15 In quibus auratam proles Letoïa fertur 20 Jamque mora belli procerum quoque nomina nôrat, Armaque, equosque, habitusque, Cydoneasque pharetras. Noverat ante alios faciem ducis Europæi; fides pulsæ, sonum ederent. Theog. 771; Pausanias, Att. p. 100; Virgilius, Cir. 105; Epigr. in Anthol. iv. p. 351. 16. Saxum unum etiam apud Pausaniam, quanquam hoc loco singulare esse potest pro plurali. Bentleius, ad Horatium, III. Od. ii. 18. monet, non nisi bis a Nostro, hic et Trist. iii. 4. usurpatum esse pronomen ejus, idque epicos poetas perpetuo multâsse exilio. Etiam Burmannus poetastros ob frequentem hujus pronominis usum vituperat. Exiguo, vel quia virgo regia ludebat, vel quia tali lapillo opus erat. 19. Bello quoque sæpe solebat.] Bello, tempore belli, ut passim ludis, sacrificiis, etc. id est, tempore ludorum, sacrificiorum ablativi ponuntur sic absolute ut tempus significent, quo quid factum sit. Vide Burmannum ad hunc locum, et Ernesti ad Suetonium, in Cæs. 11. Spectare ex illa, etc. Spectabat castra hostilia, ut Antigone, apud Euripidem, Phoen. 110 sqq. et Helena, apud Homerum, Il. r. 154 sqq. conf. et Virgilii Cirin, 172 sqq. 21. Jamque mora belli.] Neapolitanus et prior Erfurtensis, moras belli, ut proceres belli mora dicantur, quod Cydo illustrat Heinsius. Regii nostri, mora belli, quod elegantius, et præstantius. Mora, diuturnitate, ut i. 402. nia una ex tribus celeberrimis Cretæ urbibus. Creta abundabat materia, unde sagittæ, arcus, pharetræ conficerentur, et Cretenses excellentes habebantur sagittarii. 23. Europæi.] Vide ad versum 120. Amor ille Scyllæ injectus traditur vel a Venere (Hyginus, dicto loco,) vel a Junone Virgilius, in Cirin, 133. Apud Nostrum originem habet satis naturalem. Sat est, conducit. Faciem et habitum Minois apte ad propositum describit in sqq. Hac judice bene additum; nam amori omnia videntur eximia. Ita me judice, ii. 428. Jam seq. locus pulcher, expressus e Tibullo, IV. ii. 7-12: Illam, quidquid agit, quoque vestigia movit, Componit furtim subsequiturque Decor. Seu solvit crines, fusis decet esse capillis, Seu compsit, comptis est veneranda comis. Urit, seu Tyria voluit procedere palla : Urit, seu nivea candida veste venit. Confer, II. Amor. El. v. 43. Etiam hoc loco quot modis variatum illud, formosius erat. Et totus orationis color notandus. Crista præcipuum galeæ ornamentum. Hinc superbum cristarum decus, Silius, x. 399. Erat |