Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

At the fall of Troy Aeneas and Antenor escape to Italy. The latter settles in Venetia; the former in Latium, where he marries and founds a city.

I. Iam primum omnium satis constat Troia capta in ceteros saevitum esse Troianos; duobus, Aeneae Antenorique, et vetusti iure hospitii et quia pacis reddendaeque Helenae semper auctores fuerunt, omne ius belli Achivos abstinuisse. Casibus deinde variis Antenorem 5 cum multitudine Enetum, qui seditione ex Paphlagonia pulsi et sedes et ducem rege Pylaemene ad Troiam amisso quaerebant, venisse in intumum maris Adriatici sinum; Euganeisque, qui inter mare Alpesque incolebant, pulsis Enetos Troianosque eas tenuisse terras. Et in 10 quem primum egressi sunt locum Troia vocatur, pagoque inde Troiano nomen est; gens universa Veneti appellati. Aeneam ab simili clade domo profugum, sed ad maiora rerum initia ducentibus fatis primo in Macedoniam venisse, inde in Siciliam quaerentem sedes delatum, ab 15 Sicilia classe ad Laurentem agrum tenuisse. Troia et huic loco nomen est. Ibi egressi Troiani, ut quibus

ab inmenso prope
errore nihil praeter arma et naves
superesset, cum praedam ex agris agerent, Latinus rex
Aboriginesque, qui tum ea tenebant loca, ad arcendam 20
vim advenarum armati ex urbe atque agris concurrunt.
Duplex inde fama est: alii proelio victum Latinum pa-
cum Aenea, deinde adfinitatem iunxisse tradunt,

cem

107

[ocr errors]

20

alii, cum instructae acies constitissent, priusquam signa canerent, processisse Latinum inter primores ducemque advenarum evocasse ad conloquium; percunctatum deinde, qui mortales essent, unde aut quo casu profecti 5 domo, quidve quaerentes in agrum Laurentem exissent, postquam audierit multitudinem Troianos esse, ducem Aeneam filium Anchisae et Veneris, cremata patria domo profugos sedem condendaeque urbi locum quaerere, et nobilitatem admiratum gentis virique et animum vel bello to vel paci paratum dextra data fidem futurae amicitiae sanxisse. Inde foedus ictum inter duces, inter exercitus salutationem factam; Aeneam apud Latinum fuisse in hospitio. Ibi Latinum apud penates deos domesticum publico adiunxisse foedus filia Aeneae in matrimonium

15 data. Ea res utique Troianis spem adfirmat tandem

[ocr errors]

20

stabili certaque sede finiendi erroris. Oppidum condunt; Aeneas ab nomine uxoris Lavinium appellat. Brevi stirpis quoque virilis ex novo matrimonio fuit, cui Ascanium parentes dixere nomen.

Victory of the Latins and Trojans over the Rutulians and
Etruscans. Death of Aeneas.

II. Bello deinde Aborigines Troianique simul petiti. Turnus rex Rutulorum, cui pacta Lavinia ante adventum Aeneae fuerat, praelatum sibi advenam aegre patiens, simul Aeneae Latinoque bellum intulerat. Neutra acies laeta ex eo certamine abiit: victi Rutuli, victores 25 Aborigines Troianique ducem Latinum amisere. Inde Turnus Rutulique diffisi rebus ad florentes opes Etrus corum Mezentiumque regem eorum confugiunt, qui Caere, opulento tum oppido, imperitans, iam inde ab initio minime laetus novae origine urbis, et tum nimio plus 30 quam satis tutum esset accolis rem Troianam crescere ratus, haud gravatim socia arma Rutulis iunxit. Aeneas, adversus tanti belli terrorem ut animos Aboriginum sibi

5

LIBER I. CAP. III.

conciliaret, nec sub eodem iure solum sed etiam nomine omnes essent, Latinos utramque gentem appellavit. Nec deinde Aborigines Troianis studio ac fide erga regem J Aeneam cessere. Fretusque his animis coalescentium in dies magis duorum populorum Aeneas, quamquam tanta 5 opibus Etruria erat, ut iam non terras solum sed mare etiam per totam Italiae longitudinem ab Alpibus ad fretum Siculum fama nominis sui implesset, tamen, cum moenibus bellum propulsare posset, in aciem copias eduxit. Secundum inde proelium Latinis, Aeneae etiam 10 ultimum operum mortalium fuit. Situs est, quemcum

+

que eum dici ius fasque est, super Numicum fluvium; Iovem indigetem appellant.

Regency of Lavinia, the widow of Aeneas. Their son Ascanius founds Alba Longa. One of their descendants, Amulius, usurps the throne of his elder brother, Numitor, whose male offspring he kills, and whose daughter he makes a Vestal Virgin.

III. Nondum maturus imperio Ascanius Aeneae filius erat; tamen id imperium ei ad puberem aetatem inco- 15 lume mansit. Tantisper tutela muliebri, tanta indoles in Lavinia erat, res Latina et regnum avitum paternumque puero stetit. Haud ambigam quis enim rem tam veterem pro certo adfirmet? — hicine fuerit Ascanius, an maior quam hic, Creusa matre Ilio incolumi natus co- 20 mesque inde paternae fugae, quem Iulum eundem Iulia gens auctorem nominis sui nuncupat. Is Ascanius, ubicumque et quacumque matre genitus Aenea constat

seu

[ocr errors]

certe

natum

abundante Lavini multitudine florentem

iam, ut tum res erant, atque opulentam urbem matri 25 novercae reliquit, novam ipse aliam sub Albano monte condidit, quae ab situ porrectae in dorso urbis Longa Alba appellata.

Inter Lavinium et Albam Longam coloniam deductam triginta ferme interfuere anni. Tantum tamen opes cre- 30

[merged small][ocr errors]
[graphic]

verant maxime fusis Etruscis, ut ne morte quide Aeneae, nec deinde inter muliebrem tutelam rudime tumque primum puerilis regni movere arma aut Mezei tius Etruscique aut ulli alii accolae ausi sint. Pax it 5 convenerat, ut Etruscis Latinisque fluvius Albula, quen nunc Tiberim vocant, finis esset. Silvius deinde regnat Ascani filius, casu quodam in silvis natus. Is Aeneam Silvium creat; is deinde Latinum Silvium. Ab eo CO

Mansit

loniae aliquot deductae, Prisci Latini appellati. 10 Silviis postea omnibus cognomen, qui Albae regnaverunt. Latino Alba ortus, Alba Atys, Atye Capys, Capye Capetus, Capeto Tiberinus, qui in traiectu Albulae amnis submersus celebre ad posteros nomen flumini dedit. Agrippa inde Tiberini filius, post Agrippam Romulus 15 Silvius a patre accepto imperio regnat. Aventino fulmine ipse ictus regnum per manus tradidit. Is sepultus in eo colle, qui nunc pars Romanae est urbis, cognomen colli fecit. Proca deinde regnat. Is Numitorem atque Amulium procreat; Numitori, qui stirpis maximus erat, 20 regnum vetustum Silviae gentis legat. Plus tamen vis potuit quam voluntas patris aut verecundia aetatis. Pulso fratre Amulius regnat. Addit sceleri scelus: stirpem fratris virilem interimit, fratris filiae Reae Silviae per speciem honoris, cum Vestalem eam legisset, perpetua 25 virginitate spem partus adimit.

vindicant. Sacerdos vincta in custodiam datur, pueros in profluèntem aquam mitti iubet.

Forte quadam divinitus super ripas Tiberis effusus lenibus stagnis nec adiri usquam ad iusti cursum poterat amnis, et posse quamvis languida mergi aqua infantes spem ferentibus dabat. Ita, velut defuncti regis imperio, in proxima eluvie, ubi nunc ficus Ruminalis est say Romularem vocatam ferunt pueros exponunt. Vastae tum in his locis solitudines erant. Tenet fama, cum fluitantem alveum, quo expositi erant pueri, tenuis in 10 sicco aqua destituisset, lupam sitientem ex montibus qui circa sunt ad puerilem vagitum cursum flexisse; eam summissas infantibus adeo mitem praebuisse mammas, ut lingua lambentem pueros magister regii pecoris invenerit. Faustulo fuisse nomen ferunt. Ab eo ad stabula La- 15 rentiae uxori educandos datos. Sunt qui Larentiam vulgato corpore lupam inter pastores vocatam putent ; inde focum fabulae ac miraculo datum.

Ita geniti itaque educati, cum primum adolevit aetas, nec in stabulis nec ad pecora segnes venando peragrare 20 saltus. Hinc robore corporibus animisque sumpto iam non feras tantum subsistere, sed in latrones praeda onustos impetus facere, pastoribusque rapta dividere, et cum his crescente in dies grege iuvenum seria ac iocos celebrare.

25

Remus's identity is accidentally discovered, and the two brothers, assisted by their friends, the shepherds, attack and slay the usurper Amulius.

V. Iam tum in Palatio monte Lupercal hoc fuisse ludicrum ferunt, et a Pallanteo, urbe Arcadica, Pallantium, dein Palatium montem appellatum. Ibi Euandrum, qui ex eo genere Arcadum multis ante tempestatibus tenuerit loca, sollemne allatum ex Arcadia instituisse, ut 30 nudi iuvenes Lycaeum Pana venerantes per lusum atque

« IndietroContinua »