Immagini della pagina
PDF
ePub

66

ex Livio constet, multas impias atque idololatricas superstitiones in iis præscriptas fuisse. Verum præter hos et alii fuerunt a tribus legatis (quibus senatus Romanus, postquam instauratum esset Capitolium, id negotii mandarunt) Erythris petiti, ac Romæ in Capitolio demum repositi. Quæ carmina fuisse. numero mille ait Lactantius I. 6, 12. Sed et missos ab Octavio Augusto, qui diversis in partibus alia conquirerent, auctor est Cornelius Tacitus Annal. VI. 12. ubi ait, "Quæsitis Samo, Ilio, Erythris, per Africam "etiam ac Siciliam et Italicas colonias carminibus Sibyllæ, datum sacerdotibus negotium, quantum "humana ope potuissent, vera discernere." Et Suetonius, Aug. cap. 31. "Quicquid fatidicorum libro"rum Græci Latinique generis nullis vel parum ido“neis auctoribus vulgo ferebatur, supra duo millia "contracta undique cremavit, ac solos retinuit Sibyllinos; hos quoque delectu habito; condiditque "duobus forulis auratis sub Palatini Apollinis basi." De hac collectione sic porro scribit Dionysius Halicarnassæus IV. Οἱ δὲ νῦν ὄντες ἐκ πολλῶν εἰσι σύμφοροι τῶν τόπων κ. λ. i. e. Quæ autem hodie extant" (carmina Sibyllina scil.) "sunt illa ex pluribus locis col"lectitia; nonnulla ab Italiæ urbibus, quædam Ery"thris ex Asia deportata, quædam vero aliunde ; "etiam e chartis transcripta quædam privatorum." In hac autem vaticiniorum Sibyllinorum investigatione, multa aliena, adeoque Judaica hæc, pro Sibyl- 22 linis carminibus (quemadmodum insignia quæque oracula, qualia hæc imprimis erant, celebri isto nomine fere gaudebant) accipi, atque una cum cæteris Romam deportari facile potuisse, quis non statim videt? nam impossibile prorsus fuit sacerdotibus Romanis, in tanta fatidicorum librorum copia, quæ

66

66

genuina essent, quæque secus, certo dijudicare. Quo enim certo pinpíw sacerdotes isti potuissent vera Sibyllarum carmina a falsis ac supposititiis discernere? An vetus illud una, cum Capitolio exustum autóypapov ita illis familiare erat, ut, viso apographo, facile potuerint, quid in ipso cum avroypápa consentiret, quid secus, memoria recolere? Nugæ! nam (præterquam quod vaticinia Sibyllina raro atque ex occasionibus tantum extraordinariis consuli solerent) periit autóypapov illud carminum Sibyllinorum anno urbis conditæ 671. hoc est, ante natum Christum 81. Hic autem delectus Romæ habitus est anno urb. cond. 741. hoc est ante Christi nativitatem undecimo, cum pontificatum maximum Augustus ipse suscepisset ; ut inter hunc delectum, atque exustum una cum Capitolio Sibyllinorum carminum autóypapov anni integri 70 intercesserint. An denique codice carminum Sibyllinorum cremato cum Capitolio alia Romæ superfuerunt antigrapha, ut censet Baroniuse? a vero id absimillimum est; nam (ut recte Molinæus) si hæc carmina post crematum Capitolium superfuissent, senatus non misisset legatos, qui per Græciam carmina Sibyllina conquirerent, ad jacturam istam resarciendam. Quæ itaque sacerdotibus istis restabat regula, vera Sibyllarum carmina a falsis dignoscendi? certe nulla. Itaque caute Tacitus in loco citato addidit, "Quantum humana ope potuissent.”

10. Ita origo Sibyllinorum, quæ vocantur, oraculorum de Christo mihi satis manifesta videtur; nempe a Judæis ea profecta sunt. Atque ita olim recte sensit Gregorius Naz. qui in carmine ad Nemesium ait, Trismegistum et Sibyllam, quæcunque de Deo prædixerunt, non divinitus afflatos prædixisse, sed ex e Apparat. ad Ann. §. 25.

sacris Hebræorum libris, quos obiter perlegerant, ea accepisse :

Οὐ θεόθεν, βίβλων δὲ παραβλεψάντες ἐμεῖο.

In eo solum erravit, quod oracula ista ab ipsis Sibyllis concinnata fuisse crediderit. Sic et ante eum Clemens Alexand. Sibyllam vocat τὴν προφήτιδα τῶν 'Eßpaíwv, Admon. ad Gent. p. 46, 47. Vide et Grotii Adnot. ad Matt. ii. 1. Ac sane non pauca sunt in illis ipsis carminibus, quæ hujus suæ originis non obscura præ se ferunt indicia. Quale illud in laudem gentis Judaicæ, a Lactantio citatum, IV. 20..

Ἰουδαίων μακάρων θεῖον γένος οὐρανιώνων.

Et illud,

Αὐτὰρ ἐπεὶ Ρώμη καὶ Αἰγύπτου βασιλεύσει,
Εἰς ἓν δηθύνουσα, τότε βασίλεια μεγίστη
̓Αθανάτου βασιλῆος ἐπ ̓ ἀνθρώποισι φανεῖται.

Quæ verba non nisi manifestam continent explicationem prophetiæ Danielis, de imperio Messiæ dando divinitus, postquam Seleuci et Lagi posteritas regnare desiit. Ejusdem generis est illud de evectione civitatis sanctæ, puta Hierosolymorum, in totius orbis metropolin 8 :

Καὶ πόλιν, ἣν ἐποίησε Θεὸς, αὐτὴν ἐποίησε
Λαμπρότεραν ἄστρων, καὶ ἡλίου, ἠδὲ σελήνης.

Quin et consarcinator iste carminum Sibyllinorum de regno Messiæ ubique fere cum Judæis sapit. De pace universali, quæ in diebus Messiæ eventura erat, sic scribit h:

f [Pag. 61.]

8 Lactant. VII. 24.

Οἱ δὲ λύκοι σὺν ἄρνεσ ̓ ἐν οὔρεσιν ἁμιλλοῦνται·
Χόρτον γὰρ λύγκες τ ̓ ἐρίφοισιν ἅμα βόσκονται,
*Αρκτοι σὺν μόσχοισιν ὁμοῦ καὶ πᾶσι βροτοῖσι·
Σαρκοβόρος τελέων φάγετ ̓ ἄχυρον παρὰ φάτναις.
Σὺν βρέφεσίν τε δράκοντες ἀμάτορσι κοιμήσονται.

Confer Isaiæ xi. 6, 7. et lxv. 25. Alio loco de ubertate rerum ;

Καὶ τότε δὴ χάρμην μεγάλην Θεὸς ἀνδράσι δώσει·
Καὶ γὰρ γῆ καὶ δένδρα, καὶ ἄσπετα θρέμματα γαίης
Δώσουσιν καρπὸν τὸν ἀληθινὸν ἀνθρώποισι

Οἴνου καὶ μέλιτος γλυκεροῦ, λευκοῦ τε γάλακτος
Καὶ σίτου, ὅπερ ἐστὶ βροτοῖς κάλλιστον ἁπάντων,

Et alia eodem modo:

Εὐσεβέων δὲ μόνων ἁγία χθὼν πάντα τάδ ̓ οἴσει
Νᾶμα μέλιτος ἀπὸ πέτρης ἠδ ̓ ἀπὸ πηγῆς,

Καὶ γάλατ ̓ ἀμβροσίης ῥεύσει πάντεσσι δικαίοις.

Ubi illud imprimis de privilegio terræ sanctæ, hoc est, Judææ, notandum est. Iisdem pene verbis poetarum princeps e Cumæis carminibus aurea secla nascituri sui Regis describit in Ecloga jam citata.

11. Hæc autem omnia de Sibyllinis oraculis, ab Justino, Clemente, Theophilo atque antiquioribus 23 illis Patribus allegatis, intellecta imprimis velim; haud interea negans, a posteriorum temporum Christianis quædam libris Sibyllinis inserta fuisse. Quo in censu ponenda est acrostichis illa, quam Constantinus (seu, ut alii volunt, Eusebius) in Orat. ad Sanctos cap. 18. commemoravit; ubi primæ literæ versuum hæc verba efficiunt; Ἰησοῦς Χριστὸς, Θεοῦ υἱὸς, Σωτήρ, Σταυρός. De qua certe neque Justinus, neque Theophilus, neque Clemens Alexandrinus ullibi fecit mentionem ; quanquam etiam Cicero (de Divinat. II.) de acrostichide quadam Sibyllæ loquatur; quid vero

in ea contineretur, nuspiam ostendat. Procul dubio etiam kíßèŋλa sunt oracula ista Sibyllina, in quibus facta quædam Christi narrantur, idque ea claritate atque omnium circumstantiarum, exacta notatione, ut historiam potius ea continere quam prophetiam crederes. Cujus generis est illud de panum miraculo, a Lactantio citatum IV. 15.

Εἶν ἄρτοις ἅμα πέντε καὶ ἰχθύεσσι δυοῖσιν
̓Ανδρῶν χιλιάδας ἐν ἐρήμῳ πέντε κορέσσει

Καὶ τὰ περισσεύοντα λαβὼν μετὰ κλάσματα πάντα,
Δώδεκα πληρώσει κοφίνους εἰς ἐλπίδα πολλῶν.

Quis hæc aliaque his similia, quæ apud Lactantium occurrunt, non ex historia evangelii desumpta existimaverit? Certe nihil hujusmodi Sibyllinis carminibus ab Justino, Theophilo, Clemente citatum reperies; qui cum studiosissimi fuerint Sibyllinorum carminum lectores, atque alias paganicam religionem suis telis confodiendi nullam non ansam arripuerint, ista tam aperta de Christo vaticinia neutiquam silentio præteriissent, si in Sibyllinis ea codicibus, jam suo tempore receptis, invenissent. Verum Lactantius, qui circa initium quarti sæculi, postquam suum Christo nomen dedisset Constantinus, libros suos scripsit, primus versiculos istos sub nomine Sibyllarum contra gentes produxit.

12. Summa hujus disquisitionis huc redit. Primo certum est, extitisse quædam apud gentes, antequam Christus nasceretur, vaticinia, pro Sibyllinis habita, in quibus cultus unius Dei, eaque quæ ad futurum Messiæ regnum pertinerent, exponerentur; quæque adeo Justinus aliique primævi Christiani, in suis contra gentes disputationibus, recte ac jure meritissimo appellarunt. Secundo, verosimillimum est oracula ista non ab ipsis, ut putabatur, Sibyllis, feminis

« IndietroContinua »