Immagini della pagina
PDF
ePub

Ex ære, et solido rerum tabularia ferro;

810

815

Quæ neque concursum cœli, neque fulminis iram,
Nec metuunt ullas tuta, atque æterna ruinas.
Invenies illic inclusa adamante perenni
Fata tui generis: legi ipse, animoque notavi,
Et referam, ne sis etiamnum ignara futuri.
Hic sua complevit, pro quo, Cytherea, laboras,
Tempora, perfectis, quos terræ debuit, annis.
Ut Deus accedat cœlo, templisque colatur,
Tu facies, natusque suus; qui nominis hæres,
Impositum feret Urbis onus, cæsique parentis 820
Nos in bella suos fortissimus ultor habebit.
Illius auspiciis obsessæ monia pacem

Victa petent Mutinæ : Pharsalia sentiet illum,
Æmathiaque iterum madefacti cæde Philippi;
Et magnum Siculis nomen superabitur undis; 825

quo servantur tabulæ, quibus res fatales continentur, structus molimine vasto, opera maxima, ex ære, etc. Tabularia illa Lenzius fuisse putat in limine Tartari, ubi ænei muri, et comparat Orphei hym. lviii. 1 sqq. Concursus cæli, tonitrua, ut vi. 695. xi. 436. Confer Lucretium, vi. 160. Sed et concussum cœli, quod habent plerique MSS. (et ambo nostri Regii,) bene se habet. Jupiter enim tonans concutere cœlum et terram graviter dicitur; Horat. I. Od. xxxiv. 12. Inclusa, incisa, insculpta, quod utrumque MSS. multi e glossa præferunt. Etiam Cicero, Catil. i. 2. Senatus consultum inclusum in tabulis. Conf. Claudian. xv. 202. ubi Atropos voces Jovis ada

mante notat.

819. Suus, ejus. Nominis hæres (multi numinis ;) διάδοχος ὀνόματος Cæsaris vocatur a Dione. Sueton. Aug. 7: "Postea Cæsaris, et deinde Augusti cognomen assumpsit: alte

[blocks in formation]

822. Illius auspiciis, etc.] Mutine obsessus D. Brutus ab Antonio, quem Augustus, jussus a senatu, una cum Hirtio et Pansa coss. fugavit; Florus, iv. 4.; Suetonius, Aug. 10. Sequentia expressa e Virgilio, Georg. i. 490 sqq.: "Ergo inter sese paribus concurrere telis Romanas acies iterum videre Philippi: Nec fuit indignum Superis, bis sanguine nostro Æmathiam et latos Hæmi pinguescere campos," ubi Heynius observat, Æmathiam esse quidem Macedoniæ partem, ad quam nec Pharsalus nec Philippi pertineant; sed poetas latius eo nomine uti etiam pro Thessalia : licuisse porro poetæ, quanquam paulo crassius, in eodem loco prælium factum dicere, quod in illis regionibus, in eo regno aut plaga factum. Hinc Pharsalia nunc fit mentio, ubi prius prælium commissum, hinc iterum ma

Romanique ducis conjux Ægyptia, tædæ

Non bene fisa, cadet; frustraque erit illa minata, Servitura suo Capitolia nostra Canopo.

835

Quid tibi Barbariem, gentesque ab utroque jacentes
Oceano, numerem ? quodcunque habitabile tellus
Sustinet, hujus erit: pontus quoque serviet illi. 831
Pace data terris, animum ad civilia vertet
Jura suum, legesque feret justissimus auctor,
Exemploque suo mores reget: inque futuri
Temporis ætatem, venturorumque nepotum
Prospiciens, prolem sancta de conjuge natam
Ferre simul, nomenque suum, curasque jubebit:
Nec, nisi quum senior similes æquaverit annos,
Ætherias sedes, cognataque sidera tanget.
Hanc animam interea caso de corpore raptam 840
Fac jubar, ut semper Capitolia nostra forumque
Divus ab excelsa prospectet Julius arce.

defacti Philippi. Sentiet illum, usu cognoscet ejus fortitudinem et consilium.

826. Romani ducis, Antonii, conjux Egyptia, Cleopatra, quam ille, repudiata Octavia, uxorem duxerat, tæde non bene fisa, temere sperans, se nuptam Antonio potituram esse imperio Romano (Dio, iv. p. 421.) cadet, victa ad Actium ab Augusto, aspidum veneno peribit. Frustraque, etc. invidiose, frustra imperium Romanum affectaverit. Pro toto imperio Capitolium nominat, ut vs. 589. et apud Horat. I. Od. xxxvii. 7. de eadem, "dum Capitolio Regina dementes ruinas, Funus et imperio parabat," etc. Canopus, numen et oppidum Ægyptiorum.

829. Barbaria, monente Burmanno, totus tractus terrarum, quem barbari populi tenent.

833. Auctor, legislator, ut viii. 101.

Suetonius, Aug. 34: " Leges retractavit, et quasdam ex integro sanxit." Idem 32: "Pleraque pessimi exempli correxit," etc.

836. Prolem, Tiberium, sancta de conjuge, Livia, natam, quam prægnantem a Nerone duxit Augustus. Sancta solenne epitheton mulierum castarum et probarum, etiam in monumentis.

838. Nec, nisi quum senior, etc.] Jul. Cæsar, quum interficeretur, natus erat annos 56. Quum igitur h.1. non admodum longus vitæ terminus promittatur Augusto, Heinsius suadet, quum senior Pylios æquaverit annos. Certe Pylios annos Augusto precatur Noster etiam Pont. II. viii. 41. et Trist. V. v. 62. Cf. Martial iv. Epigr. 1.; viii. 2. Quum MSS. quidam patrios præferant, Lenzius suadet, patrios superaverit annos.

842. Excelsa arce præfero ex Thuan. MS. 7 æde. Excelsa arx est coelum.

845

Vix ea fatus erat, media quum sede senatus Constitit alma Venus, nulli cernenda, suique Cæsaris eripuit membris, nec in aera solvi Passa recentem animam, cœlestibus intulit astris. Dumque tulit, numen capere, atque ignescere senEmisitque sinu: luna volat altius illa, [sit, Flammiferumque trahens spatioso limite crinem Stella micat, natique videns benefacta, fatetur 850 Esse suis majora, et vinci gaudet ab illo. Hic sua præferri quanquam vetat acta paternis, Libera fama tamen, nullisque obnoxia jussis Invitum præfert, unaque in parte repugnat. Sic magni cedit titulis Agamemnonis Atreus: 855 Egea sic Theseus, sic Pelea vincit Achilles. Denique ut exemplis ipsos æquantibus utar, Sic et Saturnus minor est Jove: Juppiter arces Temperat ætherias, et mundi regna triformis : Terra sub Augusto: pater est et rector uterque. 860 Di, precor, Enese comites, quibus ensis, et ignis

Alibi, summa arx. Similis sententia in Epiced. Drusi vs. 61: "summa sacer ille locatus in arce, Res hominum ex tuto cernere dignus erat." V. vol. i. p. 410.

849. Flammiferumque trahens, etc.] Suetonius, Jul. Cæs. 88.: " In Deorum numerum relatus est, non ore modo decernentium, sed et persuasione vulgi. Siquidem ludis, quos primos ei hæres Augustus edebat, stella crinita per septem dies continuos fulsit, exoriens circa undecimam horam : creditumque est, animam esse Cæsaris in cœlum recepti: et hac de causa simulacro ejus in vertice additur stella." Vide supra, 749.

859. Triformis; vide ad xii. 40. Expressit autem Horatii locum, I. Od.

xii. 50: "Orte Saturno, tibi cura magni Cæsaris fatis data: tu secundo Cæsare regnes. Te minor latum reget æquus orbem: Tu gravi curru quaties Olympum." Confer Fast. ii. 130.

861. Enea comites, Penates, quos incendio Trojano ereptos in Latium advexit Eneas. Ab his diversi indigetes, éyxopuot; in quibus ipse Eneas ; xiv. 608. Expressus autem locus e Virgilio, Georg.i.498. Genitor, conditor, urbis. Cic. de Div. i. 2. Hujus urbis parens Romulus; Silius, ii. 654. parens murorum, ubi vide Drakenb. Domesticus, Palatinus. Cf. Horat. I. Ep. iii. 17. Tarda sit, etc. Horatius, I. Od. ii. 45 : “ Serus in coelum redeas, diuque Lætus intersis populo Quirini."

Cesserunt; Dique Indigetes, genitorque, Quirine,
Urbis, et invicti genitor, Gradive, Quirini,
Vestaque Cæsareos inter sacrata Penates,
Et cum Cæsarea tu, Phœbe domestice, Vesta, 865
Quique tenes altus Tarpeias Juppiter arces,
Quosque alios vati fas appellare piumque ;
Tarda sit illa dies, et nostro serior ævo,
Qua caput augustum, quem temperat, orbe relicto
Accedat cælo, faveatque precantibus absens. 870

JAMQUE opus exegi, quod nec Jovis ira, nec igNec poterit ferrum, nec edax abolere vetustas. [nes, Quum volet illa dies, quæ nil, nisi corporis hujus Jus habet, incerti spatium mihi finiat ævi: Parte tamen meliore mei super alta perennis 875 Astra ferar, nomenque erit indelebile nostrum; Quaque patet domitis Romana potentia terris, Ore legar populi, perque omnia secula fama, Si quid habent veri vatum præsagia, vivam.

871. Jamque opus exegi, etc.] Epilogus fideliter expressus ex Horatio, III. Od. xxx. Confer etiam ii. 20. et Propertium, iii. 134 sqq. Exegi, ad finem perduxi, absolvi. Horatius, "Exegi monumentum ære perennius." Jovis ira, fulmen. Edax, omnia absumens. Horatius: "Quod non imber edax, non Aquilo impotens Possit diruere, aut innumerabilis Annorum series, et fuga temporum."

875. Super alta perennis Astra fe

rar; gloria mea erit æterna. Horatius: "Non omnis moriar; multaque pars mei Vitabit Libitinam." Ore legar populi. Propert. II. i. 2. veniat mollis in ora liber; ubi vide Brouckhusium. Post versum 879. in multis MSS. hoc distichon est ascriptus: Bis sex millenos versus in codice scriptos Sed ter quinque minus continet Ovidius. Burmannus monet extare hodie nonnisi 11993. ut septem desint.

METAMORPHOSEON FINIS.

EXCUDEBANT TALBOYS ET WHEELER.

OXFORD

[blocks in formation]
« IndietroContinua »