Immagini della pagina
PDF
ePub

inquit. "I, lictor, conliga manus." Accesserat lictor iniciebatque laqueum. Tum Horatius auctore Tullo, clemente legis interprete, "provoco" inquit. Ita provo

catione certatum ad populum est. Moti homines sunt

eo iudicio maxime Publio Horatio patre proclamante, se 5 filiam iure caesam iudicare; ni ita esset, patrio iure in filium animadversurum fuisse. Orabat deinde, ne se, quem paulo ante cum egregia stirpe conspexissent, orbum liberis facerent. Inter haec senex iuvenem amplexus, spolia Curiatiorum fixa eo loco, qui nunc Pila Horatia 10 appellatur, ostentans, "Huncine" aiebat, "quem, modo decoratum ovantemque victoria incedentem vidistis, Quirites, eum sub furca vinctum inter verbera et cruciatus videre potestis, quod vix Albanorum oculi tam deforme spectaculum ferre possent ? I, lictor, conliga manus, 15 quae paulo ante armatae imperium populo Romano pepererunt. I, caput obnube liberatoris urbis huius ; arbore infelici suspende, verbera vel intra pomerium, modo inter illa pila et spolia hostium, vel extra pomerium, modo inter sepulcra Curiatiorum. Quo enim du- 20 cere hunc iuvenem potestis, ubi non sua decora eum a tanta foeditate supplicii vindicent? Non tulit populus nec patris lacrimas nec ipsius parem in omni periculo animum; absolveruntque admiratione magis virtutis quam iure causae. Itaque, ut caedes manifesta aliquo 25 tamen piaculo lueretur, imperatum patri, ut filium expiaret pecunia publica. Is quibusdam piacularibus sacrificiis factis, quae' deinde genti Horatiae tradita sunt, transmisso per viam tigillo capite adoperto velut sub iugum misit iuvenem. Id hodie quoque publice sem- 30 per refectum manet; sororium tigillum vocant. Horatiae sepulcrum, quo loco corruerat icta, constructum est saxo quadrato.

[ocr errors]

L

[graphic]

Invidia vulg

XXVII. Nec diu pax Albana mansit. quod tribus militibus fortuna publica commissa fueri vanum ingenium dictatoris corrupit, et, quoniam rect consilia haud bene evenerant, pravis reconciliare popu 5 larium animos coepit. Igitur ut prius in bello pacem. sic in pace bellum quaerens, quia suae civitati animorum plus quam virium cernebat esse, ad bellum palam atque ex edicto gerundum alios concitat populos, suis per speciem societatis proditionem reservat. Fidenates, 10 colonia Romana, Veientibus sociis consilii adsumptis pacto transitionis Albanorum ad bellum atque arma incitantur. Cum Fidenae aperte descissent, Tullus Mettio exercituque eius ab Alba accito contra hostes ducit. Anienem transiit, ad confluentis collocat castra. 15 eum

Romanorum conspectum abeuntis Albani exercitus intersaepsit; qui viderant, id quod ab rege auditum erat rati, eo acrius pugnant. Terror ad hostes transit: et audiverant clara voce dictum, et magna pars Fidenatium, ut qui coloni additi Romanis essent, Latine sciebant. 5 Itaque, ne subito ex collibus decursu Albanorum intercluderentur ab oppido, terga vertunt. Instat Tullus fusoque Fidenatium cornu in Veientem alieno pavore perculsum ferocior redit. Nec illi tulere impetum, sed ab effusa fuga flumen obiectum ab tergo arcebat. postquam fuga inclinavit, alii arma foede iactantes in aquam caeci ruebant, alii, dum cunctantur in ripis, inter fugae pugnaeque consilium oppressi. Non alia ante Romana pugna atrocior fuit.

Quo 10

Mettius is denounced by Tullus, and put to death in the presence of the Alban and Roman armies.

XXVIII. Tum Albanus

exercitus, spectator certami- 15 Mettius Tullo devictos hostes

nis, deductus in campos. gratulatur, contra Tullus Mettium benigne adloquitur. Quod bene vertat, castra Albanos Romanis castris iungere iubet; sacrificium lustrale in diem posterum parat. Ubi inluxit, paratis omnibus, ut adsolet, vocari ad con- 20 tionem utrumque exercitum iubet. Praecones ab extremo orsi primos excivere Albanos. Hi novitate etiam rei moti, ut regem Romanum contionantem audirent, proximi constitere. Ex conposito armata circumdatur Romana legio. Centurionibus datum negotium erat, ut 25 sine mora imperia exequerentur. Tum ita Tullus infit: Romani, si umquam ante alias ullo in bello fuit, quod primum dis inmortalibus gratias ageretis, deinde vestrae ipsorum virtuti, hesternum id proelium fuit. Dimicatum est enim non magis cum hostibus quam, quae dimica- 30 tio maior atque periculosior est, cum proditione ac perfidia sociorum. Nam, ne vos falsa opinio teneat, iniussu

[ocr errors]

meo Albani subiere ad montes, nec imperium illud meum sed consilium et imperii simulatio fuit, ut nec vobis, ignorantibus deseri vos, averteretur a certamine animus, et hostibus circumveniri se ab tergo ratis terror ac fuga 5 iniceretur. Nec ea culpa, quam arguo, omnium Albanorum est: ducem secuti sunt, ut et vos, si quo ego inde agmen declinare voluissem, fecissetis. Mettius ille est ductor itineris huius, Mettius idem huius machinator belli, Mettius foederis Romani Albanique ruptor. Au10 deat deinde talia alius, nisi in hunc insigne iam documentum mortalibus dedero." Centuriones armati Mettium circumsistunt. Rex cetera ut orsus erat peragit: "Quod bonum faustum felixque sit populo Romano ac mihi vobisque, Albani, populum omnem Albanum Romam

15 traducere in animo est, civitatem dare plebi, primores in patres legere, unam urbem, unam rem publicam facere. Ut ex uno quondam in duos populos divisa Albana res est, sic nunc in unum redeat.” Ad haec Albana pubes inermis ab armatis saepta in variis volun20 tatibus communi tamen metu cogente silentium tenet. Tum Tullus "Metti Fufeti " inquit, "si ipse discere posses fidem ac foedera servare, vivo tibi ea disciplina a me adhibita esset: nunc, quoniam tuum insanabile ingenium est, at tu tuo supplicio doce humanum genus 25 ea sancta credere, quae a te violata sunt. Ut igitur paulo ante animum inter Fidenatem Romanamque rem ancipitem gessisti, ita iam corpus passim distrahendum dabis." Exinde duabus admotis quadrigis in currus earum distentum inligat Mettium, deinde in diversum 30 iter equi concitati lacerum in utroque curru corpus, qua inhaeserant vinculis membra, portantes. Avertere omnes ab tanta foeditate spectaculi oculos. Primum ultimumque illud supplicium apud Romanos exempli parum memoris legum humanarum fuit. In aliis gloriari licet, 35 nulli gentium mitiores placuisse poenas.

Alba is destroyed and its population removed to Rome.

XXIX. Inter haec iam praemissi Albam erant equites, qui multitudinem traducerent Romam. Legiones deinde ductae addiruendam urbem. Quae ubi intravere por

tas, non quidem fuit tumultus ille nec pavor, qualis captarum esse urbium solet, cum effractis portis stratisve 5 ariete muris aut arce vi capta clamor hostilis et cursus per urbem armatorum omnia ferro flammaque miscet, sed silentium triste ac tacita maestitia ita defixit omnium animos, ut prae metu quid relinquerent, quid secum ferrent, deficiente consilio rogitantesque alii alios 10 nunc in liminibus starent, nunc errabundi domos suas ultimum illud visuri pervagarentur. Ut vero iam equitum clamor exire iubentium instabat, iam fragor tectorum quae diruebantur ultimis urbis partibus audiebatur, pulvisque ex distantibus locis ortus velut nube inducta om- 15 nia impleverat, raptim quibus quisque poterat elatis, cum larem ac penates tectaque, in quibus natus quisque educatusque esset, relinquentes exirent, iam continens agmen migrantium impleverat vias. Et conspectus aliorum mutua miseratione integrabat lacrimas; vocesque 20 etiam miserabiles exaudiebantur mulierum praecipue, cum obsessa ab armatis templa augusta praeterirent ac velut captos relinquerent deos. Egressis urbe Albanis Romanus passim publica privataque omnia tecta adaequat solo, unaque hora quadringentorum annorum opus, qui- 25 bus Alba steterat, excidio ac ruinis dedit: templis tamen deum - ita enim edictum ab rege fuerat - temperatum est.

Growth of the city. War against the Sabines.

XXX. Roma interim crescit Albae ruinis: duplicatur civium numerus; Caelius additur urbi mons, et quo 30

« IndietroContinua »