Immagini della pagina
PDF
ePub

Intrat; et, heu facinus! fatali nata parentem 85
Crine suum spoliat; prædaque potita nefanda
Fert secum spolium sceleris, progressaque porta
Per medios hostes, meritis fiducia tanta est,
Pervenit ad regem; quem sic affata paventem:
"Suasit amor facinus: proles ego regia Nisi 90
Scylla, tibi trado patriosque, meosque Penates.
Præmia nulla peto, nisi te: cape pignus amoris
Purpureum crinem; nec me nunc tradere crinem,
Sed patrium tibi crede caput:" scelerataque dextra
Munera porrexit. Minos porrecta refugit;
Turbatusque novi respondit imagine facti :
"Dî te submoveant, o nostri infamia sêcli,
Orbe suo, tellusque tibi pontusque negentur.
Certe ego non patiar Jovis incunabula Creten,

nus, apud quem vide similem historiam

de Romilda Foro Juliensi : hic crinis significat secretum Nisi consilium, quod in capite summo; hoc autem hostibus prodito, quid superet nisi urbis expugnatio?

Sic

87. Sceleris.] Codex antiquus Jac. a Cruce, Mediceus prior, Erford. Calandr. pluresque alii, celeris. etiam Priscianus locum laudat, ut doceat, celer femininum facere celeris. Heinsius vero totum versum delendum censet, quia, in Florentino S. Marci, margini ascriptus est manu recentiore. In his sane est redundantia quædam; non tamen propterea versum 87. cum Heinsio, deleam, quum Ovidius sæpe in hanc partem peccet. Si sceleris, quoniam nefanda præcessit, displicet, possis cum Prisciano celeris præferre. Regii nostri versum qualem ex cl. Gierig accepimus habent. Non temere monetur, porta eam esse progressam, egressam; eam enim pater clausam tenuerat. Pavebat Minos

95

aspiciens crinem ab ipsa Nisi filia allatum.

91. Patriosque, etc.] Et patriam et domum meam: sic infra, Patrium caput, vitam et salutem patris. Ver. 115 sqq. patris ora dicitur donâsse. Impie commendat munus suum.

95. Minos porrecta refugit; pulchre decorum servat poeta, quo ubique justum hunc ostendit. Imagine facti, cogitatione facti, ut alibi jam observatum. Novi, inauditi. Di te submoveant fuit in imprecationibus, ut Di te eradicent, perdant, etc. Orbe suo; Heins. suadebat Orbe pio; male. Orbe suo (quod habent Regii nostri) et mox meus orbis bene sibi opponuntur : orbe suo, toto terrarum orbe, in quem Deorum potestas.

99. Jovis incunabula.] Jupiter a multis in Creta, ab aliis in Arcadia natus esse credebatur. Vide Callimachi hymnum Jov. 4 sqq. ibique Spanhem. Noster supra, ii. 405. hos sequebatur, nunc illos. Bene hoc mytho

101

Quæ meus est orbis, tantum contingere monstrum."
Dixit: et, ut leges captis justissimus auctor
Hostibus imposuit, classis retinacula solvi
Jussit; et æratas impelli remige puppes.
Scylla, freto postquam deductas nare carinas,
Nec præstare ducem sceleris sibi præmia vidit,
Consumptis precibus violentam transit in iram; 106
Intendensque manus, sparsis furibunda capillis,

66

Quo fugis," exclamat, " meritorum auctore reO patriæ prælate meæ, prælate parenti? [licta, Quo fugis, immitis? cujus victoria nostrum Et scelus, et meritum est: nec te data munera,

nec te

110

Noster movit amor, nec quod spes omnis in unum Te mea congesta est? nam quo deserta revertar?

utitur, ut sanctitatem insulæ suæ addat. Contactu hominum nefariorum polluebantur sancta.

101. Dixit; et, ut leges, etc.] Festinat et omittit expugnationem urbis, quæ nil ad rem. Auctor, scilicet le

gum, legislator. Plane sic, xv. 833. de Augusto, legesque feret justissimus auctor. Ab justitia et æquitate passim laudatur Minos. Propertius, dicto loco: Victor erat quamvis, æquus in hoste fuit. Tragici tamen Græci eum, tanquam ferum tyrannum notârunt, propter tributum Atheniensibus imperatum. Plutharchus, Thes. cap. 16. Retinacula, Teiopara, funes, quibus naves alligabantur in litore, ne a ventis fluctibusve auferrentur. Ea solvit, qui proficiscitur. Impellere remos, naves; aut mare remis, phrases solennes; vide Heinsium.

104. Scylla, freto, etc.] E nave suspensam Scyllam per mare tractam esse a Minoe alii narrant. Vid. Heynius ad Virg. Cirin, versu 389. Ex alia rursus traditione uxorem eam VOL. IV.

duxit Minos ductamque in mare abjici jussit: Pausanias, Cor. p. 192. Sed æquitati Minois magis convenit, quod eam in patria relinquit. Freto, in fretum, si conjungis cum deductas ; sin cum nare, deest in.

108. Quo fugis, etc.] Confer lamenta Scyllæ apud Virgilium, Ciri, 404 sqq. Odium in ingratum Minoa et impietatis miseriæque suæ sensus tumultuantur in animo Scyllæ. Convicia, quæ ei ingrati et immitis Minois cogitatio suppeditat, ex mythis repetita sunt, tanguntque in primis matrem et conjugem. Sic efficitur, ut totum genus abominabile videatur.

111. Et scelus; quia prodidit patrem: et meritum; quia victorem fecit Minoem. Congesta cum vi. Quum alii multa et varia sperent, mea vota omnia in te conspirant; congeri enim dicuntur quæ in unum acervum cumulantur. Superata jacet, ut i. 149. victa jacet. Manere, statum pristinum servare.

C

In patriam? superata jacet: sed finge manere ; Proditione mea clausa est mihi: patris ad ora? 115 Quæ tibi donavi: cives odere merentem;

Finitimi exemplum metuunt: obstruximus orbem
Terrarum, nobis ut Crete sola pateret.

Hac quoque si prohibes, et nos, ingrate, relinquis;
Non genetrix Europa tibi, sed inhospita Syrtis,
Armeniæve tigres, Austrove agitata Charybdis.
Nec Jove tu natus, nec mater imagine tauri
Ducta tua est; generis falsa est ea fabula vestri ;
Et merus, et captus nullius amore juvencæ,
Qui te progenuit, taurus fuit. Exige pœnas, 125
Nise pater: gaudete malis modo prodita nostris
Moenia: nam fateor, merui; et sum digna perire.
Me tamen ex illis aliquis, quos impia læsi,
Me perimat: cur, qui vicisti crimine nostro,
Insequeris crimen? scelus hoc patriæque, patrique,

116. Quæ tibi donavi paulo durius, cujus salutem cum crine tibi prodidi. Exemplum, similem proditionem, cujus jam exemplum dedi. Obstruximus, veniam ullius loci adeundi ademimus nobis. Sic et ver. 186.

120. Non genetrix Europa, etc.] Confundunt et Noster et alii Minoem I. cum Minoe II. Ille fuit Jovis et Europa filius, cujus nepos Minos II. imperium maritimum (de quo vide Heynium, in Commentar. societ. Gotting. tom. I. part. ii. p. 71 sqq.) habuit, atque Niso bellum intulit. Syrtes, loca in litore Africæ periculosissima, ob vada arenosa, erant duæ, quas describit Sallustius, Jugurth. cap. 78. Vide quæ de Syrtibus, et quare ita sint appellatæ, cl. BURNOUF dixerit in Sallustium nostræ editionis, p. 267. Sed hoc loco intelligatur regio Syrtica, aut omnino solitudo Libyæ arenosa. Inhospita, ubi nemo habitat iterque

facientibus hospitium præbet. Lucan. i. 367. per inhospita Syrtis Litora. De Armenia tigribus vide ad xv. 86. De Charybdi, vide ad vii. 63. Auster maxime sævit in mari Siculo. Respexit autem his Æneidem, iv. 365 sqq.: Nec tibi diva parens, generis nec Dardanus auctor, Perfide; sed duris genuit te cautibus horrens Caucasus, Hyrcanaque admórunt ubera tigres.

122. Nec Jove tu natus, etc.] Fabulam hanc ipse supra narravit, ii. extr. Imago, forma tauri, quam Jupiter assumpserat. Duci varie capi potest, trahi, induci, seduci, ut Heinsius monet, aut, ut ego malim, decipi. Fabula, ut pulos, omnino narratio, hinc additur falsa. Tò verus revocaverat Gierig, quia opponebatur imagini tauri. Burmannus dederat ferus: quod ambo nostri Regii habent; sed malui merus, propter metrum.

130. Insequeris, insectaris, non ob

131

Officium tibi sit: te vere conjuge digna est,
Quæ torvum ligno decepit adultera taurum;
Discordemque utero fœtum tulit: ecquid ad aures
Perveniunt mea dicta tuas? an inania venti
Verba ferunt; idemque tuas, ingrate, carinas? 135
Jam jam Pasiphaen non est mirabile taurum
Præposuisse tibi: tu plus feritatis habebas.
Me miseram! properare juvat: divulsaque remis
Unda sonat: mecum simul ah! mea terra recedit.
Nil agis, o frustra meritorum oblite meorum: 140
Insequar invitum; puppimque amplexa recurvam,
Per freta longa trahar." Vix dixerat; insilit undas;

via verbi significatione, notante Burmanno. Vide nos ad Plinium, VII. Ep. xiii. 5. Officium, quia sceleri oppositum est beneficium. Cicero, ad Her. ii. 17. plura officia, quam maleficia.

132. Que torvum ligno, etc.] Acerbissima exprobratio de horrendo et nefando Pasiphaes flagitio. Pasiphae enim, Minois conjux, quum tauro ureretur, qui vaccam mulieri præferret, Dædalus fecit vaccam ligneam, corio inductam, in qua Pasiphae cum tauro concubuit, ex eoque concubitu Minotaurum peperit, capite bubulo, parte inferiore humana; hinc discors fætus. Apollodorus, III. i. 4; Hyginus, fab. 40. Palæphatus, cap. 2. fabulam examinat, putatque, hunc Taurum fuisse formosum adolescentulum, qui, quum Minos genitalibus aliquando laboraret, officiosum se præstiterit ejus conjugi. Heynius vero ad Virgilium, Æneid. vi. 26. suspicatur, fabulam ex noto Cretæ, Siciliæ et Italiæ emblemate ductam, quod figuram tauri cum capite viri barbati exhibuerit, sive id patrii fluvii signum fuerit, sive Solis. Discors ad duplicem Minotauri naturam referendum, pro quo ver. 156. monstrum bi

forme, et 169. gemina figura. Dis cordem autem, quod Heinsius nulla auctoritate in dissortem mutaverat, jure restituisse mihi videor: a Lucretio, v. 892. Centauris et Scyllæ discordia membra tribuuntur; apud Senecam, Med. 773. Typhous discors, quia corpori humano anguinei pedes additi. Etiam Sabinus, i. 35. MSS. omnes, in uno corpore discors Parthenope. Contra dissors foret, alius sortis, naturæ non humanæ.

134. Inania, quæ non audiuntur, verba, item vota irrita dicuntur ferri a ventis et tradi ventis: Tibullus, I. v. 35; III. iv. 96. Et hoc loco tanto aptius, quia loquitur ad naves, quæ agebantur a ventis.

139. Mea terra recedit.] Suaviter ex illusione optica, qua terra recedere nobis videtur, a qua naves abeunt celeri cursu. Conf. xi. 466; Æn. iii. 72.

140. Nil agit, qui propositum suum non assequitur. Per freta, etc. Vide ad vii. 67.

142. Undas habent quidem nonnisi tertius Mediceus et tres alii; sed insilire, incidere, etc. passim cum quarto casu vide Heinsium. Faciente, etc. Confer iv. 527.

146

Consequiturque rates, faciente Cupidine vires,
Gnosiacæque hæret comes invidiosa carinæ.
Quam pater ut vidit, nam jam pendebat in auras
Et modo factus erat fulvis haliæetos alis,
Ibat, ut hærentem rostro laniaret adunco.
Illa metu puppim dimittit: at aura cadentem
Sustinuisse levis, ne tangeret æquora, visa est.
Pluma fuit: plumis in avem mutata vocatur
Ciris; et a tonso est hoc nomen adepta capillo.
II. Vota Jovi Minos taurorum corpora centum

145. Quam pater ut vidit, etc.] Nimis festinat; non enim ostendit, cur Nisus sit mutatus. Nempe Jupiter, commotus ejus pietate, necatum in vitam revocavit, mutatoque corpore avem esse jussit, nempe haliaeton, id est, aquilam marinam. Aristoteles, Hist. Ann. ix; Plinius, x. 3. Pendebat in auras, avis erat. vi. 667; xi. 341. In auras exquisitius, quam, in auris; deest enim sublatus in auras, quod additur, vii. 354. Ire sæpe de hostili impetu et incursu.

148. Aura sustinuisse.] Vide ad xi. 341. Pluma, avis plumis velata.

151. Ciris quæ sit, disputatur. Hygino ciris est piscis. Etym. M. Kippis ò ixous. Vide Munkerum ad Hygi

num.

Sed Virgilii Cir. ver. 489. ubi illa metamorphosis eleganter satis describitur, est avis versicolor, crista purpurea in capite, et cruribus rubentibus insignis, vitamque solitariam in locis desertis agens. A tonso capillo, ἀπὸ τοῦ κείρειν dicta est ciris. Quæ autem avis intelligenda sit, non liquet. Alius intellexit genus accipitris, alius circum, alius rursus perdicem, alaudam, etc. Noster descriptionem ejus nullam dedit, nec mutationem ipsam more suo diligenter designavit, haud dubie propterea, quia auctor ca minis Ciris illa egregie occupaverat.

150

152-182. Ariadnes corona inter sidera.] Athenienses Minoi quotannis septenos pueros totidemque virgines tributi loco mittere cogebantur devorandos Minotauro, qui servabatur in labyrintho, a Dædalo extructo. Tertia sors quum mitteretur, comitem se obtulit ipse Theseus. Interfecto Minotauro, ope fili, quod ab Ariadna, Minois filia, acceperat, se ex labyrinthi ambagibus evolvit. Ariadnen autem in insula Dia reliquit. Casus, quos ibi passa sit, varie narrantur. Vid. Homer. Od. A. 320; Plutarch. Thes. cap. 15; Hygin. fab. 42 et 43; Apollod. III. i. 4. Hecatomben Minos Jovi offert, cui ob victoriam et felicem reditum sacra fieri solebant. Vota potest ut adjectivum accipi et cum corpora conjungi. Ita ver. 265. votus sanguis, vii. 162. victima vota. Sic vota corpora solvit βραχυλόγως dictum, corpora vota mactat, ut votum solvat. Possis autem et aliter interpretari; vota solvit, quæ quidem erant centum corpora taurorum, id est, tauri, e solenni periphrasi. Corpora habent præstantiores; cæteri, sanguine, quod olim edebatur. Curetis terra antiquitus dicta est Creta a Curetibus. Plinius, iv. 12; Æneid. iii. 131. Spolia, hoc est, vestes et arma hostibus occisis detracta, in templis, regiis aut aliis locis conspi

« IndietroContinua »