Immagini della pagina
PDF
ePub

EXCUDEBAT FIRMINUS DIDOT,

REGIS ET GALLICARUM ACADEMIARUM TYPOGRAPHUS.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][merged small][merged small][merged small][merged small]

June, 1906

HARVARD UNIVERSITY, Claseleal Department.

VII

EDITORIS PRÆFATIO.

000

De editionis hujus ratione atque instituto satis superque videtur in proœmio Voluminis superioris esse dictum : neque habemus necesse, si officia nostra probare potuimus viris eruditis ac principibus in hoc genere literarum, ut, quæ tunc ab aditu præfati simus, eadem illis, postquam intrare voluerint, nunc repræsentemus. Nam nihil aliud est hoc secundum Volumen, nisi primi continuatio: ita ut alterum ex altero nexum, amboque apta inter se et cohærentia videantur. Prius Volumen priores sex libros Valerii Maximi complectitur: septimus, octavus, nonus hoc continentur. Addidimus librum de nominum ratione, Pighii aliorumque editorum auctoritatem potius secuti, quam quod hanc epitomen ipsius Valerii esse judicaremus. Sequuntur indices quatuor in Valerium Maximum, , nempe, auctorum a scriptore nostro laudatorum, geographicus historicus denique; postremo verborum et locutionum. Quam accessionem adeo non vereor ne lectores supervacaneam arbitrentur, ut potius ab hac parte velim esse omnino omnes editiones quam instructissimas. Nequc, ut hoc utar, si aberrare a literis latinis ad græcas liceret, difficilis esset demonstratio, nihil hodie fieri posse ab homine acuto, studioso, litteris perpolito, sed nihil quod magis gratam utilitatem habeat, quam confectionem

[ocr errors]

indicis Græcitatis Platonicæ; ita, ut neque verbum desit ullum, neque ullius verbi Platonici vis tum propria, tum varia, tum universa, paulo subtilius explicata. Verum hoc in præsentia nihil ad nos. Illud ad nos, istuc quoque Volumen editionis nostræ (nam in partem alteram, quæ subsequitur, conjecimus de ostentorum scriptoribus eos fere, quos ad illustrandum Valerium proficere plurimum arbitrabamur, Julium Obsequentem, Joannis Lydi fragmenta, Astrampsychum, Nicephorum, Zoroastri oracula), istuc, inquam, Volumen alterum, in duas partes divisum, non prorsus displicere lectoribus, latinarum literarum, atque adeo doctrinæ accuratæ, cupidis. Quos oro, ut et me sibi commendatum habeant, et toti huic consilio de vulgandis auctoribus classicis favere pergant.

Scripsi Parisiis, prid. nonas Maias, a. C. clɔ. ɔccc.

XXIII.

C. B. HASE.

« IndietroContinua »