Immagini della pagina
PDF
ePub

non

longo ambitu circumduceret agmen. Ea vero via inexsuperabilis fuit: nam cum super veterem nivem intactam nova modicae altitudinis esset, molli nec praealtae facile pedes ingredientium insistebant; ut vero tot hominum 5 iumentorumque incessu dilapsa est, per dilapsa est, per nudam infra glaciem fluentemque tabem liquescentis nivis ingrediebantur. Taetra ibi luctatio erat lubrica glacie recipiente vestigium et in prono citius pedes fallente, ut, seu manibus in adsurgendo seu genu se adiuvissent, 10 ipsis adminiculis prolapsis iterum corruerent; nec stirpes circa radicesve, ad quas pede aut manu quisquam eniti posset, erant ; ita in levi tantum glacie tabidaque nive volutabantur. Iumenta secabant interdum etiam infimam ingredientia nivem, et prolapsa iactandis gravius in coni15 tendo ungulis penitus perfringebant, ut pleraque velut pedica capta haererent in dura et alte concreta glacie.

The obstruction is removed after four days, and the descent accomplished in three more.

XXXVII. Tandem nequiquam iumentis atque hominibus fatigatis castra in iugo posita, aegerrime ad id ipsum loco purgato; tantum nivis fodiendum atque 20 egerendum fuit. Inde ad rupem muniendam, per quam unam via esse poterat, milites ducti, cum caedendum esset saxum, arboribus circa inmanibus deiectis detruncatisque struem ingentem lignorum faciunt, eamque, cu m et vis venti apta faciendo igni coorta esset, succendunt, 25 ardentiaque saxa infuso aceto putrefaciunt. Ita torridam incendio rupem ferro pandunt, molliuntque anfractibus modicis clivos, ut non iumenta solum, sed elephanti etiam deduci possent. Quadriduum circa rupem consumptum iumentis prope fame absumptis; nuda enim 30 fere cacumina sunt, et, si quid est pabuli, obruunt nives. Inferiora valles apricosque quosdam colles habent rivosque prope silvas et iam humano cultu digni

LIBER XXI. CAP. XXXVIII.

ora loca.
Ibi iumenta in pabulum missa, et quies
muniendo fessis hominibus data. Triduo inde ad pla-
num descensum, iam et locis mollioribus et accolarum
ingeniis.

The length of Hannibal's march from Spain, his route over the Alps, and the number of his troops.

III

XXXVIII. Hoc maxime modo in Italiam perventum 5 est, quinto mense a Carthagine Nova, ut quidam auctores sunt, quinto decimo die Alpibus superatis. Quantae copiae transgresso in Italiam Hannibali fuerint, nequaquam inter auctores constat. Qui plurimum, centum milia peditum, viginti equitum fuisse scribunt; qui mi- 10 nimum, viginti milia peditum, sex equitum. L. Cincius Alimentus, qui captum se ab Hannibale scribit, maxime auctor moveret, nisi confunderet numerum Gallis Liguribusque additis: cum his octoginta milia peditum, decem equitum adducta in Italia magis adfluxisse veri 15 simile est, et ita quidam auctores sunt; ex ipso autem audisse Hannibale, postquam Rhodanum transierit, triginta sex milia hominum ingentemque numerum equorum et aliorum iumentorum amisisse. Taurini semigalli proxuma gens erat in Italiam degresso. Id cum inter 20 omnes constet, eo magis miror ambigi, quanam Alpis transierit et vulgo credere Poenino atque inde nomen ei iugo Alpium inditum - transgressum, Coelium per Cremonis iugum dicere transisse; qui ambo saltus eum non in Taurinos, sed per Salassos montanos ad Libuos 25 Gallos deduxissent. Nec veri simile est ea tum ad Galliam patuisse itinera; utique quae ad Poeninum ferunt obsaepta gentibus semigermanis fuissent. Neque hercule montibus his, si quem forte id movet, ab transitu Poenorum ullo Seduni Veragri, incolae iugi 30 eius, nomen norint inditum, sed ab eo, quem in summo

Hannibal captures a town of the Taurini. Scipio hastens to meet him beyond the Po.

XXXIX. Peropportune ad principia rerum Taurinis, proximae genti, adversus Insubres motum bellum erat. Sed armare exercitum Hannibal, ut parti alteri auxilio esset, in reficiendo maxime sentientem contracta ante 5 mala, non poterat; otium enim ex labore, copia ex inopia, cultus ex inluvie tabeque squalida et prope efferata corpora varie movebat. Ea P. Cornelio consuli causa fuit, cum Pisas navibus venisset, exercitu a Manlio Atilioque accepto tirone et in novis ignominiis tre10 pido, ad Padum festinandi, ut cum hoste nondum refecto manus consereret. Sed cum Placentiam consul venit, iam ex stativis moverat Hannibal Taurinorumque unam urbem, caput gentis eius, quia volentes in amicitiam non veniebant, vi expugnarat; ac iunxisset sibi non 15 metu solum, sed etiam voluntate Gallos accolas Padi, ni eos circumspectantis defectionis tempus subito adventu consul oppressisset. Et Hannibal movit ex Taurinis, incertos, quae pars sequenda esset, Gallos praesentem secuturos esse ratus. Iam prope in conspectu erant ex 20 ercitus, convenerantque duces sicuti inter se nondum satis noti, ita iam inbutus uterque quadam admiratione alterius. Nam Hannibalis et apud Romanos iam ante Sagunti excidium celeberrimum nomen erat, et Scipionem Hannibal eo ipso, quod adversus se dux potissi-' 25 mum lectus esset, praestantem virum credebat. Et auxerant inter se opinionem, Scipio, quod relictus in Gallia obvius fuerat in Italiam transgresso Hannibali, Hannibal et conatu tam audaci traiciendarum Alpium et effectu. Occupavit tamen Scipio Padum traicere, et 30 ad Ticinum amnem motis castris, priusquam educeret in aciem, adhortandorum militum causa talem orationem

est exorsus.

Scipio's address to his army before the battle on the Ticinus.

XL. "Si eum exercitum, milites, educerem in aciem, quem in Gallia mecum habui, supersedissem loqui apud vos; quid enim adhortari referret aut eos equites, qui equitatum hostium ad Rhodanum flumen egregie vicissent, aut eas legiones, cum quibus fugientem hunc 5 ipsum hostem secutus confessionem cedentis ac detractantis certamen pro victoria habui? Nunc, quia ille exercitus, Hispaniae provinciae scriptus, ibi cum fratre Cn. Scipione meis auspiciis rem gerit, ubi eum gerere senatus populusque Romanus voluit, ego, ut consulem 10 ducem adversus Hannibalem ac Poenos haberetis, ipse me huic voluntario certamini obtuli, novo imperatori apud novos milites pauca verba facienda sunt. Ne genus belli neve hostem ignoretis, cum iis est vobis, milites, pugnandum, quos terra marique priore bello 15 vicistis, a quibus stipendium per viginti annos exegistis, a quibus capta belli praemia Siciliam ac Sardiniam habetis. Erit igitur in hoc certamine is vobis illisque animus, qui victoribus et victis esse solet. Nec nunc illi, quia audent, sed quia necesse est, pugnaturi 20 sunt, nisi creditis, qui exercitu incolumi pugnam detractavere, eos duabus partibus peditum equitumque in transitu Alpium amissis, plus spei nactos esse. 'At enim pauci quidem sunt, sed vigentes animis corporibusque, quorum robora ac vires vix sustinere vis ulla possit.' 25 Effigies immo, umbrae hominum, fame, frigore, inluvie, squalore enecti, contusi ac debilitati inter saxa rupesque; ad hoc praeusti artus, nive rigentes nervi, membra torrida gelu, quassata fractaque arma, claudi ac debiles equi. Cum hoc equite, cum hoc pedite pugnaturi estis, reliquias 30 extremas hostium, non hostem habetis. Ac nihil magis vereor, quam ne, cum vos pugnaveritis, Alpes vicisse Hannibalem videantur. Sed ita forsitan

decuit, cum

[graphic][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed]
« IndietroContinua »