Immagini della pagina
PDF
ePub

6

Regnum Hieronis classe Punica vastari: cui quum opem U. C. 538. 'imploranti ferre vellet, nuntiatum sibi esse, aliam classem A. C. 216. ad Egates insulas stare, paratam instructamque; ut, ubi

[ocr errors]
[ocr errors]

se versum ad tuendam Syracusanam oram Poni sensissent,

'Lilybæum extemplo provinciamque aliam Romanam aggrederentur. Itaque classe opus esse, si regem socium Siciliamque tueri vellent.'

Literis consulis proprætorisque lectis", censuerunt, M. Claudium, qui classi ad Ostiam stanti præesset, Canusium ad exercitum mittendum, scribendumque consuli, ut, quum prætori exercitum tradidisset, primo quoque tempore, quantum per commodum reipublicæ fieri posset, Romam veniret. Territi etiam super tantas clades, quum ceteris prodigiis, tum quod duæ Vestales eo anno, Opimia atque Floronia, stupri compertæ, et altera sub terra, ut mos est, ad portam Collinam necata fuerat, altera sibimet ipsa mortem consciverat. L. Cantilius, scriba pontificis, quos nunc minores pontifices appellant, qui cum Floronia stuprum fecerat, a pontifice maximo eo usque virgis in comitio casus erat, ut inter verbera exspiraret. Hoc nefas quum inter tot, ut fit, clades in prodigium versum esset, decemviri libros adire jussi sunt. Et Q. Fabius Pictor Delphos ad oraculum missus est sciscitatum, quibus precibus suppliciisque deos possent placare, et quænam futura finis tantis. cladibus foret. Interim ex fatalibus libris sacrificia aliquot extraordinaria facta; inter quæ Gallus et Galla, Græcus et Græca, in foro boario sub terra vivi demissi sunt in locum saxo conseptum, jam ante hostiis humanis9 minime Romano sacro, imbutum.

Placatis satis, ut rebantur, deis, M. Claudius Marcellus ab Ostia mille et quingentos milites, quos in classem scriptos habebat, Romam, ut urbi præsidio essent, mittit: ipse,

abl. abs. we are to understand
Patres decrevere, or, Patribus visum
est, or some such phrase.

6 Pontificis (ex iis) quos nunc
&c.] "One of those pontifices
whom they now call."

7 Quum inter tot, ut fit, &c.] "As this profanation was naturally regarded as portentous, occurring amid so many" &c.

4 Regnum Hieronis.] Fortyseven years had now passed since Hiero had entered into alliance with the Romans. He was now ninety years old; and though it might have been naturally apprehended that, when the news of the battle of Cannæ should reach Syracuse, aggravating, as it would, the unpromising aspect which domestic affairs had assumed, Hiero would be tempted to conciliate the conquerors; such was his reliance on 9 Jam ante hostiis humanis, &c.] the fortune of Rome, that he even sc. Eleven years before, at the made exertions to send supplies to commencement of the last preceding the Roman army. Gallic war. (See Grotius, ii. 11.)

5 Literis, &c. lectis.] After this

8 Precibussuppliciisque.] "Prayers and ceremonies."

57.

U. C. 538. legione classis' (ea tertia legio erat) cum tribunis militum A. C. 216. Teanum Sidicinum præmissa, classe tradita P. Furio

58.

Philo collega, paucos post dies Canusium magnis itineribus contendit. Dictator ex auctoritate Patrum dictus M. Junius, et Ti. Sempronius magister equitum, delectu edicto, juniores ab annis septemdecim, et quosdam prætextatos, scribunt. Quattuor ex his legiones et mille equites effecti. Item ad socios Latinumque nomen, ad milites ex formula accipiendos, mittunt. Arma, tela, alia parari jubent: et vetera hostium spolia detrahunt templis porticibusque. Et aliam formam novi delectus inopia liberorum capitum ac necessitas dedit: octo millia juvenum validorum ex servitiis, prius sciscitantes singulos, vellentne militare, empta publice armaverunt. Hic miles magis placuit, quum pretio minore redimendi captivos copia fieret.

Namque Hannibal, secundum tam prosperam ad Cannas pugnam, victoris magis, quam bellum gerentis, intentus curis, quum, captivis productis segregatisque, socios, sicut ante ad Trebiam Trasimenumque lacum, benigne allocutus, sine pretio dimisisset, Romanos quoque vocatos (quod nunquam alias antea) satis miti sermone alloquitur: Non 'internecinum sibi esse cum Romanis bellum: de dignitate 'atque imperio' certare. Et patres virtuti Romanæ ces'sisse et se id anniti, ut suæ in vicem simul felicitati et 'virtuti cedatur. Itaque redimendi se captivis copiam 'facere pretium fore in capita, equiti quingenos quadrigatos nummos, trecenos pediti, servo centenos.' Quanquam aliquantum adjiciebatur equitibus ad id pretium, quod pepigerant dedentes se; læti tamen quamcunque conditionem paciscendi acceperunt. Placuit suffragio ipsorum decem deligi, qui Romam ad senatum irent: nec pignus aliud fidei, quam ut jurarent se redituros, acceptum. Missus cum his Carthalo nobilis Carthaginiensis: qui, si forte ad pacem inclinarent animos, conditiones ferret. Quum egressi

[ocr errors]

Legione classis.] More generally called leg. ad classem; as milites ad naves, &c.

2 Teanum Sidicinum.] (Tiano) on the Appian road in Campania; thus specified to distinguish it from Teanum Apulum (now Civitate), situated on the Frento (Fortore).

3 Ex formula.] "According to the registry, (or, assessment,)" which specified the number of troops to be supplied by the several districts.

Empta publice.] "Purchased by government."-Hic miles &c. "These troops were preferred;

though there was an opportunity (notwithstanding the opportunity) of ransoming prisoners at less expense."

5 Quum dimisisset.] "After liberating," &c.

6 Internecinum-bellum.] "War of extermination."

7 Dignitate atque imperio.] "Rank and power." "That some

8 Ut-cedatur.] concession (submission) should be made to" &c.

9 Qui, si forte ad pacem &c.] "To propose terms, in case they

[ocr errors]
[ocr errors]

6

[ocr errors]
[ocr errors]

59.

castris essent, unus ex iis, minime Romani ingenii homo, U. C. 538. velut aliquid oblitus', jurisjurandi solvendi causa quum in A. C. 216. castra redisset, ante noctem comites assequitur. Ubi eos Romam venire nuntiatum est, Carthaloni obviam lictor missus, qui dictatoris verbis nuntiaret, ut ante noctem excederet finibus Romanis. Legatis captivorum senatus ab dictatore datus est. Quorum princeps M. Junius, Patres conscripti,' inquit, nemo nostrum ignorat, nulli unquam 'civitati viliores fuisse captivos, quam nostræ. Ceterum, ' nisi nobis plus justo3 nostra placet causa, non alii unquam 'minus negligendi vobis, quam nos, in hostium potestatem 6 venerunt. Non enim in acie per timorem arma tradidimus; sed, quum prope ad noctem superstantes cumulis casorum corporum prælium extraxissemus, in castra recepimus nos. Diei reliquum ac noctem insequentem, fessi 'labore ac vulneribus, vallum sumus tutati. Postero die, 'quum circumsessi ab exercitu victore aqua arceremur, nec ulla jam per confertos hostes erumpendi spes esset, nec 'esse nefas duceremus, quinquaginta millibus hominum ex 'acie nostra trucidatis, aliquem ex Cannensi pugna Roma'num militem restare; tum demum pacti sumus pretium, quo redempti dimitteremur: arma, in quibus nihil jam 'auxilii erat, hosti tradidimus. Majores quoque acceperamus se a Gallis auro redemisse: et patres vestros, 'asperrimos illos ad conditionem pacis, legatos tamen cap'tivorum redimendorum gratia Tarentum misisse. Atqui, 'et ad Alliam cum Gallis, et ad Heracleam cum Pyrrho, utraque non tam clade infamis, quam pavore ac fuga, pugna fuit. Cannenses campos acervi Romanorum corporum tegunt: nec supersumus pugnæ, nisi in quibus 'trucidandis et ferrum et vires hostem defecerunt. Sunt ' etiam de nostris quidam, qui ne in acie quidem refuge'runt: sed, præsidio castris relicti, quum castra traderentur, in potestatem hostium venerunt. Haud equidem ullius 'civis et commilitonis fortunæ aut conditioni invideo, nec premendo alium me extulisse velim: ne illi quidem, (nisi

6

[ocr errors]
[ocr errors]

6

should evince any inclination for peace."

1 Velut aliquid oblitus &c.] "After returning into the camp, under pretence of having forgotten something, in order to satisfy his oath, overtook" &c.

2 Romam venire.] "Were on their way to Rome."-Dict. verbis. "In the name of the Dictator."

3 Nisi nobis plus justo &c.] "Unless our claims (or, pretensions) are too favourably regarded by our

selves; no others have ever fallen
into an enemy's hands less meriting
neglect than we."

Asperrimos illos.] "Who were
notoriously most scrupulous respecting
conditions of peace.'

5 Nec supersumus pugnæ.] "For none of us have survived the battle, but such as the enemy wanted weapons and the strength to slay."

6 Nec premendo alium &c.] "For it is not by disparaging others that I would recommend myself."

U. C. 538.
A. C. 216.

60.

[ocr errors]

pernicitatis pedum' et cursus aliquod præmium est) qui plerique inermes ex acie fugientes non prius, quam Ve'nusiæ aut Canusii, constiterunt, se nobis merito prætule'rint, gloriatique sint, in se plus, quam in nobis, præsidii reipublicæ esse. Sed illis et bonis et fortibus militibus 'utemini: et nobis etiam promptioribus pro patria, quod beneficio vestro redempti atque in patriam restituti fueri'mus. Delectum ex omni ætate et fortuna habetis: octo 'millia servorum audio armari. Non minor numerus noster 'est, nec majore pretio redimio possumus, quam hi emuntur. 'Nam si conferam nos cum illis, injuriam nomini Romano 'faciam. Illud etiam in tali consilio animadvertendum ' vobis censeam, Patres conscripti, (si tamen duriores esse velitis, quod nullo nostro merito faciatis) cui nos hosti relicturi sitis. Pyrrho videlicet, qui nos hospitum numero 'habuit captivos, an barbaro ac Poeno; qui utrum avarior, 'an crudelior, sit, vix existimari potest. Si videatis catenas, 'squalorem, deformitatem civium vestrorum, non minus 'profecto vos ea species moveat, quam si ex altera parte cernatis stratas Cannensibus campis legiones vestras. In'tueri potestis sollicitudinem et lacrimas1 in vestibulo curiæ 'stantium cognatorum nostrorum, exspectantiumque re6 sponsum vestrum. Quum ii pro nobis proque iis, qui ab sunt, ita suspensi ac solliciti sint; quem censetis animum ipsorum esse, quorum in discrimine vita libertasque est? Si, 'me dius fidius, ipse in nos mitis Hannibal contra naturam suam esse velit, nihil tamen nobis vita opus esse censeamus, quum indigni, ut a vobis redimeremur, visi simus. 'Rediere Romam quondam remissi a Pyrrho sine pretio capti; sed rediere cum legatis, primoribus civitatis, ad 'redimendos sese missis: redeam ego in patriam, trecentis 'nummis non æstimatus civis? Suum quisque habet animum, Patres conscripti. Scio in discrimine esse vitam 6 corpusque meum. Magis me famæ periculum movet, ne a vobis damnati ac repulsi abeamus: neque enim vos pretio pepercisse homines credent.'

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Ubi is finem fecit, extemplo ab ea turba, quæ in comitio

[merged small][merged small][ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

erat, clamor flebilis est sublatus, manusque ad curiam U. C. 538. tendebant orantes, ut sibi liberos, fratres, cognatos redderent. A. C. 216. Feminas quoque metus ac necessitas in foro turbæ huic virorum immiscuerat. Senatus, summotis arbitris, consuli coeptus. Ibi quum sententiis variaretur, et alii redimendos de publico, alii nullam publice impensam faciendam, nec prohibendos ex privato redimi3, si quibus argentum in præsentia deesset, dandam ex ærario pecuniam mutuam, prædibusque ac prædiis1 cavendum populo, censerent; tum T. Manlius Torquatus, priscæ ac nimis duræ, ut plerisque videbatur, severitatis, interrogatus sententiam, ita locutus fertur: Si tantummodo postulassent legati pro iis, qui in 'hostium potestate sunt, ut redimerentur, sine ullius insec'tatione eorum, brevi sententiam peregissem. Quid enim ́ aliud quam admonendi' essetis, ut morem traditum a patribus, necessario ad rem militarem exemplo, servaretis? Nunc autem quum prope gloriati sint, quod se hostibus ' dediderint, præferrique non captis modo in acie ad hostibus, sed etiam iis, qui Venusiam Canusiumque pervene'runt, atque ipsi C. Terentio consuli, æquum censuerint; 'nihil vos eorum, Patres conscripti, quæ illic acta sunt, ignorare patiar. Atque utinam hæc, quæ apud vos acturus sum, Canusii apud ipsum exercitum agerem, optimum 'testem ignaviæ cujusque et virtutis: aut unus hic saltem adesset P. Sempronius, quem si isti ducem secuti essent, 'milites hodie in castris Romanis, non captivi in hostium potestate essent. Sed quum, fessis pugnando hostibus, tum victoria lætis et ipsis plerisque regressis in castra sua, noctem ad erumpendum liberam habuissent, et septem armatorum hominum millia perrumpere etiam confertos 'hostes potuissent; neque per se ipsi id facere conati sunt, neque alium sequi voluerunt. Nocte prope tota P. Sem'pronius Tuditanus non destitit monere, adhortari eos, dum paucitas hostium circa castra, dum quies ac silentium esset, 'dum nox inceptum tegeret, se ducem sequerentur: ante

6

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

6

[ocr errors]
[ocr errors]

"Their

2 Metus ac necessitas.] fears, and the urgency of the case." 3 Nec prohibendos ex privato redimi.] "But, that they should not be prevented from ransoming themselves (mid. voice) at their own expense."

4 Prædibusque ac prædiis &c.] "That the state should be indemnified by personal and real securities."

5 Prisca ac nimis duræ &c.] “A man of old-fashioned and (as many thought) an over-strict austerity."

8

[blocks in formation]
« IndietroContinua »