erat, naturâ ferox, et jam antè ignobilitatem Jugurtha quia materno genere impar erat, despiciens, dexterâ Adherbalem assedit, ne medius ex tribus, quod apud Numidas honori ducitur, Jugurtha foret. Dein tamen utì ætati concederet fatigatus a fratre, vix in partem-alteram transductus est. Ibi quum multa de administrando imperio dissererent, Jugurtha inter alias res jacit, oportere quinquennii consulta et decreta omnia rescindi; nam per ea tempora confectum annis Micipsam parùm animo valuisse.' Tum idem' Hiempsal placere sibi' respondit; 'nam ipsum illum tribus proximis annis adoptatione in regnum pervenisse.' Quod verbum in pectus Jugurthæ altiùs, quàm quisquam ratus erat, descendit. Itaque ex eo tempore irâ et metu anxius moliri, parare, atque ea modò animo habere, quibus Hiempsal per dolum caperetur. Quæ ubi tardiùs procedunt, neque lenitur animus ferox, statuit quovis modo inceptum perficere. XII. Primo conventu, quem ab regulis factum suprà memoravi, propter dissensionem placuerat dividi thesauros, finesque imperii singulis constitui. Itaque tempus ad utramque rem decernitur, sed maturius ad pecuniam distribuendam. Reguli interea in loca propinqua thesauris, alius aliò, concessêre. Sed Hiempsal in oppido Thirmidâ forte ejus domo utebatur, qui proximus lictor Jugurtha carus acceptusque ei semper fuerat. Quem ille casu ministrum oblatum promissis onerat, impellitque, utì tamquam suam visens domum eat, portarum claves adulterinas paret, nam veræ ad Hienipsalem referebantur; ceterùm, ubi res postularet, se ipsum cum magnâ manu venturum. Numida mandata brevi confecit, atque, ut doctus erat, noctu Jugurthæ milites introducit. Qui postquam in ædes irrupêre, diversi regem quærere, dormien 6 tes alios, alios occursantes interficere, scrutari loca abdita, clausa effringere, strepitu et tumultu omnia miscere; quum interim Hiempsal reperitur, occultans se in tugurio mulieris ancillæ, quò initio pavidus et ignarus loci perfugerat Numidæ caput ejus, uti jussi erant, ad Jugurtham referunt. XIII. Ceterùm fama tanti facinoris per omnem Africam brevi divulgatur: Adherbalem omnesque, qui sub imperio Micipsæ fuerant, metus invadit. In duas partes discedunt Numidæ plures Adherbalem sequuntur, sed illurn alterum bello meliores. Igitur Jugurtha quàm maximas potest copias armat, urbes partim vi, alias voluntate imperio suo adjungit, omni Numidiæ imperare parat. Adherbal, tametsi Romam legatos miserat, qui senatum docerent de cæde fratris et fortunis suis, tamen fretus multitudine militum parabat armis contendere. Sed ubi res ad certamen venit, victus ex prælio profugit in provinciam, ac deinde Romam contendit. Tum Jugurtha, patratis consiliis, postquam omnis Numidiæ potiebatur, in otio facinus suum cum animo reputans timere populum Romanum, neque adversùs iram ejus usquam, nisi in avaritiâ nobilitatis et pecuniâ suâ, spem habere. Itaque paucis diebus cum auro et argento multo legatos Romam mittit, quîs præcepit, primùm 'utì veteres amicos muneribus expleant, deinde novos acquirant, postremò quæcumque possint largiendo parare, ne cunctentur.' Sed ubi Romam legati venêre, et ex præcepto regis hospitibus aliisque, quorum eâ tempestate in senatu auctoritas pollebat, magna munera misêre, tanta commutatio incessit. utì ex maximâ invidiâ in gratiam et favorem nobilitatis Jugurtha veniret, quorum pars spe, alii præmio inducti singulos ex senatu ambiendo nitebantur, ne graviùs in eum consuleretur. Igitur ubi legati satis confidunt, die constituto senatus utrisque datur. Tum Adherbalem hoc modo locutum accepimus: 6 -XIV. "Patres conscripti, Micipsa pater meus moriens mihi præcepit, utì regni Numidiæ tantummodo procurationem existimarem meam, ceterùm jus et imperium ejus penes vos esse: simul eniterer domi militiæque quàm maximo usui esse populo Romano; vos mihi cognatorum, vos affinium loco ducerem: si ea fecissem, in vestrâ amicitiâ exercitum, divitias, munimenta regni me habiturum.' Quæ quum præcepta parentis mei agitarem, Jugurtha, homo omnium, quos terra sustinet, sceleratissimus, contempto imperio vestro, Masinissæ me nepotem, et jam ab stirpe socium atque amicum populi Romani, regno fortunisque omnibus expulit. Atque ego, patres conscripti, quoniam eò miseriarum venturus eram, vellem potiùs ob mea quàm ob majorum meorum beneficia posse a vobis auxilium petere, ac maximè deberi mihi beneficia a populo Romano, quibus non egerem; secundùm, ea si desideranda erant, uti debitis uterer. Sed quoniam parum tuta per se ipsa probitas est, neque mihi in manu fuit, Jugurtha qualis foret, ad vos confugi, patres conscripti, quibus, quod mihi miserrimum est, cogor priùs oneri quàm usui esse. Ceteri reges aut bello victi in amicitiam a vobis recepti sunt, aut in suis dubiis rebus societatem vestram appetiverunt: familia nostra cum populo Romano bello Carthaginiensi amicitiam instituit, quo tempore magis fides ejus quàm fortuna petenda erat. Quorum progeniem vos, patres conscripti, nolite pati me, nepotem Masinissæ frustrà a vobis auxilium petere. Si ad impetrandum nihil causæ haberem præter miserandam fortunam, quòd paulo antè rex genere, famân 66 atque copiis potens, nunc deformatus æruninis, inops alienas opes exspecto, tamen erat majestatis populi Romani prohibere injuriam, neque pati cujusquam regnum per scelus crescere. Verùm ego his finibus ejectus sum, quos majoribus meis populus Romanus dedit; unde pater et avus meus unà vobiscum expulêre Syphacem et Carthaginienses. Vestra beneficia mihi erepta sunt, patres conscripti, vos in meâ injuriâ despecti estis. Eheu me miserum! Huccine, Micipsa pater, beneficia tua evasêre, utì, quem tu parem cum liberis tuis, regnique participem fecisti, is potissimùm stirpis tuæ extinctor sit? Numquam ergo familia nostra quieta erit? semperne in sanguine, ferro, fugâ versabimur? Dum Carthaginienses incolumes fuêre, jure omnia sæva patiebamur: nostes ab latere, vos amici procul, spes omnis in armis erat. Postquam illa pestis ex Africâ ejecta est, læti pacem agitabamus: quippe quîs hostis nullus erat, nisi forte quem vos jussissetis. Ecce autem ex improviso Jugurtha intolerandâ audaciâ, scelere atque superbiâ sese efferens, fratre meo atque eodem propinquo suo interfecto, primùm regnum ejus sceleris sui prædam fecit: pòst, ubi me iisdem dolis nequit capere, nihil minùs quàm vim aut bellum exspectantem in imperio vestro, sicuti videtis, extorrem patriâ, domo, inopem et coopertum miseriis effecit, ut ubivis tutiùs quàm in meo regno essem. Ego sic existimabam, patres conscripti, ut prædicantem audiveram patrem meum, 'qui vestram amicitiam diligenter colerent, eos multum laborem suscipere, ceterùm ex omnibus maximè tutos esse.' Quod in familiâ nostrâ fuit, præstitit, utì in omnibus bellis adesset vobis. nos utì per otium tuti simus, in manu vestrâ est, patres conscripti. Pater nos dios fratres reliquit; tertium, Ju gurtham, beneficiis suis ratus est conjunctum notis fore. Alter eorum necatus est, alterius ipse ego manus impias vix effugi. Quid agam? aut quò potissimùm infelix accedam? Generis præsidia omnia exstincta sunt: pater, utì necesse erat, naturæ concessit; fratri, quem minimè decuit, propinquus per scelus vitam eripuit; affines, amicos, propinquos ceteros, alium alia clades oppressit: capti ab Jugurthâ pars in crucem acti, pars bestiis objecti sunt; pauci, quibus relicta est anima, clausi in tenebris cum mærore et luctu morte graviorem vitam exigunt. Si omnia, quæ aut amisi, aut ex necessariis adversa facta sunt, incolumia manerent, tamen, si quid ex improviso mali accidisset, vos implorarem, patres conscripti, quibus pro magnitudine imperii jus et injurias omnes curæ esse decet. Nunc verò exsul patriâ, domo, solus atque omnium honestarum rerum egens, quò accidam, aut quos appellem? nationesne an reges, qui omnes familiæ nostræ ob vestram amicitiam infesti sunt? an quòquam mihi adire licet, ubi non majorum meorum hostilia monumenta plurima sint? aut quisquam nostri misereri potest, qui aliquando vobis hostis fuit? Postremò Masinissa nos ita instituit, patres conscripti, 'ne quem coleremus nisi populum Romanum, ne societates, ne fœdera nova acciperemus; abundè magna præsidia nobis in vestrâ amicitiâ fore; si huic imperio fortuna mutaretur, unà nobis occidendum esse.' Virtute ac dîs volentibus, magni estis et opulenti, omnia secunda et obedientia sunt; quo faciliùs sociorum injurias curare licet Tantùm illud vereor, ne quos privata amicitia Jugurtha parum cognita transversos agat, quos ego audio maximâ ope niti, ambire, fatigare vos singulos, 'ne quid de ahsente, incognitâ causâ, statuatis: fingere me verba, et |