Immagini della pagina
PDF
ePub

Cumque loco Nymphas, memores tum denique nostri,

585

In freta provolvi: fluctus nosterque marisque
Continuam diduxit humum, partesque resolvit
In totidem, mediis quot cernis Echinadas undis.
Ut tamen ipse vides, procul, en procul una
recessit

Insula grata mihi: Perimelen navita dicit. 590
Huic ego virgineum dilectæ nomen ademi.

66

Quod pater Hippodamas ægre tulit, inque profun-
Propulit e scopulo parituræ corpora natæ. [dum
Excepi, nantemque ferens; O proxima cœlo
Regna vagæ," dixi, "sortite, Tridentifer, undæ,
In quo desinimus, quo sacri currimus amnes, 596
Huc ades, atque audi placidus, Neptune, precantem.
Huic ego, quam porto, nocui: si mitis et æquus,
Si pater Hippodamas, aut si minus impius esset,
Debuit illius misereri, ignoscere nobis.

585. Memores tum denique nostri ; tum demum intellexerunt, quem per ludibrium de Diis agrestibus inhonoratum præteriissent. Provolvi; Balliol. et Thuan. pervolvi; Menardi, devolvi, quod rapiditati convenientius Burmannus putabat. Regii nostri, provolvi. Virgilius, Æn. x. 555. truncum provolvens. Continuam, continentem terram, diduxit, divisit, distraxit.

589. Recessisse eleganter dicuntur quæ longius remota sunt. Secundum Apollodorum, I. vii. 3. Perimede (non Perimele) uxor Acheloi, quæ ei Hippodamanta et Orestem peperit. Navita dicit; conf. ix. 228.

593. Paritura, pro perituræ (quod habent quidem Regii nostri ambo) ex uno Leidensi et altero Twisdenio dedit Heinsius: viderint periti.

594. O proxima cælo, etc.] Confer

600

cum hoc loco, iv. 532. ubi similes ad Neptunum preces: O numen aquarum, Proxima cui cælo cessit, Neptune, potes

tas.

597. Huc ades, etc.] Ego versum Huc ades, etc. ineptum adeoque tollendum censeo. Regius noster A. respuit versus quinque 596-600; quos manus secunda margini inscripsit, una cum versu certe rejiciendo Cui quondam, etc. Hunc autem posuit post versum Debuit illius, etc.: ea transpositione glossator manifestam dedit sui imperitiam, junctis duobus versibus qui haberent insulsam repetitionem vocabul. feritate paterna. Etiamsi Codex B eosdem quinque versus uncis incluserit, tanquam præsente nota suspicionis signatos, non video tamen cur rejiciantur, quum sententiæ omnino eos repugnare dici non possit.

Affer opem; mersæque, precor, feritate paterna
Da, Neptune, locum: vel sit locus ipsa licebit;
Hunc quoque complectar." Movit caput æquoreus
Concussitque suis omnes assensibus undas: [rex,
Extimuit Nymphe; nabat tamen: ipse natantis
Pectora tangebam trepido salientia motu: 606
Dumque ea contrecto, totum durescere sensi
Corpus, et inducta condi præcordia terra.
Dum loquor, amplexa est artus nova terra natan-
Et gravis increvit mutatis insula membris. [tes,

VI. Amnis ab his tacuit: factum mirabile cuncMoverat: irridet credentes; utque Deorum [tos

603. Hunc quoque complectar; Burmannus mallet Sic quoque, sine causa. Heinsius qui hanc ex vetustioribus invexit, explicabat, postquam in insulam erit conversa. Complectar, undis meis alluam. Movit-concussitque, etc. instar Jovis, i. 179. Movit caput, idem quod, annuit preci

bus.

605. Extimuit Nymphe, etc.] Heinsio hic versus et tres sequentes delendi videntur aut saltem duo 609 et 610 (vide infra notam 608,) ne bis idem dicatur. Burmannus admonet 604, 605 et 606 abesse a Francofurtensi, et duos sequentes fuisse margini ascriptos. Tangebam; Ambrosianus et unus Mediceus, mulcebam, quod amanti aptius judicat Burmannus. Immo tam periculoso tempore, tangebat potius amplexu pectora.

608. Conduntur et ea, quæ in aliam formam transeunt; vide ad ix. 389. Equidem arbitror, versus 609 et 610 Dum loquor-membris esse resecandos; nam priores quatuor multo elegantiores sunt. Quod duo ex iis absunt a Francofurtensi Codice, et sqq. duo in margine ascripti, id nihil in hac causa decernit; potuerunt aut a

festinante librario omitti, aut ab eo, qui postremos versus genuinos putaret, ut ego sentio.

611-724. Philemon et Baucis.] Ut Menecrates Xanthius Lyciacas fabulas collegerat, unde vi. 313 sqq. una repetita est, sic alius scriptor potuit Phrygias tractare, quarum pars hæc nostra est. Eam vero Ovidius copiosissime suavissimeque exornavit. Ruhnkenius ad Callimachi fragmenta, p. 580. eum suspicatur multa ex Callimachi Hecala mutuatum esse, quæ et ipsa fuerat anus paupercula, sed hospitalitate insignis. Hyriei fabula huic nostræ similis narratur Fast. v. 499 sqq. Ab his, post hæc. Factum, ut versu 578 et 726: non igitur erat, cur Heinsius fatum suaderet. Regii nostri, factum. Moverat, admiratione et metu Deorum impleverat. Spretor Deorum erat ad exemplum Ixionis patris et Phlegyæ avi. Et talis etiam mentis ferox, mente feroci, esse solet. Ut ponitur, quum causa rei ex moribus alicujus repetitur. Ixione natus; Ixionis filius ex Centaurorum genere, qui Superum contemptores inducuntur a poetis ut et Cyclopes. Si dant; si eos putas dare posse.

Spretor erat, mentisque ferox Ixione natus;
"Ficta refers, nimiumque putas, Acheloe, potentes
Esse Deos," dixit, "si dant adimuntque figuras."
Obstupuere omnes; nec talia dicta probârunt: 616
Ante omnesque Lelex, animo maturus et ævo,
Sic ait: Immensa est, finemque potentia cœli
Non habet, et quicquid Superi voluere, peractum

est;

619

Quoque minus dubites, tiliæ contermina quercus
Collibus est Phrygiis, modico circumdata muro.
Ipse locum vidi: nam me Pelopeïa Pittheus
Misit in arva, suo quondam regnata parenti.
Haud procul hinc stagnum; tellus habitabilis olim;
Nunc celebres mergis fulicisque palustribus undæ.
Jupiter huc, specie mortali, cumque parente 626
Venit Atlantiades positis caducifer alis.

616. Obstupuere; unus Mediceus, obstrepuere, quod, quia indignationem indicat, optimum videtur Burmanno. Regii A et B. obstupuere. Hic affectus amicis convivantibus melius convenire videtur, quam indignatio surgendo reclamandoque prodita, quæ est in altera lectione Burmanno probata.

617. Animo maturus et ævo, vir gravis et constante ætate, frequens senis descriptio. Heinsius malit animi et avi. Utrumque poetis in usu; confer Æn. v. 43; ix. 246. Hinc quovis loco MSS. consensus premendus. Talem autem senem metus Deorum maxime decet. Sic ait, quum fere sermonis clausula sit, hic in principio orationis offendit Burmannum qui malit, Vis, ait; namque vim et potestatem Deorum sic junxisse etiam Cicero videtur. Sed frustra hæc monuit: Sic ait in principio etiam x. 17; xiii. 539: Atque ait, v. 489.

620. Tiliæ contermina quercus, etc.]

[blocks in formation]

632

Mille domos adiere, locum requiemque petentes;
Mille domos clausere seræ: tamen una recepit,
Parva quidem, stipulis et canna tecta palustri:
Sed pia Baucis anus, parilique ætate Philemon
Illa sunt annis juncti juvenilibus; illa
Consenuere casa; paupertatemque fatendo
Effecere levem, nec iniqua mente ferendam.
Nec refert, dominos illic, famulosne requiras;
Tota domus duo sunt; îdem parentque jubentque.
Ergo ubi cœlicolæ parvos tetigere penates,

630. Parva quidem, etc.] Sequitur locus præstantissimus, quo casa, supellex, epulum pauperculorum hominum, eorumque eximia hospitalitas ita describitur, ut res sensibus subjecta videatur, et lector facile moveatur pietate hospitum. Stipulis; Fast. vi. 261: Quæ nunc ære vides, stipula tunc tecta videres. Stipulæ autem sunt stramina, ver. 701. Veteres enim messores aristas tantum cum exigua calami parte demebant, et stipulas alio tempore metebant. Virg. Georg. i. 289. Tecta; Priceus et Heinsius conjiciunt texta, ut tota casula inde constructa. Baucidis nomen in proverbium abiit, et pro quavis anu paupercula, eademque pia, est positum. Persius, Sat. iv. 21. Illa sunt, etc. Claudianus, epigram. ii. 1 : Felix, qui patriis avum transegit in agris, Ipsa domus puerum quem videt, ipsa senem: Qui baculo nitens, in qua reptavit arena, Unius numerat secula longa casa. Paupertatemque fatendo ; Codex B habet ferendo. Dum victu et cultu paupertatem fatebantur (quod omnis hic locus declarat) suoque habitu vitam degebant, paupertatem fecerunt non iniqua mente ferendam, id est, tolerabilem. Qui contra pauper potentem imitatur divitisque nomen affectat, magnum sibi imponit onus.

637

In dissimili re, Amor. i. 21: Acrius invitos multoque ferocius urget, Quam qui servitium ferre fatentur, Amor. Mox ingeniose et jucunde: non habebant servos ancillasque. Tota domus, etc. Vide ad i. 353.

637. Tangere penates, ut tangere portus, eo pervenire. Mox graphice submissoque, etc. Quo superinjecit; Burmannus conjicit Quoi, id est, cui. Textum, stragulum. Ignis excitationem Virg. Æneid. i. 174. eadem prope diligentia describit. Idem Æn. viii. 410. de muliere bene mane ad opus surgente, cinerem et sopitos suscitat ignes; Noster, Fast. v. 506: Ignis in hesterno stipite parvus erat. Ipse genu posito flammas exsuscitat aura, Et promit quassas comminuitque fuces. Anima producit anili exquisitius quam spiritu suscitat debili. Ita Tacitus, Ann. vi. 9: Vestilius senili manu ferrum tentat. Multifidas, in multas partes scissas. Faces jam supra vii. 259. legimus. Heinsius putat hic esse faces concisas in frusta, qualia sarmenta tada schidie appellantur a Vitruvio, vii. 10. Male; namque additur minuit, id est, frangit et in frusta concidit, quod verbum ad faces non minus, quam ad ramalia (id est, ramos aridos, unde Pers. v. 59. membra fracta senum commode ita appel

Submissoque humiles intrârunt vertice postes,
Membra senex posito jussit relevare sedili ;
Quo superinjecit textum rude sedula Baucis. 640
Inde foco tepidum cinerem dimovit, et ignes
Suscitat hesternos; foliisque et cortice sicco
Nutrit; et ad flammas anima producit anili;
Multifidasque faces, ramaliaque arida tecto
Detulit, et minuit, parvoque admovit aheno;
Quodque suus conjux riguo collegerat horto,
Truncat olus foliis: furca levat ille bicorni
Sordida terga suis, nigro pendentia tigno;
Servatoque diu resecat de tergore partem
Exiguam; sectamque domat ferventibus undis.
Interea medias fallunt sermonibus horas;
Sentirique moram prohibent: erat alveus illic
Fagineus, curva clavo suspensus ab ansa;
Is tepidis impletur aquis; artusque fovendos
Accipit: in medio torus est de mollibus ulvis 655

lat) referendum. Tecto detulit. Callimachus, fragment. Hec. Taλaíoɛra κãλa кaðýρει, vetusta ligna detraxit.

647. Truncat olus foliis, folia decerpit oleri. Sequentia bene illustravit Heinsius. Describitur carnarium, ubi carnes siccandæ suspendebantur : erat foco proximum, adeoque fumo expositum; inde carnes furca deferebantur. Conferatur Petronius Satyr. cap. 135. Sordida, fumosa: Silius, vi. 320. sordentia fumo frena. Illustrationi inserviunt etiam loca hæc. Juven. xi. 82: Sicci terga suis rara pendentia crate; Petronius, cap. 136: Præterea quæ fumoso suspensa tigillo Conservabat opes humilis casa.

651. Medias horas, quæ effluebant, dum epulum parabatur, ut in libro iv. 167. medium tempus. Has horas fallunt seduli hospites sermonibus, ser

647

651

mones gratos instituunt cum Diis, ne tempora longa iis videantur. Nou erat, cur Burman. suaderet, mediis.

652. Alveus, labrum, solium balneare. Ab ansa, ope ansæ. Ab instrumentum indicat, quo aliquid fit. Fovendos melius puto quam lavandos; exprimit enim gratum teporem, quo pedes ex itinere fessi reficiuntur.

655. Accipit; Codex Regius A. suscipit. Non videt Heinsius quomodo torus in medio esse potuerit, qui locus mensæ fuerit dandus. E duobus igitur versibus, quos MSS. nonnulli habent (vide finem nota) facit unum hunc, Accipit. Inde torum sternunt de mollibus ulvis Impositum lecto, etc. At in medio esse hoc loco, ut sæpe, nihil aliud significat, nisi, adesse. Etiam, xi. 610. At medio torus est. Vide et ad Plinium, III.

« IndietroContinua »