Immagini della pagina
PDF
ePub

U. C. 538. pertinaces viros habebat altera acies. Nam maxima pars A. C. 216. Hispani erant: qui vinci in Hispania, quam victores in Italiam trahi, malebant. Primo igitur concursu, quum vix pila conjecta essent, retulit pedem media acies, inferentibusque sese magno impetu Romanis terga vertit. Nihilo segnius in cornibus proelium fuit. Hinc Poenus, hinc Afer urget; et velut in circumventos prælio ancipiti pugnant. Sed quum in medium tota jam coisset Romana acies, satis virium ad dimovenda hostium cornua habuit. Itaque duo diversa prælia erant: utroque Romani, ut qui, pulsis tandem mediis, et numero et robore virorum præstarent, haud dubie superarunt. Magna vis hominum ibi occisa et, nisi Hispani vixdum conserto proelio tam effuse fugissent, perpauci ex tota superfuissent acie. Equestris pugna nulla admodum fuit; quia, simul inclinatam mediam aciem Mauri Numidæque viderunt, extemplo fuga effusa nuda cornua, elephantis quoque præ se actis, deseruere. Et Hasdrubal, usque ad ultimum eventum pugnæ moratus, e media cæde cum paucis effugit. Castra Romani cepere atque diripuere. Ea pugna, si qua dubia in Hispania erant, Romanis adjunxit: Hasdrubalique non modo in Italiam traducendi exercitus, sed ne manendi quidem satis tuto in Hispania, spem reliquit. Quæ postquam literis Scipionum Romæ vulgata sunt, non tam victoria, quam prohibito Hasdrubalis in Italiam transitu, lætabantur.

30.

Dum hæc in Hispania geruntur, Petelia in Bruttiis, aliquot post mensibus, quam coepta oppugnari erat, ab Himilcone, præfecto Hannibalis, expugnata est. Multo sanguine ac vulneribus ea Poenis victoria stetit: nec ulla magis vis obsessos, quam fames, expugnavit. Absumptis enim frugum alimentis, carnisque omnis generis quadrupedum, sutrinæ postremo coriis, herbisque et radicibus, et corticibus teneris, strictisque rubis vixere; nec, antequam vires ad standum in muris ferendaque arma deerant, expugnati sunt. Recepta Petelia, Poenus ad Consentiam copias traducit: quam, minus pertinaciter defensam, intra paucos

and the infinitives following can be
scarcely left without the direct go-
vernment of a verb.

5 Velut in circumventos.] "When
apparently surrounded." They had
repulsed and broken the enemy's
centre, and his wings closed in
(collapsed) into the vacant space.

6 Dimovenda hostium cornua.] "To keep the enemy's wings asunder."

• Equestris pugna nulla admodum, &c.] "There was really no (scarcely

any) cavalry battle."

8 Si qua dubia in Hispania, &c.] "All the undecided (neutral) interests in Spain."

9 Multo sanguine, &c.] "Much bloodshed and wounds (many killed and wounded)."

Sutrina] (sc. tabernæ.) "The hides of a leather-store," i. e. tanned leather. Some commentators propose to substitute scutorum, which presents a more natural association of ideas.

dies in deditionem accepit. Iisdem ferme diebus et Brut- U. C. 538. tiorum exercitus Crotonem, Græcam urbem, circumsedit, A. C. 216. opulentam quondam armis virisque, tum jam adeo multis magnisque cladibus afflictam, ut omnis ætatis minus viginti millia civium superessent. Itaque urbe a defensoribus vasta3 facile potiti sunt hostes: arx tantum retenta, in quam inter tumultum captæ urbis e media cæde quidam effugere. Et Locrenses descivere ad Bruttios Poenosque, prodita multitudine a principibus. Rhegini tantummodo regionis ejus, et in fide erga Romanos, et potestatis suæ ad ultimum manserunt. In Siciliam quoque eadem inclinatio animorum pervenit: et ne domus quidem Hieronis tota ab defectione abstinuit. Namque Gelo maximus stirpis, contempta simul senectute patris, simul post Cannensem cladem Romana societate, ad Poenos defecit: movissetque in Sicilia res, nisi mors adeo opportuna', ut patrem quoque suspicione aspergeret, armantem eum multitudinem, sollicitantemque socios absumpsisset. Hæc eo anno in Italia, in Africa, in Sicilia, in Hispania vario eventu acta.

Exitu anni Q. Fabius Maximus a senatu postulavit, ut ædem Veneris Erycinæ, quam dictator vovisset, dedicare liceret. Senatus decrevit, ut Ti. Sempronius consul designatus, quum primum honorem inisset, ad populum ferret, ut Q. Fabium duumvirum esse juberent ædis dedicandæ causa. Et M. Æmilio Lepido, qui bis consul augurque fuerat, filii tres, Lucius, Marcus, Quintus, ludos funebres per triduum, et gladiatorum paria duo et viginti per triduum in foro dederunt. Ediles curules C. Lætorius, et Ti. Sempronius Gracchus, consul designatus, qui in ædilitate magister equitum fuerat, ludos Romanos fecerunt, qui per triduum instaurati sunt. Plebeii ludi ædilium M. Aurelii Cottæ et M. Claudii Marcelli ter instaurati.

Circumacto tertio anno Punici belli, Ti. Sempronius U. C. 539. consul Idibus Martiis magistratum iniit. Prætores Q. A. C. 215. Fulvius Flaccus, qui ante bis consul censorque fuerat, urba

2 Crotonem.] (Now Crotona.) A full description of the city is given below, (1. xxiv. c. 3.) The losses and calamities mentioned here, had been sustained in the Tarentine war. 3 Adefensoribus vastá.] (sc.vacua,) "destitute of defenders.'

4 Et Locrenses.] (Seel. xxiv. c. 1.) The site of Locri is believed to be covered by the modern town Gerace. It was founded, about the same time with Croton and Syracuse, by a colony of the Locri Ozolæ, and named for distinetion Epizephyrii,

from the promontory Zephyrium, on
which it stood. The celebrated laws
of Zeleucus, the disciple of Pytha-
goras, constitute its principal claim
to celebrity. It was restored to
Rome, toward the close of the war,
by Scipio. (1. xxix. c. 6.)

5 Mors adeo opportuna, &c.] "So
critically timed, that it even cast
suspicion upon his father."

6 Hæc eo anno.] sc. A. U. C. 539.
The third year of the war.
7 Duumvirum.] "One of two
commissioners."

U. C. 539. nam, M. Valerius Lævinus peregrinam sortem in jurisdicA. C. 215. tione habuit. Ap. Claudius Pulcher Siciliam, Q. Mucius

31.

Scævola Sardiniam sortiti sunt. M. Marcello pro consule imperium esse populus jussit, quod post Cannensem cladem unus Romanorum imperatorum in Italia prospere rem gessisset. Senatus, quo die primum est in Capitolio consultus, decrevit, ut, quo eo anno duplex tributum imperaretur, simplex confestim exigeretur, ex quo stipendium præsens omnibus militibus daretur, præterquam qui milites ad Cannas fuissent. De exercitibus ita decreverunt, ut duabus legionibus urbanis Ti. Sempronius consul Cales ad conveniendum diem ediceret: inde eæ legiones in castra Claudiana supra Suessulam deducerentur: quæ ibi legiones essent, (erant autem Cannensis maxime exercitus) eas Ap. Claudius Pulcher prætor in Siciliam trajiceret; quæque in Sicilia essent, Romam deportarentur. Ad exercitum, cui ad conveniendum Cales edicta dies erat, M. Claudius Marcellus missus; isque jussus in castra Claudiana deducere urbanas legiones. Ad veterem exercitum accipiendum deducendumque inde in Siciliam, T. Metilius Croto legatus ab Ap. Claudio est missus. Taciti primo exspectaverant homines, uti consul comitia college creando haberet. Deinde, ubi ablegatum, velut de industria, M. Marcellum viderunt, quem maxime consulem in eum annum ob egregie in prætura res gestas creari volebant, fremitus in curia est ortus. Quod ubi sensit consul, Utrumque,' inquit, 'e republica 'fuit, Patres conscripti, et M. Claudium ad permutandos 'exercitus in Campaniam proficisci, et comitia non prius edici, quam is inde, confecto, quod mandatum est, negotio, ' revertisset; ut vos consulem, quem tempus reipublicæ postularet, quem maxime vultis, haberetis.' Ita de comitiis, donec rediit Marcellus, silentium fuit. Interea duumviri creati sunt Q. Fabius Maximus et T. Otacilius Crassus, ædibus dedicandis, Menti Otacilius, Fabius Veneri Erycinæ. Utraque in Capitolio est, canali uno discretæ. Et de trecentis equitibus Campanis, qui, in Sicilia cum fide stipendiis emeritis, Romam venerant, dein latum ad populum, ut cives Romani essent: item, uti municipes Cumani essent, pridie quam' populus Campanus a populo

[ocr errors]
[ocr errors]

8 Quo eo anno.] "In order that, during this year, a double tax might be imposed, the ordinary tax should be collected at once," (i. e. in advance.)

9 De exercitibus.] The Roman levies at this time amounted to about 140,000 men, exclusively of the garrisons in the Latin and other colo

nies, and the private guerilla which the publicani would naturally maintain, by means of their own servants, on the Bruttian lands and forests in the occupation of the enemy.

1 Municipes Cumani essent, pridie quam, &c.] "They were to be free citizens of Cumæ from the day preceding that on which the Campa

Romano defecisset. Maxime, ut hoc ferretur, moverat, U. C. 539. quod, quorum hominum essent, scire se ipsi negabant; A. C. 215. vetere patria relicta, in eam, in quam redierant, nondum adsciti. Postquam Marcellus ab exercitu rediit, comitia uni consuli rogando in locum L. Postumii edicuntur. Creatur ingenti consensu Marcellus, qui extemplo magistratum occiperet. Cui ineunti consulatum quum tonuisset, vocati augures vitio creatum videri pronuntiaverunt; vulgoque Patres ita fama ferebant, quod tum primum duo plebeii consules facti essent, id deis cordi non esse. In locum Marcelli, ubi is se magistratu abdicavit, suffectus Fabius Maximus tertium. Mare arsit eo anno: ad Sinuessam bos equuleum peperit: signa Lanuvii ad Junonis Sospitæ cruore manavere, lapidibusque circa id templum pluit. Ob quem imbrem novendiale, ut assolet, sacrum fuit: ceteraque prodigia cum cura expiata.

Consules exercitus inter sese diviserunt. Fabio exercitus, 32. cui M. Junius dictator præfuerat, evenit; Sempronio volones, qui fierent, et sociorum viginti quinque millia; M. Valerio prætori legiones, quæ ex Sicilia redissent, decreta; M. Claudius proconsul ad eum exercitum, qui supra Suessulam Nolæ præsideret, missus. Prætores in Siciliam ac Sardiniam profecti. Consules edixerunt, quoties in senatum vocassent, uti senatores, quibusque in senatu dicere sententiam liceret, ad portam Capenam convenirent. Prætores, quorum jurisdictio erat', tribunalia ad Piscinam publicam posuerunt. Eo vadimonia fieri jusserunt: ibique eo anno jus dictum est.

[blocks in formation]

8

improves the connection of the sen-
tence; sc. volonum quod fuerat, i. e.
taken from the army which Fabius
was about to command. Another
suggestion alters the punctuation
and sense as follows:ˆ Fabio ex-
ercitus traditus cui M. Junius dic-
tator præfuerat: evenit Sempronio
volonum quod fuerat. After cxer-
citus, tradi or traditus appears in
several Mss.

5 Præsideret.] This verb in the
sense of præsidio esse occurs again
(1. xxii. c. 11.)

6 Senatores, quibusque.] See note 1. xxii. c. 49.

7 Quorum jurisdictio erat.] "On
whom the administration of justice
devolved."

8 Piscinam publicam.] "The
public basin," used for swimming, &c.
9 Vadimonia fieri.]
"Appear-
ances to be made, (or, registered.)"

U. C. 539.

6

Interim Carthaginem, unde Mago frater Hannibalis duoA. C. 215. decim millia peditum et mille quingentos equites, viginti elephantos, mille argenti talenta in Italiam transmissurus erat, cum præsidio sexaginta navium longarum, nuntius affertur, in Hispania rem male gestam, omnesque ferme ejus provinciæ populos ad Romanos defecisse. Erant, qui Magonem cum classe ea copiisque, omissa Italia, in Hispaniam averterent; quum Sardiniæ recipienda' repentina spes affulsit. 'Parvum ibi exercitum Romanum esse: veterem prætorem inde A. Cornelium provinciæ peritum decedere, novum exspectari. 'Ad hoc, fessos jam animos Sardorum esse diuturnitate 'imperii: et proximo iis anno acerbe atque avare imperatum. 'Gravi tributo et collatione iniqua frumenti pressos. Nihil 'deesse aliud, quam auctorem, ad quem deficerent.' Hæc clandestina legatio3 per principes missa erat; maxime eam rem moliente Hampsicora, qui tum auctoritate atque opibus longe primus erat. His nuntiis prope uno tempore turbati erectique Magonem cum classe sua copiisque in Hispaniam mittunt. In Sardiniam Hasdrubalem deligunt ducem et tantum ferme copiarum, quantum Magoni, de

cernunt.

6

Et Romæ consules, transactis rebus, quæ in urbe agendæ erant, movebant jam sese ad bellum. Ti. Sempronius militibus Sinuessam diem ad conveniendum edixit; et Q. Fabius, consulto prius senatu, ut frumenta omnes ex agris, ante Kalendas Junias primas in urbes munitas conveherent. 'Qui non invexisset, ejus se agrum populaturum, servos sub 'hasta venditurum, villas incensurum.' Ne prætoribus quidem, qui ad jus dicendum creati erant, vacatio a belli administratione data est. Valerium prætorem in Apuliam ire placuit, ad exercitum a Terentio accipiendum: quum ex Sicilia' legiones venissent, iis potissimum uti ad regionis

Sardinia recipienda.] The
Romans had held it since the close
of the first Punic war. It was
finally reduced by T. Semp. Grac-
chus, (Livy xli. c. 2.) who brought
so many of the natives to Rome as
prisoners of war, that the phrase
Sardi Venales became an expression
of contempt. (Cicero Fam. vii. 24.)

2 Proximo iis anno &c.] "Ín
the preceding year they had been
rigorously and extortionately taxed."
3 Hæc clandestina legatio.] "A
secret embassy to this effect."
4 His nuntiis &c.] By these
announcements (sc. from Spain and
Sardinia) being, nearly at the same
moment, agitated and animated."

[ocr errors]

5 Hasdrubalem.] This was the Hasdrubal cui calvo cognomen erat' (see ch. 34. below,) to be distin guished from Hasdrubal Barca and H. Gisco.

6 Kalendas Junias primas.] "Of June next." Primus is thus used in formal documents in the sense of our phrase "instant."

"As 7 Quum ex Sicilia &c.] soon as the legions from Sicily should arrive, to employ these, in preference, for the protection of that district (Apulia); and that the army of Terentius be sent (to replace them in Sicily) under command of some of the lieutenants."

« IndietroContinua »