissimè sibi animum ad virtutem accendi.' Scilicet non ceram illam neque figuram tantam vim in sese habere, sed memoriâ rerum gestarum eam flammam egregiis viris in pectore crescere, neque priùs sedari, quàm virtus eorum famam atque gloriam adæquaverit. At contrà quis est omnium his moribus, quin divitiis et sumptibus, non probitate neque industriâ cum majoribus suis contendat? Etiam homines novi, qui antea per virtutem soliti erant nobilitatem antevenire, furtim et per latrocinia potiùs quàm bonis artibus ad imperia et honores nituntur; proinde quasi prætura et consulatus atque alia omnia hujuscemodi per se ipsa clara et magnifica sint, ac non perinde habeantur, ut eorum, qui ea sustinent, virtus est. Verùm ego liberiùs altiùsque processi, dum me civitatis morum piget tædetque: nunc ad inceptum redeo.

V. Bellum scripturus sum, quod populus Romanus cum Jugurthâ, rege Numidarum, gessit: primùm, quia mag· num et atrox variâque victoriâ fuit; dein, quia tunc primùm superbiæ nobilitatis obviàm itum est. Quæ contentio divina et humana cuncta permiscuit, eòque vecordiæ processit, uti studiis civilibus bellum atque vastitas Italia

finem faceret. Sed priùsquam hujuscemodi rei initium: expedio, pauca suprà repetam, quò ad cognoscenduin omnia illustria magis magisque in aperto sint. Bello P'unico secundo, quo dux Carthaginiensium Hannibal post magnitudinem nominis Romani Italiæ opes maximè attriverat, Masinissa rex Numidarum, in amicitiam receptus a P. Scipione, cui postea Africano cognomen ex virtute fuit, multa et præclara rei militaris facinora fecerat, ob quæ, victis Carthaginiensibus et capto Syphace, cujus in Africâ magnùm atque latè imperium valuit, populus Romanus, quascumque urbes et agros manu ceperat, regi dono dedit. Igitur amicitia Masinissæ bona atque honesta nobis permansit: imperii vitæque ejus finis idem fuit. Deinde Micipsa filius regnum solus obtinuit, Manastabale et Gulussâ fratribus morbo absumptis. Is Adherbalem et Hiempsalem ex sese genuit; Jugurthamque, Manastabalis fratris filium, quem Masinissa, quòd ortus ex concubinâ erat, privatum reliquerat, eodem cultu, quo liberos suos, domi habuit.

VI. Qui ubi primùm adolevit, pollens viribus, decorâ facie, sed multo maximè ingenio validus, non se luxu neque inertiæ corrumpendum dedit; sed, uti mos gentis illius est, equitare, jaculari, cursu cum æqualibus certare: et, quum omnes gloriâ anteïret, omnibus tamen carus esse; ad hoc pleraque tempora in venando agere, leonem atque alias feras primus aut in primis ferire; plurimum facere, et minimum ipse de se loqui. Quibus rebus Micipsa tametsi initio lætus fuerat, existimans virtutem Jugurthe regno suo gloriæ fore, tamen, postquam hominem adolescentem, exactâ suâ ætate, et parvis liberis, magis magisque crescere intellegit, vehementer eo negotio permotus, multa cum animo suo volvebat. Terrebat eum

natura mortalium avida imperii et præceps ad explendam animi cupidinem, præterea opportunitas suæ liberorum. que ætatis, quæ etiam mediocres viros spe prædæ transversos agit, ad hoc studia Numidarum in Jugurtham accensa, ex quibus, si talem virum interfecisset, ne qua seditio aut bellum oriretur, anxius erat.

VII. His difficultatibus circumventus, ubi vide neque per vim neque insidiis opprimi posse hominem tam acceptum popularibus, quòd erat Jugurtha manu promptus et appetens gloriæ militaris, statuit eum objectare periculis, et eo modo fortunam tentare. Igitur bello Numantino Micipsa quum populo Romano equitum atque peditum auxilia mitteret, sperans vel ostentando virtutem vel hostium sævitiâ facilè eum occasurum, præfecit Numidis, quos in Hispaniam mittebat. Sed ea res longè aliter, ac ratus erat, evenit. Nam Jugurtha, ut erat impigro atque acri ingenio, ubi naturam P. Scipionis, qui tunc Romanis imperator erat, et morem hostium cognovit, multo labore multâque curâ, præterea modestissimè parendo et sæpe obviam eundo periculis in tantam claritudinem brevi pervenerat, ut nostris vehementer carus, Numantinis maximo terrori esset. Ac sanè, quod difficillimum in primis est, et prælio strenuus erat, et bonus consilio ; quorum alterum ex providentiâ timorem, alterum ex audaciâ temeritatem afferre plerumque solet. Igitur imperator omnes ferè res asperas per Jugurtham agere, in amicis habere, magis magisque eum in dies amplecti ; quippe cujus neque consilium neque inceptum ullum frustrà erat. Huc accedebat munificentia animi et ingenii solertia, quîs rebus sibi multos ex Romanis familiari amicitiâ conjunxerat.

VIII. Eà tempestate in exercitu nostro fuêre complures novi atque nobiles, quibus divitiæ bono honestoque potio

6

res erant, factiosi domi, potentes apud socios, clari magış quàm honesti, qui Jugurthæ non mediocrem animum pollicitando accendebant, si Micipsa rex occidisset, fore, utì solus imperii Numidiæ potiretur: in ipso maximam virtutem; Romæ omnia venalia esse.' Sed postquam, Numantiâ deletâ, P. Scipio dimittere auxilia et ipse reverti domum decrevit, donatum atque laudatum magnificè pro concione Jugurtham in prætorium abduxit, ibique secretò monuit, utì potiùs publicè quàm privatim amicitiam populi Romani coleret, neu quibus largiri insuesceret ; periculosè a paucis emi, quod multorum esset. Si permanere vellet in suis artibus, ultro illi et gloriam et regnum venturum; sin properantiùs pergeret, suâmet ipsum pecuniâ præcipitem casurum.'

IX. Sic locutus, cum litteris eum, quas Micipsæ redderet, dimisit. Earum sententia hæc erat: "Jugurtha tui bello Numantino longè maxima virtus fuit; quam rem tibi certò scio gaudio esse. Nobis ob merita sua carus est: utì idem senatui et populo Romano sit, summâ ope nitemur. Tibi quidem pro nostrâ amicitiâ gratulor. En habes virum dignum te atque avo suo Masinissâ." Igitur rex, ubi ea, quæ famâ acceperat, ex litteris imperatoris ita esse cognovit, quum virtute tum gratiâ viri permotus, flexit animum suum, et Jugurtham beneficiis vincere aggressus est; statimque eum adoptavit, et testamento pariter cum filiis heredem instituit. Sed ipse paucos post annos, morbo atque ætate confectus, quum sibi finem vitæ adesse intelligeret, coram amicis et cognatis, itemque Adherbale et Hiempsale filiis, dicitur hujuscemodi verba cum Jugurthâ habuisse.

X. "Parvum ego te, Jugurtha, amisso patre, sine spe sine opibus in meum regnum accepi, existimans non

minùs me tibi quàm [liberis,] si genuissem, ob beneficia carum fore: neque ea res falsum me habuit. Nam, ut alia magna et egregia tua omittam, novissimè, rediens Numantiâ, meque regnumque meum gloriâ honoravisti, tuique virtute nobis Romanos ex amicis amicissimos fecisti; in Hispaniâ nomen familiæ renovatum est; postremò, quod difficillimum inter mortales est, gloriâ invidiam vicisti. Nunc, quoniam mihi natura finem vitæ facit, per hanc dextram, per regni fidem moneo obtestorque te, utì hos, qui tibi genere propinqui, beneficio meo fratres sunt, caros habeas; neu malis alienos adjungere, quàm sanguine conjunctos retinere. Non exercitus neque thesauri præsidia regni sunt, verùm amici, quos neque armis cogere, neque auro parare queas; officio et fide pariuntur. Quis autem amicior, quàm frater fratri? aut quem alienum fidum invenies, si tuis hostis fueris? Equidem ego vobis regnum trado firmum, si boni eritis; sin mali, imbecillum. Nam concordiâ parvæ res crescunt, discordiâ maximæ dilabuntur. Ceterùm ante hos te, Jugurtha, qui ætate et sapientiâ prior es, ne aliter quid eveniat, providere decet; nam in omni certamine, qui opulentior est, etiam si accipit injuriam, tamen quia plus potest, facere videtur. Vos autem, Adherbal et Hiempsal, colite, observate talem hunc virum; imitamini virtutem, et enitimini, ne ego meliores liberos sumpsisse videar, quàm genuisse."

XI. Ad ea Jugurtha, tametsi regem ficta locutum intelligebat, et ipse longè aliter animo agitabat, tamen pro tempore benignè respondit. Micipsa paucis post diebus moritur. Postquam illi more regio justa magnificè fecerant, reguli in unum convenêre, uti inter se de cunctis negotiis disceptarent. Sed Hiempsal, qui minimus ex illis

« IndietroContinua »