Immagini della pagina
PDF
ePub

τῷ ὄντι Ἐβίων ἐκαλεῖτο, κατὰ προφητείαν, οἶμαι, ὁ πτωχὸς καὶ τάλας τὸ ὄνομα ἐκ πατρὸς αὐτοῦ καὶ μητρὸς αὐτοῦ κεκλη ρωμένος. "Sed revera Ebioni proprium hoc erat nomen; non sine vaticinio tamen aliquo, ut opinor, " quo pauper infelixque fore significaretur, a parenti"bus id nominis sortitus est."

66

18. Itaque Ebionæi primitus dicebantur ii soli, qui Ebionis hæresiarchæ sectatores fuere, ejusque dogma utrumque tum de necessitate ritus Mosaicos observandi, tum de Christo 4 årρón amplecterentur. Sed postmodum, circiter medium scil. tertii sæculi, a quibusdam Ebionæos dictos fuisse, quicunque ex Judæis Christianismum una cum legis observatione professi sunt, ab uno Origene docemur; qui quidem libro II. cont. Cels. non longe ab initio sic scribit; Οἱ ἀπὸ Ἰουδαίων εἰς τὸν Ἰησοῦν πιστεύοντες οὐ κατ ταλελοίπασι τὸν πάτριον νόμον. βιοῦσι γὰρ κατ' αὐτὸν, ἐπώνυ μοι τῆς κατὰ τὴν ἐκδοχὴν πτωχείας τοῦ νόμου γεγενημένοι. Ἐβίων τε γὰρ ὁ πτωχὸς παρὰ Ἰουδαίοις καλεῖται· καὶ Ἐβιω ναῖοι χρηματίζουσιν οἱ ἀπὸ Ἰουδαίων τὸν Ἰησοῦν, ὡς Χριστὸν, Tapadesáμevo. “Judæi, qui in Jesum credunt, non deπαραδεξάμενοι. "sciverunt a patriis legibus; vivunt enim juxta eas, paupertati suæ legis cognomines. Nam Ebion pauper Judaica lingua vocatur; et Ebionæi dicun“tur, qui ex Judæis Jesum pro Christo receperunt." Hoc, inquam, nemo, quod sciam, vel ante vel post Origenem tradidit. Interim ex hoc ipso Origenis loco non male observari potest, qui latiore illo sensu Ebionæi tunc nuncupati sunt, non ideo sic appellatos, quod cum Ebionais primo et proprie sic dictis de Christo abjecte atque humiliter sentirent; (quippe non omnes ex Judæis in Jesum credentes, et legem adhuc observantes, de ipso ita sensisse omnino evicimus ;) sed διὰ τὴν πτωχείαν τοῦ νόμου, οὗ paupertatem

66

66

legis, cui omnes adhærescerent, sive quod legis Tà ἀσθενῆ καὶ πτωχὰ στοιχεῖα, infirma atque egena elementa (ut S. Paulus loquitur) etiamnum in pretio haberent, et religiose colerent. Alibi autem in Commentariis ad Matthæum, ubi loquitur Origenes de Ebionæis strictiori sensu sic dictis, qui scilicet τὴν περὶ Χριστοῦ θεολογίαν non agnoverunt, ipsos dicit πτωχεύοντας περὶ τὴν εἰς Ἰησοῦν πίστιν, “ circa fidem, quæ est in Jesum, inopes." Atque hæc de hæreticis, qui primo Christianismi sæculo Domini nostri divinitatem negarunt, fusius quidem, prout res postulabat, disseruimus. Historiam eorum, qui duobus sæculis sequentibus eandem impietatem propugnarunt, paucioribus, et minori negotio, Deo volente, expediemus.

66

66

[blocks in formation]

De iis qui secundo tertioque sæculo Jesum Christum verum esse Deum negarunt.

1. SUB Severo imperatore circa annum Christi 190. Theodotus quidam, patria Byzantinus, ab arte, quam exercuit, ó σKEUTEùs, coriarius, cognominatus, Ebionitarum exitiale dogma palam defendere atque affirmare ausus fuit. Hunc quidem Caius presbyter, sive alius antiquus scriptor, apud Eusebium Eccl. Hist. V. 28. appellat τὸν ἀρχηγὸν καὶ Πατέρα τῆς ἀρνη σιθέου ἀποστασίας, πρῶτον εἰπόντα ψιλὸν ἄνθρωπον τὸν Χρι TÒ, "Defectionis illius Deum abnegantis architec"tum ac parentem, qui primus Christum. nudum "esse hominem asseruit." Sed voluit, ut opinor, hunc primum inter mere Christianos, hoc est Chriss Gal. iv. 9.

t Pag. 427, 428. edit. Huet. [tom. XVI. 12. vol. III. p. 734.]

tianos ex gentibus, dogma illud asseruisse; cum priores istius blasphemiæ assertores fere sub Christiana professione Judaismum propugnarint, proinde synagogæ potius quam ecclesiæ accensendi fuerint, ac pro Judæis magis quam Christianis, vel certe pro mediis inter utrosque habendi. Hinc ab aliis quoque veterum Ebionæi in catalogum hæresium Judaicarum rejecti fuere, atque ab hæreticis, qui in ecclesia Christiana exorti sunt, distinguebantur, ut infra ostendemus. Cæterum de Theodoto illo ejusque hæresi Tertullianus de Præscript. adv. Hæres." c. 53. hæc refert; "Accedit his Theodotus Byzan"tius, qui posteaquam Christi pro nomine compre

hensus negavit, in Christum blasphemare non des"titit. Doctrinam enim introduxit, qua Christum "hominem tantummodo diceret, Deum autem illum negaret; ex Spiritu quidem Sancto natum ex Vir

66

66

gine, sed hominem solitarium atque nudum, nulla "alia præ cæteris, nisi sola justitiæ auctoritate." Eadem de ipso tradunt Epiphanius Hæres. LIV. Augustinus de Hæres. c. 33. cæterique hæresiologi fere omnes. Anathemate autem perculsus est impius dogmatista a Victore episcopo Romano, testante Caio illo apud Eusebium loco paulo superius indicato.

2. Ubi etiam idem Caius memorabilem historiam narrat, quam, quod ad institutum nostrum quam maxime pertinet, hic recitare non gravabor; "Fa"cinus," inquit, "nostra ætate gestum multis fra"trum nostrorum in memoriam revocabo. Quod

66

quidem si Sodomis admissum fuisset, ipsos, ut ar"bitror, incolas ad pœnitentiam provocare potuisset. "Erat quidam, Natalis nomine, confessor, qui non

ป [Pag. 223. Sed vid. not. ad. p. 37.]

27

66

[ocr errors]

"ita pridem, sed nostra ætate vixit. Hic forte in fraudem inductus est ab Asclepiodoto et altero quodam Theodoto Argentario. Ambo autem isti discipuli erant Theodoti illius Coriarii, qui primus "ob hanc sententiam seu potius insaniam a Victore, "ut dixi, tunc temporis episcopo ab ecclesiæ com"munione remotus est. Hi persuaserunt Natali, ut "accepto salario hæresis illius episcopus crearetur, "ea scilicet conditione ut menstruos centum quin"quaginta denarios ab illis acciperet. Sociatus igi"tur illorum partibus, sæpe a Domino corripiebatur "in somnis. Clementissimus enim Deus ac Dominus noster Jesus Christus, eum qui passionum sua"rum testis extiterat, perire extra ecclesiam nole"bat. Sed cum nocturnas ejusmodi visiones negligeret Natalis, utpote honore primæ apud illos sedis, et turpis lucri cupiditate (quæ multis mortali"bus exitio est) inescatus, tandem a sanctis angelis

66

[ocr errors]

66

66

66

66

per totam noctem flagris cæsus et gravissime ver"beratus est, adeo ut primo diluculo consurgens "saccum induerit, et cinere conspersus confestim cum lacrymis ad pedes Zephyrini episcopi se abje"cerit, non solum cleri, verum etiam laicorum vestigiis advolutus; et Christi misericordis ecclesiam ipsam quoque misericordem fletibus suis commo"verit atque concusserit. Multisque precibus usus, "ostensis etiam vibicibus plagarum, quas pro Christi "confessione pertulerat, vix tandem ad communio"nem admissus est." Scilicet tantæ molis erat ecclesiæ pacem recuperare homini, de Christianismo alioquin optime merito, qui in nefandam illam hæresin aliquando prolapsus fuerat. Cæterum ad repetitas visiones quod attinet, quibus ipse Dominus Jesus se exhibuisse divinæ suæ majestatis vindicem,

lapsique confessoris insaniam castigasse hic dicitur, nemo ipsas ut fictas facile rejiciet, qui observaverit, hæc narrasse ipsum illum confessorem, de turpissimo lapsu suo pœnitentiam in ecclesia serio agentem, coram multis testibus, quorum plerorumque tum superstitum fidem appellaverit gravissimus hujus historiæ scriptor; quique porro secum recoluerit, istiusmodi visionum exempla alia, apud terti etiam sæculi scriptores, eosque probatissimæ fidei, non pauca reperiri. Qua de re vide sis doctissimi Dodwelli nostri Dissertationes Cyprianicas Diss. IV. ad Epist. VIII.

3. Non longe ab initio tertii sæculi extitit Theodotianæ hæresis instaurator Artemon, sive Artemas quidam; contra quem ejusque sectatores Caius, sive antiquus ille scriptor, quem modo laudavimus, eruditum librum composuit, teste Eusebio, dicto loco, nempe Eccl. Hist. V. c. ult. Eo in libro auctor, referente ibidem Eusebio, de Artemonitis istis hæc ad verbum scribit; "Affirmant, priscos quidem omnes, "et ipsos apostolos, ea quæ ab ipsis nunc dicuntur "et accepisse, et docuisse; ac prædicationis quidem "veritatem esse custoditam usque ad Victoris tempora, qui tertius decimus a Petro Romanæ urbis

66

66

episcopus fuit; a Zephyrini autem temporibus, qui "Victori successit, adulteratam fuisse veritatem. Ac "fortasse id quod dicunt credibile videretur, nisi iis "refragarentur primum quidem divinæ scripturæ, "deinde fratrum quorundam scripta, Victoris ætate antiquiora, quæ illi adversus gentes et contra sui

66

66

temporis hæreticos pro veritatis defensione scrip"serunt. Justinum intelligo, et Miltiadem et Ta"tianum ac Clementem, aliosque quam plurimos; in quorum omnium libris Christi divinitas adstruitur.

66

« IndietroContinua »