Immagini della pagina
PDF
ePub

hannis attente legerit, is statim perspiciat necesse est, apostolum ibi hæreticos istos omnes quasi digito monstrasse, impiaque ipsorum dogmata gladio suo apostolico transfigere. Divinam Servatoris nostri naturam adversus Cerinthum et Ebionem adstruit ver. 1. In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Verbum erat Deus. Erat Verbum in principio, nedum igitur ante Josephum et Mariam, et Deus erat, non itaque viλòs äveρwπos, purus 15 putus homo. Dogma Cerinthi et aliorum ante ipsum hæreticorum de creatione mundi respicit evangelista ver. 3. Omnia per ipsum (Verbum) facta sunt. Scilicet hæretici isti, ut paulo superius in hoc capite observatum est, dicebant, hunc mundum ab inferioribus potestatibus, a summo Deo longe remotis ac prorsus alienis, idque summi Dei ingratiis, conditum fuisse. Contra vero docet evangelista, omnia per Verbum, qui apud Deum erat, et Deus ipse erat, facta fuisse. In eodem commate contra eosdem hæreticos addit, Et absque eo factum est nihil quod factum fuit; quæ verba, qui intentionem apostoli non attenderit, nihil aliud quam inanem Tavroλoyíαν ταυτολογίαν continere suspicetur. Sed nimirum hæretici isti (ut recte Grotius) alium volebant opificem eorum quæ cernimus, sive mundi hujus aspectabilis ; alios rerum invisibilium, et quæ super hunc mundum sunt, in suo quemque pleromate; nihil igitur eorum quæ facta sunt ex operibus rou λóyou excipit Johannes. Rursus eosdem hæreticos manifestissime ferit evan

gelista ver. 10, 11. In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit. In

[ocr errors]

[Mirum est hæc verba auctorem nostrum ita citasse, et non animadvertisse Patres Antenicænos omnes post nihil plene interpunxisse, et quod factum fuit cum sequentibus conjunxisse.]

sua venito, et sui ipsum non receperunt. Scil. Cerinthi et aliorum omnium hæreticorum, qui mundi hujus Conditorem a summo Deo separabant, hæc fuit notissima sententia, Christum Servatorem nostrum a summa omnium principalitate in hunc mundum venisse, tanquam in alienum opus; idque ut homines a dominio ac servitute Conditoris universi in nescio quam libertatem (licentiam rectius dixéris) vindicaret. Adversus hos docet apostolus, Dei Verbum et Filium Servatorem nostrum a Patre suo venisse in hunc mundum, ut in domum et opus suum, ab ipso scil. conditum et factum, idque, sicut mox sequitur ver. 12, 13. ut eos, qui ipsum reciperent, in veram libertatem et adoptionem filiorum Dei assereret ; quanquam ingrati homines, maximam partem, hunc Creatorem ac Redemptorem suum non agnoverint. Hanc esse veram ac genuinam apostoli in verbis illis mentem ac sententiam mihi persuasissimum est, atque adeo ita ea intellexit Irenæus III. 11. ubi citato loco hæc annotat, "Secundum "autem Marcionem et eos qui similes sunt ei,”. (nempe Cerinthum aliosque Marcionis præcursores, quos præcoquos et abortivos Marcionitas vocat Tertullianus adv. Marc. III. 8.) neque mundus per "eum factus est, neque in sua venit, sed in aliena." Sic et V. 18. ait, Johannem in evangelii sui initio "manifeste ostendere audire volentibus, id est aures "habentibus, quoniam unus Deus Pater super om"nes, et unum Verbum Dei, quod per omnes, per quem omnia facta sunt, et quoniam hic mundus

66

66

• Gr. Els rà ĭdia. i. e. tanquam in domum suam. Vide Joh. xvi. 32. et xix. 27. Luc. ii. 49. et Nic. Fuller in loc. misc. S. lib. IV. 17. et Act. xxi. 6.

p Vide et Novatianum de Trin. cap. 14.

66

66

proprius ipsius, et per ipsum factus est voluntate Patris, et non per angelos, neque per apostasiam, "et defectionem, et ignorantiam, &c." Porro contra Simonianos, Saturninianos, aliosque Docetas docet apostolus, Verbum sive Filium Dei vere incarnatum atque hominem factum fuisse, ver. 14. Et Verbum caro factum est, et habitavit inter nos, et spectavimus gloriam ejus, tanquam unigeniti a Patre, &c. Quin et hac una sententia omnes sui sæculi hæreticos conclusit evangelista, siquidem "secundum nul"lam sententiam hæreticorum Verbum Dei caro "factum est," ut vere dixit Irenæus loco jam sæpius laudato, nempe III. 11. Nam hæretici, quicunque de persona Domini Jesu tunc temporis falsi aliquid commenti sunt, omnes (ut supra alicubi notavimus) in duas classes dispertiri possunt. Altera erat phantasiastarum, qui manifestam in Servatore nostro divinitatem agnoscentes humanam ipsi naturam abstulerunt, conjunctionem Dei cum homine divina majestate prorsus indignam existimantes. De quibus præclare scripsit Novatianus lib. de Trin. cap. 18; "Alii quoque hæretici usque adeo Christi mani"festam amplexati sunt divinitatem, ut dixerint "illum fuisse sine carne, et totum illi susceptum "detraxerint hominem, ne decoquerent in illo di"vini nominis potestatem, si humanam illi socias"sent, ut arbitrabantur, nativitatem. Quod tamen "nos non probamus, sed argumentum afferimus, usque adeo Christum esse Deum, ut quidam illum, "subtracto homine, tantummodo putarint Deum 9." Altera classis hæreticorum, ex contraria parte, na

66

9 Tertullianus quoque notat hæreticos istos negasse, "Chris"tum in carne venisse, quoniam incredibile præsumpserant, "Deum carnem factum," advers. Marc. III. 8.

turam in Jesu nostro tantummodo humanam agnoscebant, ut Cerinthiani et Ebionæi. Utrinque autem Verbum Dei carnem factum, h. e. Christum Deum et hominem, negatum fuisse nimis manifestum est. Denique hæresin, quæ Cerinthi et Ebionis communis fuit, de observatione legis Mosaicæ tanquam ad salutem necessaria, in transcursu (ut notavit Grotius) confodit apostolus ver. 17. Lex per Mosen data; gratia vero et veritas per Jesum Christum facta.

16 5. Cæterum eosdem hæreticos in Epistola quoque prima manifeste ferit sanctus apostolus, eosque omnes uno nomine antichristos vocat, ut ab Irenæo, Tertulliano, aliisque veterum observatum fuit. Atque initium quidem Epistolæ omnino conforme est exordio evangelii Johannis, siquidem in utroque Deóλoyos magnum illud pietatis mysterium, de Deo in carne manifestato, pandit reseratque, Servatoris nostri tum θεολογίαν, tum οἰκονομίαν non exigua verborum pompa explicans. De evangelio constat; Epistola autem sic incipit; "Quod erat a principio, "quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod

66

spectavimus, et manus nostræ contrectarunt de "Verbo illo vitæ; (nam vita illa conspicua facta 66 est, et illam vidimus, et testamur, et annuntiamus "vobis Vitam illam æternam, quæ erat apud Pa"trem, et conspicua facta est nobis ;) quod (inquam) "vidimus et audivimus, id annuntiamus vobis, &c." Ubi contra Docetas, qui negabant Servatorem nostrum verum fuisse hominem, affirmat Johannes, se caeterosque apostolos τὸν λόγον τῆς ζωῆς, Verbum vitæ, seu vivificum, et audivisse et ipsissimis oculis suis vidisse, et manibus quoque contrectasse; sensus omnes idoneos in testimonium vocans veræ ejus ένσαρκώ

σεως. Adversus eos autem, qui Dominum Jesum afirmabant merum fuisse hominem, docet apostolus Tov λόγον fuisse ἀπ' ἀρχῆς, ab initio, (scil. creationis, ut Gen. i. 1. et Joh. i. 1.) proinde non tum demum existere cœpisse cum ex Maria natus fuerit. Adversus eosdem itidem asserit, τὴν ζωὴν, τὴν ζωὴν αἰώνιον, Vitam illam, Vitam æternam nempe τὸν λόγον rursus, ut Joan. i. 4. et 1 Joh. v. 20.) fuisse prius πρὸς τὸν Πατέρα, apud Patrem; (idem quod πρὸς τὸν Θεὸν Joh. i. 1.) postea vero, in assumpta scil. carne, conspicuum fuisse factum hominibus. Est hic hujus loci sensus simplex et apertus, adeoque in veteri ecclesia receptus, ut nos docet Tertullianus in libro adv. Praxean cap. 15. Novitia autem interpretatio eorum, qui τὸν λόγον τῆς ζωής per evangelium sive doctrinam de vita immortali exponunt, sane perabsurda est. Ut enim alia taceam, quæ huic commento repugnant, qualis, quæso, erit hic sensus, apostolos evangelium non modo audivisse, sed et hisce oculis suis vidisse, hisce manibus contrectasse? Cæterum quam sibi mutuo consonent exordium Evangelii sancti Joannis et initium primæ ejusdem Epistolæ, observatum est olim a viro magno, Dionysio Alexandrino, in libro secundo Пepì ἐπαγγελιῶν, his verbis "; Συνάδουσι μὲν γὰρ ἀλλήλοις τὸ εὐαγγέλιον καὶ ἡ ἐπιστολὴ, ὁμοίως τε ἄρχονται. τὸ μέν φησιν, Ἐν ἀρχῇ ἦν ὁ λόγος· ἡ δὲ, Ὃ ἦν ἀπ' ἀρχῆς· τὸ μέν φησι, Καὶ ὁ λόγος σὰρξ ἐγένετο, καὶ ἐσκήνωσεν ἐν ἡμῖν· καὶ ἐθεασάμεθα τὴν δόξαν αὐτοῦ, δόξαν ὡς μονογενοῦς παρὰ Πατρός· ἡ δὲ τὰ αὐτὰ σμικρῷ παρηλλαγμένα· Ὁ ἀκηκόαμεν, ὃ ἑωράκαμεν τοῖς δ ὀφθαλμοῖς ἡμῶν, ὃ ἐθεασάμεθα, καὶ αἱ χεῖρες ἡμῶν ἐψηλάφησαν, περὶ τοῦ λόγου τῆς ζωῆς· καὶ ἡ ζωὴ ἐφανερώθη. ταῦτα γὰρ προανακρούεται, διατεινόμενος, ὡς ἐν τοῖς ἑξῆς ἐδήλωσε,

r

Apud Euseb. Eccl. Hist. VII. 25. p. 275. edit. Valesii. [p. 354.

« IndietroContinua »