Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

LIBER XXI. CAP. XXXII.

incerta via est ad hoc saxa glareosa volvens, nihil stabile nec tutum ingredienti praebet; et tum forte imbribus auctus ingentem transgredientibus tumultum fecit, cum super cetera trepidatione ipsi sua atque incertis clamoribus turbarentur.

Scipio sends his army to Spain and returns to Italy. Hannibal meets with some opposition on his march.

105

5

XXXII. P. Cornelius consul triduo fere post, quam Hannibal a ripa Rhodani movit, quadrato agmine ad castra hostium venerat, nullam dimicandi moram facturus. Ceterum ubi deserta munimenta nec facile se tantum progressos adsecuturum videt, ad mare ac naves 10 rediit, tutius faciliusque ita descendenti ab Alpibus Hannibali Occursurus. Ne tamen nuda auxiliis Romanis Hispania esset, quam provinciam sortitus erat, Cn. Scipionem fratrem cum maxima parte copiarum adversus Hasdrubalem misit, non ad tuendos tantummodo veteres 15 socios conciliandosque novos, sed etiam ad pellendum Hispania Hasdrubalem. Ipse cum admodum exiguis copiis Genuam repetit eo qui circa Padum erat exercitus, Italiam defensurus.

Hannibal ab Druentia campestri maxime itinere ad 20 Alpis cum bona pace incolentium ea loca Gallorum pervenit. Tum, quamquam fama prius, qua incerta in maius vero ferri solent, praecepta res erat, tamen ex propinquo visa montium altitudo nivesque caelo prope inmixtae, tecta informia inposita rupibus, pecora iumen- 25 taque torrida frigore, homines intonsi et inculti, animalia inanimaque omnia rigentia gelu, cetera visu quam dictu foediora, terrorem renovarunt. Erigentibus in primos agmen clivos apparuerunt inminentes tumulos insidentes montani, qui, si valles occultiores insedissent, 30 coorti ad pugnam repente ingentem fugam stragemque dedissent. Hannibal consistere signa iussit; Gallisque

ad visenda loca praemissis postquam conperiť transitum ea non esse, castra inter confragosa omnia praeruptaque quam extentissima potest valle locat. Tum per eosdem Gallos, haud sane multum lingua moribusque abhorren5 tis, cum se inmiscuissent conloquiis montanorum, edoctus interdiu tantum obsideri saltum, nocte in sua quemque dilabi tecta, luce prima subiit tumulos, ut ex aperto atque interdiu vim per angustias facturus. Die deinde simulando aliud, quam quod parabatur, consumpto, cum 10 eodem, quo constiterant, loco castra communissent, ubi primum digressos tumulis montanos laxatasque sensit custodias, pluribus ignibus quam pro numero manentium in speciem factis inpedimentisque cum equite relictis et maxima parte peditum ipse cum expeditis, acerrimo 15 quoque viro, raptim angustias evadit iisque ipsis tumulis, quos hostes tenuerant, consedit.

Attacks on the Carthaginians in a narrow pass. Then three days of easy marching.

XXXIII. Prima deinde luce castra mota et agmen relicum incedere coepit. Iam montani signo dato ex castellis ad stationem solitam conveniebant, cum repente 20 conspiciunt alios arce occupata sua super caput inminentis, alios via transire hostis. Utraque simul obiecta res oculis animisque inmobiles parumper eo defixit; deinde, ut trepidationem in angustiis suoque ipsum tumultu misceri agmen videre, equis maxime consternatis, quid25 quid adiecissent ipsi terroris, satis ad perniciem fore rati,

diversis rupibus iuxta in vias ac devia adsueti decurrunt. Tum vero simul ab hostibus simul iniquitate locorum Poeni oppugnabantur, plusque inter ipsos, sibi quoque tendente, ut periculo prius evaderet, quam cum 30 hostibus certaminis erat. Equi maxime infestum agmen faciebant, qui et clamoribus dissonis, quos nemora etiam repercussaeque valles augebant, territi trepidabant, et

icti forte aut vulnerati adeo consternabantur, ut stragem ingentem simul hominum ac sarcinarum omnis generis facerent; multosque turba, cum praecipites deruptaeque utrimque angustiae essent, in inmensum altitudinis deiecit, quosdam et armatos; sed ruinae maxime modo 5 iumenta cum oneribus devolvebantur. Quae quamquam foeda visu erant, stetit parumper tamen Hannibal ac suos continuit, ne tumultum ac trepidationem augeret. Deinde, postquam interrumpi agmen vidit periculumque esse, ne exutum inpedimentis exercitum nequiquam in- 10 columem traduxisset, decurrit ex superiore loco et, cum impetu ipso fudisset hostem, suis quoque tumultum auxit. Sed is tumultus momento temporis postquam liberata itinera fuga montanorum erant, sedatur, nec per otium modo, sed prope silentio mox omnes traducti. Castel- 15

lum inde, quod caput eius regionis erat, viculosque circumiectos capit, et captivo cibo ac pecoribus per triduum exercitum aluit, et, quia nec a montanis primo perculsis nec loco magno opere inpediebantur, aliquantum eo triduo viae confecit.

Treachery of the mountaineers.

20

XXXIV. Perventum inde ad frequentem cultoribus alium, ut inter montanos, populum. Ibi non bello aperto, sed suis artibus, fraude et insidiis, est prope circumventus. Magno natu principes castellorum oratores ad Poenum veniunt, alienis malis, utili exemplo, doctos 25 memorantes amicitiam malle quam vim experiri Poenorum; itaque oboedienter imperata facturos ; commeatum itinerisque duces et ad fidem promissorum obsides acciperet. Hannibal nec temere credendum nec aspernandum ratus, ne repudiati aperte hostes fierent, be- 30 nigne cum respondisset, obsidibus, quos dabant, acceptis et commeatu, quem in viam ipsi detulerant, usus, nequaquam ut inter pacatos, conposito agmine duces

eorum sequitur. Primum agmen elephanti et equites erant, ipse post cum robore peditum circumspectans omnia sollicitusque incedebat. Ubi in angustiorem viam et parte altera subiectam iugo insuper inminenti ventum 5 est, undique ex insidiis barbari, a fronte ab tergo coorti, comminus eminus petunt, saxa ingentia in agmen devolvunt. Maxima ab tergo vis hominum urgebat. In eos versa peditum acies haud dubium fecit, quin, nisi firmata extrema agminis fuissent, ingens in eo saltu To accipienda clades fuerit. Tunc quoque ad extremum periculi ac prope perniciem ventum est. Nam dum cunctatur Hannibal demittere agmen in angustias, quia non, ut ipse equitibus praesidio erat, ita peditibus quicquam ab tergo auxilii reliqui erat, occursantes per obli15 qua montani interrupto medio agmine viam insedere ; noxque una Hannibali sine equitibus atque inpedimentis acta est.

577-85

The summit of the pass is reached. Two days' halt.
ginning of the descent.

Be

XXXV. Postero die iam segnius intercursantibus barbaris iunctae copiae, saltusque haud sine clade, maiore 20 tamen iumentorum quam hominum pernicie, superatus. Inde montani pauciores iam et latrocinii magis quam belli more concursabant modo in primum, modo in novissimum agmen, utcumque aut locus opportunitatem daret aut progressi morative aliquam occasionem fecisElephanti, sicut per artas praecipites vias magna mora agebantur, ita tutum ab hostibus quacumque incederent, quia insuetis adeundi propius metus erat, agmen praebebant.

25 sent.

Nono die in iugum Alpium perventum est per invia 30 pleraque et errores, quos aut ducentium fraus aut, ubi

fides iis non esset, temere initae valles a coniectantibus iter faciebant. Biduum in iugo stativa habita, fessisque

labore ac pugnando quies data militibus; iumentaque aliquot, quae prolapsa in rupibus erant, sequendo vestigia agminis in castra pervenere. Fessis taedio tot malorum nivis etiam casus occidente iam sidere Vergiliarum ingentem terrorem adiecit. Per omnia nive op- 5 pleta cum signis prima luce motis segniter agmen incederet, pigritiaque et desperatio in omnium vultu emineret, praegressus signa Hannibal in promunturio quodam, unde longe ac late prospectus erat, consistere iussis militibus Italiam ostentat subiectosque subiectosque Alpinis 10 montibus circumpadanos campos, moeniaque eos tum transcendere non Italiae modo, sed etiam urbis Romanae ; cetera plana, proclivia fore, uno aut summum altero proelio arcem et caput Italiae in manu ac potestate habituros.

[ocr errors]

15

Procedere inde agmen coepit, iam nihil ne hostibus quidem praeter parva furta per occasionem temptantibus. Ceterum iter multo, quam in ascensu fuerat ut pleraque Alpium ab Italia sicut breviora ita arrectiora sunt, - difficilius fuit. Omnis enim ferme via praeceps, an- 20 gusta, lubrica erat, ut neque sustinere se a lapsu possent, nec, qui paulum titubassent, haerere adfixi vestigio suo, aliique super alios et iumenta in homines occiderent.

At one point the road becomes impassable.

XXXVI. Ventum deinde ad multo angustiorem rupem, atque ita rectis saxis, ut aegre expeditus miles tempta- 25 bundus manibusque retinens virgulta ac stirpes circa. eminentes demittere sese posset. Natura locus iam ante praeceps recenti lapsu terrae in pedum mille admodum altitudinem abruptus erat. Ibi cum velut ad finem viae equites constitissent, miranti Hannibali, quae res 30 moraretur agmen, nuntiatur rupem inviam esse. Digressus deinde ipse ad locum visendum. Haud dubia res visa, quin per invia circa nec trita antea quamvis

« IndietroContinua »