Immagini della pagina
PDF
ePub

28

TITI LIVI AB URBE CONDITA

nec acie certatum est, et tectis modo dirutis alterius urbis duo populi in unum confusi sunt.

Albani priores ingenti exercitu in agrum Romanum impetum fecere. Castra ab urbe haud plus quinque 5 milia passuum locant, fossa circumdant: fossa Cluilia ab nomine ducis per aliquot saecula appellata est, donec cum re nomen quoque vetustate abolevit. In his castris Cluilius Albanus rex moritur; dictatorem Albani Mettium Fufetium creant. Interim Tullus ferox prae10 cipue morte regis, magnumque deorum numen, ab ipso capite orsum, in omne nomen Albanum expetiturum poenas ob bellum inpium dictitans, nocte praeteritis hostium castris infesto exercitu in agrum Albanum pergit. Ea res ab stativis excivit Mettium. Ducit quam prox15 ume ad hostem potest. Inde legatum praemissum nuntiare Tullo iubet, priusquam dimicent, opus esse colloquio: si secum congressus sit, satis, scire ea se allaturum, quae nihilo minus ad rem Romanam quam ad Albanam pertineant. Haud aspernatus Tullus, tamen, si vana adfe20 rantur, in aciem educit. Exeunt contra et Albani. Postquam structi utrimque stabant, cum paucis procerum in medium duces procedunt. Ibi infit Albanus: "Iniurias et non redditas res ex foedere quae repetitae sint, et ego regem nostrum Cluilium causam huiusce esse 25 belli audisse videor, nec. te dubito, Tulle, eadem prae te ferre. Sed si vera potius quam dictu speciosa dicenda sunt, cupido imperii duos cognatos vicinosque populos ad arma stimulat. Neque, recte an perperam, interpretor; fuerit ista eius deliberatio, qui bellum 30 suscepit: me Albani gerendo bello ducem creavere. Illud te, Tulle, monitum velim: Etrusca res quanta circa nos teque maxime sit, quo propior es Tuscis, hoc magis scis. Multum illi terra, plurimum mari pollent. Memor esto, iam cum signum pugnae dabis, has duas 35 acies spectaculo fore, ut fessos confectosque simul victorem ac victum adgrediantur. Itaque si nos di amant,

[ocr errors]

quoniam non contenti libertate certa in dubiam imperii
servitiique aleam imus, ineamus aliquam viam, qua, utri
utris imperent, sine magna clade, sine multo sanguine
utriusque populi decerni possit." Haud displicet res
Tullo, quamquam cum indole animi tum spe victoriae 5
ferocior erat. Quaerentibus utrimque ratio initur, cui
et fortuna ipsa praebuit materiam.

Puscany y

The contestants agree to decide the war by a combat of three M
champions from each army.

XXIV. Forte in duobus tum exercitibus erant trige-
mini fratres nec aetate nec viribus dispares. Horatios
Curiatiosque fuisse satis constat, nec ferme res antiqua 10
alia est nobilior. Tamen in re tam clara nominum
error manet, utrius populi Horatii, utrius Curiatii fuerint.
Auctores utroque trahunt; plures tamen invenio, qui Ro-
manos Horatios vocent; hos, ut sequar, inclinat animus.
Cum trigeminis agunt reges, ut pro sua quisque patria 15
dimicent ferro: ibi imperium fore, unde victoria fuerit.
Nihil recusatur. Tempus et locus convenit. Priusquam
dimicarent, foedus ictum inter Romanos et Albanos est
his legibus, ut, cuius populi cives eo certamine vicissent,
is alteri populo cum bona pace imperitaret.

20

Foedera alia aliis legibus, ceterum eodem modo omnia
fiunt. Tum ita factum accepimus, nec ullius vetustior
foederis memoria est. Fetialis regem Tullum ita roga-
vit: "Iubesne me, rex, cum patre patrato populi Albani
foedus ferire?" Iubente rege "Sagmina" inquit “te, rex, 25
posco.” Rex ait "Pùram tollito." Fetialis ex arce gra-
minis herbam puram attulit. Postea regem ita rogavit:
“Rex, facisne me tu regium nuntium populi Romani
Quiritium, vasa comitesque meos?" Rex respondit :
'Quod sine fraude mea populique Romani Quiritium 30
fiat, facio." Fetialis erat M. Valerius. Is patrem patra-
tum Spurium Fusium fecit, verbena caput capillosque

[ocr errors]

L

tangens. Pater patratus ad ius iurandum patrandum, id · est sanciendum fit foedus, multisque id verbis, quae longo effata carmine non operae est referre, peragit. Legibus deinde recitatis, "Audi," inquit, "Iuppiter, audi, 5 pater patrate populi Albani, audi tu, populus Albanus: ut illa palam prima postrema ex illis tabulis cerave recitata sunt sine dolo malo, utique ea hic hodie rectissime intellecta sunt, illis legibus populus Romanus prior non deficiet. Si prior defexit publico consilio dolo 10 malo, tum illo die, Iuppiter, populum Romanum sic ferito, ut ego hunc porcum hic hodie feriam, tantoque magis ferito, quanto magis potes pollesque." Id ubi dixit, porcum saxo silice percussit. suumque ius iurandum per 15 sacerdotes peregerunt.

Sua item carmina Albani suum dictatorem suosque

Victory of the Horatii over the Curiatii, in consequence of which Alba becomes subject to Rome.

XXV. Foedere icto trigemini sicut convenerat arma capiunt. Cum sui utrosque adhortarentur, deos patrios patriam ac parentes, quicquid civium domi, quicquid in exercitu sit, illorum tunc arma, illorum intueri ma20 nus, feroces et suopte ingenio et pleni adhortantium vocibus in medium inter duas acies procedunt. Consederant utrimque pro castris duo exercitus periculi magis praesentis quam curae expertes: quippe imperium agebatur in tam paucorum virtute atque fortuna positum. 25 Itaque ergo erecti suspensique in minime gratum spectaculum animos intendunt. Datur signum, infestisque armis, velut acies, terni iuvenes magnorum exercituum animos gerentes concurrunt. Nec his nec illis periculum suum, publicum imperium servitiumque obversatur 30 animo futuraque ea deinde patriae fortuna, quam ipsi fecissent. Ut primo statim concursu increpuere arma micantesque fulsere gladii, horror ingens spectantis

perstringit, et neutro inclinata spe torpebat vox spiritusque. Consertis deinde manibus cum iam non motus tantum corporum agitatioque anceps telorum armorumque, sed vulnera quoque et sanguis spectaculo essent, duo Romani super alium alius vulneratis tribus Albanis 5 expirantes corruerunt. Ad quorum casum cum conclamasset gaudio Albanus exercitus, Romanas legiones iam spes tota, nondum tamen cura deseruerat, exanimes vice unius, quem tres Curiatii circumsteterant.

Forte is integer fuit, ub

ut universis solus nequaquam par, sic adversus singulos 10 ferox. Ergo ut segregaret pugnam eorum, capessit fugam, ita ratus secuturos, ut quemque vulnere adfectum corpus sineret. Iam aliquantum spatii ex eo loco, ubi pugnatum est, aufugerat, cum respiciens videt magnis intervallis sequentes, unum haud procul ab sese abesse. 15 In eum magno impetu rediit; et dum Albanus exercitus inclamat Curiatiis, uti opem ferant fratri, iam Horatius caeso hoste victor secundam pugnam petebat. Tunc clamore, qualis ex insperato faventium solet, Romani adiuvant militem suum, et ille defungi proelio 20 hasters I festinat. Prius itaque quam alter, qui nec procul aberat, consequi posset, et alterum Curiatium conficit. Iamque aequato Marte singuli supererant, sed nec spe nec viribus pares. Alterum intactum ferro corpus et geminata victoria ferocem in certamen tertium dabat, alter fessum 25 vulnere, fessum cursu trahens corpus, victusque fratrum ante se, strage victori obicitur hosti. Nec illud proelium fuit. Romanus exultans "Duos" inquit "fratrum Manibus dedi, tertium causae belli huiusce, ut Romanus Albano imperet, dabo." Male sustinenti arma gladium 30 superne iugulo defigit, iacentem spoliat. Romani ovantes ac gratulantes Horatium accipiunt eo accipiunt eo maiore cum gaudio, quod prope metum res fuerat. Ad sepulturam inde suorum nequaquam paribus animis vertuntur, quippe imperio alteri aucti, alteri dicionis alienae facti. Sepul- 35

cra extant quo quisque loco cecidit, duo Romana uno

loco propius Albam, tria Albana Romam versus, sed distantia locis, ut et pugnatum est.

The only surviving Horatius slays his sister, who bewails the death of her lover, one of the Curiatii; being tried for this crime, he is saved by an appeal to the people.

[ocr errors]

XXVI. Priusquam inde digrederentur, roganti Mettio, ex foedere icto quid imperaret, imperat Tullus, uti iu5 ventutem in armis habeat, usurum se eorum opera, si bellum cum Veientibus foret. Ita exercitus inde, domos abducti.

Princeps Horatius ibat trigemina spolia prae se gerens. Cui soror virgo, quae desponsa uni ex Curiatiis 10 fuerat, obvia ante portam Capenam fuit; cognitoque super umeros fratris paludamento sponsi, quod ipsa confecerat, solvit crines et flebiliter nomine sponsum mortuum appellat. Movet feroci iuveni animum conploratio sororis in victoria sua tantoque gaudio publico. 15 Stricto itaque gladio simul verbis increpans transfigit puellam. "Abi hinc cum inmaturo amore ad sponsum inquit, "oblita fratrum mortuorum vivique, oblita patriae. Sic eat quaecumque Romana lugebit hostem.” Atrox visum id facinus patribus plebique, sed recens 20 meritum facto obstabat. Tamen raptus in ius ad regem. Rex, ne ipse tam tristis ingratique ad vulgus iudicii ac secundum iudicium supplicii auctor esset, concilio populi advocato, "Duumviros" inquit, "qui Horatio perduellionem iudicent secundum legem facio." Lex horrendi 25 carminis erat: duumviri perduellionem iudicent.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Si a .

duumviris provocarit, provocatione certato. Si vincent, caput obnubito, infelici arbori reste suspendito, verberato vel intra pomerium vel extra pomerium. Hac lege duumviri creati, qui se absolvere non rebantur ea lege 30 ne innoxium quidem posse, cum condemnassent, tum alter ex iis "Publi Horati, tibi perduellionem iudico"

« IndietroContinua »