Immagini della pagina
PDF
ePub

ORATIO I.

IN

L. CATILINAM.

I. QUOUSQUE tandem abutêre, Catilina, patientiâ nostrâ? quamdiu etiam furor iste tuus nos eludet? quem ad finem sese effrænata jactabit audacia? Nihilne te nocturnum præsidium Palatii, nihil Urbis vigiliæ, nihil timor populi, nihil concursus bonorum omnium, nihil hic munitissimus habendi 5 senatûs locus, nihil horum ora vultusque, moverunt? Patere tua consilia non sentis? constrictam jam omnium horum conscientiâ teneri conjurationem tuam non vides? Quid proximâ, quid superiore, nocte egeris, ubi fueris, quos convocaveris, quid consilii ceperis, quem nostrûm ignorare arbi- 10 traris?

O tempora! o mores! Senatus hæc intelligit; consul videt: hic tamen vivit! Vivit? immo verò, etiam in senatum venit: fit publici consilii particeps: notat et designat oculis ad cædem unumquemque nostrûm. Nos autem, viri fortes, 15 satisfacere reipublicæ videmur, si istius furorem ac tela vite

mus.

Ad mortem te, Catilina, duci, jussu consulis, jampridem oportebat; in te conferri pestem istam, quam tu in nos omnes jamdiu machinaris. An verò vir amplissimus, P. Scipio, 20 pontifex maximus, Ti. Gracchum mediocriter labefactantem statum reipublicæ, privatus interfecit; Catilinam verò, orbem terræ cæde atque incendiis vastare cupientem, nos consules perferemus? nam illa nimis antiqua prætereo, quòd C. Servilius Ahala Sp. Melium novis rebus studentem, manu 25 suâ occidit. Fuit, fuit ista quondam in hac republicâ virtus, ut viri fortes acrioribus suppliciis civem perniciosum, quàm acerbissimum hostem, coërcerent. Habemus senatûs-consultum in te, Catilina, vehemens et grave: non deest reipub

[ocr errors]
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][subsumed][ocr errors][subsumed][merged small]

PUBLISHED BY ROBERT S. DAVIS & CO.

NEW YORK: D. APPLETON & CO., AND MASON BROTHERS.
PHILADELPHIA: J. B. LIPPINCOTT AND COMPANY.

CHICAGO: WILLIAM B. KEEN.

« IndietroContinua »