Immagini della pagina
PDF
ePub

LIBER XXI. CAP. XLII.

115

decedens Sicilia stipendium populo Romano dare pactus est. Itaque vos ego, milites, non eo solum animo, quo adversus alios hostes soletis, pugnare velim, sed cum indignatione quadam atque ira, velut si servos videatis vestros arma repente contra vos ferentes. Licuit 5 ad Erycem clausos ultimo supplicio humanorum, fame interficere; licuit victricem classem in Africam traicere atque intra paucos dies sine ullo certamine Carthaginem delere : - veniam dedimus precantibus, emisimus ex obsidione, pacem cum victis fecimus, tutelae deinde no- 10 strae duximus, cum Africo bello urgerentur. Pro his inpertitis furiosum iuvenem sequentes oppugnatum patriam nostram veniunt. Atque utinam pro decore tantum hoc vobis et non pro salute esset certamen ! Non de possessione Siciliae ac Sardiniae, de quibus quondam 15 agebatur, sed pro Italia vobis est pugnandum. Nec est alius ab tergo exercitus, qui, nisi nos vincimus, hosti obsistat, nec Alpes aliae sunt, quas dum superant conparari nova possint praesidia. Hic est obstandum, milites, velut si ante Romana moenia pugnemus. Unus 20 quisque se non corpus suum, sed coniugem ac liberos parvos armis protegere putet ; nec domesticas solum agitet curas, sed identidem hoc animo reputet, nostras nunc intueri manus senatum populumque Romanum ; qualis nostra vis virtusque fuerit, talem deinde fortunam 25 illius urbis ac Romani imperii fore."

Hannibal makes captives fight for life and liberty, as an example to his soldiers.

XLII. Haec apud Romanos consul. Hannibal rebus prius quam verbis adhortandos milites ratus, circumdato ad spectaculum exercitu captivos montanos vinctos in medio statuit, armisque Gallicis ante pedes eorum pro- 30 iectis, interrogare interpretem iussit, ecquis, si vinculis levaretur armaque et equum victor acciperet. decertare

ferro vellet.

Cum ad unum omnes ferrum pugnamque poscerent, et deiecta in id sors esset, se quisque eum optabat, quem fortuna in id certamen legeret, cuiusque sors exciderat, alacer inter gratulantes gaudio 5 exultans cum sui moris tripudiis arma raptim capiebat. Ubi vero dimicarent, is habitus animorum non inter eiusdem modo condicionis homines erat, sed etiam inter spectantes vulgo, ut non vincentium magis quam bene morientium fortuna laudaretur.

Hannibal's address to his army.

IO XLIII. Cum sic aliquot spectatis paribus adfectos dimisisset, contione inde advocata ita apud eos locutus fertur: "Si, quem animum in alienae sortis exemplo paulo ante habuistis, eundem mox in aestimanda fortuna vestra habueritis, vicimus, milites; neque enim 15 spectaculum modo illud, sed quaedam veluti imago vestrae condicionis erat. Ac nescio an maiora vincula maioresque necessitates vobis quam captivis vestris fortuna circumdederit: dextra laevaque duo maria claudunt nullam ne ad effugium quidem navem habentis; 20 circa Padus, amnis maior ac violentior Rhodano; ab tergo Alpes urgent, vix integris vobis ac vigentibus transitae. Hic vincendum aut moriendum, milites, est, ubi primum hosti occurristis. Et eadem fortuna, quae necessitatem pugnandi inposuit, praemia vobis ea victo25 ribus proponit, quibus ampliora homines ne ab dis quidem inmortalibus optare solent. Si Siciliam tantum ac Sardiniam parentibus nostris ereptas nostra virtute recuperaturi essemus, satis tamen ampla pretia essent: quidquid Romani tot triumphis partum congestumque 30 possident, id omne vestrum cum ipsis dominis futurum In hanc tam opimam mercedem, agite dum, dis bene iuvantibus arma capite. Satis adhuc in vastis Lusitaniae Celtiberiaeque montibus pecora consectando

est.

nunc

nullum emolumentum tot laborum periculorumque vestrorum vidistis; tempus est iam opulenta vos ac ditia stipendia facere et magna operae pretia mereri, tantum itineris per tot montes fluminaque et tot armatas gentes emensos. Hic vobis terminum laborum fortuna dedit; 5 hic dignam mercedem emeritis stipendiis dabit."

"Nec quam magni nominis bellum est, tam difficilem existimaritis victoriam fore; saepe et contemptus hostis cruentum certamen edidit et incliti populi regesque perlevi momento victi sunt. Nam dempto hoc uno ful- 10 gore nominis Romani quid est, cur illi vobis conparandi | sint? Ut viginti annorum militiam vestram cum illa virtute, cum illa fortuna taceam, ab Herculis columnis, ab Oceano terminisque ultimis terrarum per tot ferocissimos Hispaniae et Galliae populos vincentes huc per- 15 venistis; pugnabitis cum exercitu tirone, hac ipsa aestate caeso, victo, circumsesso a Gallis, ignoto adhuc duci suo ignorantique ducem. An me in praetorio patris, clarissimi imperatoris, prope natum, certe eductum, domitorem Hispaniae Galliaeque, victorem eundem non 20 Alpinarum modo gentium, sed ipsarum, quod multo maius est, Alpium, cum semenstri hoc conferam duce, desertore exercitus sui? Cui si quis demptis signis Poenos Romanosque hodie ostendat, ignoraturum certum habeo, utrius exercitus sit consul. Non ego illud parvi ae- 25 stimo, milites, quod nemo est vestrum, cuius non ante oculos ipse saepe militare aliquod ediderim facinus, cui non idem ego virtutis spectator ac testis notata temporibus locisque referre sua possim decora. Cum laudatis a me miliens donatisque, alumnus prius omnium vestrum 30 quam imperator, procedam in aciem adversus ignotos inter se ignorantesque."

Continuation of the same.

XLIV. "Quocumque circumtuli oculos, plena omnia video animorum ac roboris, veteranum peditem, genero

[graphic][subsumed][subsumed][subsumed]

119

Bwq Had Bug two Supe

LIBER XXI. CAP. XLV.

The Numidians plunder the tribes friendly to Rome. Scipio
crosses the Ticinus and encamps. Hannibal's liberal prom-
ises to his men.

XLV. His adhortationibus cum utrimque ad certamen accensi militum animi essent, Romani ponte Ticinum jungunt tutandique pontis causa castellum insuper inponunt; Poenus hostibus opere occupatis Maharbalem cum ala Numidarum, equitibus quingentis, ad depopulandos 5 sociorum populi Romani agros mittit; Gallis parci quam maxime iubet principumque animos ad defectionem sollicitari. Ponte perfecto traductus Romanus exercitus in agrum Insubrium quinque milia passuum a Victumulis consedit. Ibi Hannibal castra habebat; revocatoque 10 propere Maharbale atque equitibus, cum instare certamen cerneret, nihil umquam satis dictum praemonitumque ad cohortandos milites ratus, vocatis ad contionem certa praemia pronuntiat, in quorum spem pugnarent: agrum sese daturum esse in Italia, Africa, Hispania, ubi quis- 15 que velit, inmunem ipsi, qui accepisset, liberisque ; qui pecuniam quam agrum maluisset, ei se argento satisfacturum; qui sociorum cives Carthaginienses fieri vellent, potestatem facturum; qui domos redire mallent, daturum se operam, ne cuius suorum popularium mutatam 20 secum fortunam esse vellent. Servis quoque dominos prosecutis libertatem proponit, binaque pro iis mancipia dominis se redditurum. Eaque ut rata scirent fore, agnum laeva manu, dextra silicem retinens, si falleret, Jovem ceterosque precatus deos, ita se mactarent, quem 25 ad modum ipse agnum mactasset, secundum precationem caput pecudis saxo elisit. Tum vero omnes, velut dis auctoribus in spem suam quisque acceptis, id morae, quod nondum pugnarent, ad potienda sperata rati, proelium uno animo et voce una poscunt.

330

« IndietroContinua »