Immagini della pagina
PDF
ePub

A. C. 215.

ejus præsidium: Terentianum mitti cum aliquo legatorum. U. C. 539. Et viginti quinque naves P. Valerio datæ sunt, quibus oram maritimam inter Brundisium ac Tarentum tutari posset. Par navium numerus Q. Fulvio prætori urbano decretus ad suburbana litora tutanda. C. Terentio proconsuli negotium datum, ut in Piceno agro conquisitionem militum haberet, locisque iis præsidio esset. Et T. Otacilius Crassus, postquam ædem Mentis in Capitolio dedicavit, in Siciliam cum imperio, qui classi præesset, missus.

In hanc dimicationem duorum opulentissimorum in terris populorum omnes reges gentesque animos intenderant: inter quos' Philippus Macedonum rex, eo magis, quo propior Italiæ, ac mari tantum Ionio discretus erat. Is ubi primum fama accepit, Hannibalem Alpes transgressum, ut bello inter Romanos Poenumque orto lætatus erat, ita, utrius populi mallet victoriam esse, incertis adhuc viribus3, fluctuatus animo fuerat. Postquam tertia jam pugna', tertia victoria cum Ponis erat, ad fortunam inclinavit, legatosque ad Hannibalem misit: qui, vitantes portus Brundisinum Tarentinumque, quia custodiis navium Romanarum tenebantur, ad Laciniae Junonis templum in terram egressi sunt. Inde per Apuliam petentes Capuam', media in præsidia Romana illati sunt: deductique ad M. Valerium Lævinum prætorem, circa Luceriam castra habentem. Ibi intrepide Xenophanes legationis princeps, a Philippo rege se missum, ait, ad amicitiam societatemque jungendam cum populo Romano, mandata habere ad consules ac senatum populumque Romanum. Prætor, inter defectiones veterum sociorum nova societate tam clari regis lætus admodum, hostes pro hospitibus comiter accepit: dat, qui prosequantur, itinera cum

8 Conquisitionem.] "An enlist ment (conscription)."

9 Cum imperio, qui classi &c.] "With a commission as commander of the fleet."

1 Inter quos.] "And among the rest." If Philip had vigorously followed up the policy which he adopted on this occasion, he might have turned the scale decisively and permanently in favour of Carthage; but instead of assisting Hannibal in Italy with his powerful and scientific artillery at a time when such help would have been followed by the most important consequences, he contented himself with petty hostilities upon some of the Roman possessions in Illyricum, and gave the Romans time to find him occu

pation at home.

2 Lætatus erat.] Calculating, of course, upon some advantages not unlikely to result to the Greek colonies in the West.

3 Incertis adhuc viribus.] "While the superiority (i. e. their relative strength) was yet undecided."

4 Tertia jam pugna.] May be either a nominative, or, much more elegantly, an abl. abs.

5 Custodiis tenebantur.] "Were blockaded by," &c.

6 Ad Laciniæ &c.] sc. At the promontory Lacinium, (capo di Colonna,) the southern boundary of the Tarentine gulf. (1. xxiv. c. 3.)

[ocr errors]

Per Apuliam petentes Capuam.]
Taking the road to Capua through
Apulia.'

[ocr errors]

33.

[ocr errors]

U. C. 539. cura demonstrent, quæ loca, quosque saltus, aut Romanus, A. C. 215. aut hostes teneant. Xenophanes per præsidia Romana in Campaniam, inde, qua proximum fuit, in castra Hannibalis pervenit, fœdusque cum eo atque amicitiam junxit legibus his: ut Philippus rex quam maxima classe (ducentas autem 'naves videbatur effecturus) in Italiam trajiceret, et vastaret 'maritimam oram: bellum pro parte sua terra marique gereret. Ubi debellatum esset, Italia omnis cum ipsa urbe Roma Carthaginiensium atque Hannibalis esset, prædaque omnis Hannibali cederet. Perdomita Italia, navigarent in Græciam, bellumque, cum quibus regibus placeret', gererent. Quæ civitates continentis, quæ in'sulæ ad Macedoniam vergunt, ea Philippi regnique ejus " essent.'

34.

[ocr errors]

In has ferme leges inter Poenum ducem legatosque Macedonum ictum foedus, missique cum iis ad regis ipsius* firmandam fidem legati, Gisgo, et Bostar, et Mago, eodem ad Junonis Laciniæ, ubi navis occulta in statione erat, perveniunt: inde profecti, quum jam altum tenerent, conspecti a classe Romana sunt, quæ præsidio erat Calabriæ litoribus. P. Valerius Flaccus cercuros ad persequendam retrahendamque navem quum misisset, primo fugere regii conati: deinde, ubi celeritate vinci senserunt, tradunt se Romanis, et ad præfectum classis adducti: quum quæreret, qui, et 'unde, et quo tenderent cursum?' Xenophanes primo, satis jam semel felix, mendacium struere, Philippo se ad Romanos missum, ad M. Valerium, ad quem unum iter tutum 'fuerit, pervenisse. Campaniam superare nequisse, septam hostium præsidiis.' Deinde, ut Punicus cultus' habitusque suspectos legatos fecit Hannibalis, interrogatosque sermo

[ocr errors]

"By

8 Quá proximum fuit.]
the nearest way," quá viá proximum
iter fuit.

9 Bellum pro parte sud &c.]
"That he was to commence hos-
tilities on his own account, as soon
as the (present) war should be con-
cluded."

1 Cum quibus regibus placeret.] Or rather, cum quibus regi (Philippo) placeret.

2 Ad regis ipsius &c.] "To receive the assurances (ratification) of the king in person."

3 Eodem perveniunt.] “Met together."

4 Quum jam altum tenerent.] "Just as they were getting out to

sea.

[ocr errors]

5 Cercuros.] "Corcyrean boats."

6

[ocr errors]

(Caiques?) The term is obviously derived from the Greek name of Corcyra.

6 Satis jam semel felix.] "Resorted to the falsehood which had been once before completely successful, (had served his purpose successfully once before.)"

7 Ut Punicus cultus &c.] The apodosis to ut begins below at litera; the abl. abs. in the second clause of the epitasis corresponding to the adverb and verb in the first. sc. "When their Carthaginian manner and costume excited a suspicion of Hannibal's envoys, and their language betrayed them when questioned; and afterwards, when their retinue were taken apart and intimidated; a letter from Hannibal," &c.

prodidit: tum, comitibus eorum seductis ac metu territis, U. C. 538. literæ quoque ab Hannibale ad Philippum inventæ, et A. C. 215. pacta inter regem Macedonum Poenumque ducem. Quibus satis cognitis, optimum visum est, captivos comitesque eorum Romam ad senatum, aut ad consules, ubicunque essent, quam primum deportare. Ad id celerrimæ quinque naves delectæ, ac L. Valerius Antias, qui præesset, missus: eique mandatum, ut in omnes naves legatos separatim custodiendos divideret, daretque operam, ne quod iis colloquium inter se, neve quæ communicatio consilii

esset.

Per idem tempus Romæ quum A. Cornelius Mammula, ex Sardinia provincia decedens, retulisset, qui status rerum in insula esset, bellum ac defectionem omnes spectare; Q. Mucium, qui successisset sibi, gravitate coeli aquarumque advenientem exceptum, non tam in periculosum, quam longum, morbum implicitum, diu ad belli vim sustinendam inutilem fore, exercitumque ibi ut satis firmum pacatæ provinciæ præsidio esse, ita parum bello, quod motum iri videretur: decreverunt Patres, ut Q. Fulvius Flaccus quinque millia peditum, quadringentos equites scriberet, eamque legionem primo quoque tempore in Sardiniam trajiciendam curaret, mitteretque cum imperio, quem ipsi videretur, qui rem gereret, quoad Mucius convaluisset. Ad eam rem missus est T. Manlius Torquatus, qui bis consul censorque fuerat, subegeratque in consulatu Sardos'. Sub idem fere tempus et a Carthagine in Sardiniam classis missa, duce Hasdrubale, cui Calvo cognomen erat, foeda tempestate vexata, ad Baliares insulas dejicitur: ibique (adeo non armamenta modo, sed etiam alvei navium quassati erant) subductæ naves3 dum reficiuntur, aliquantum temporis triverunt.

In Italia quum post Cannensem pugnam1, fractis partis 35. alterius viribus, alterius mollitis animis, segnius bellum

8 Valerius Antias.] Not to be identified with the historian, who lived in the time of Sylla.

9 Q. Mucium, qui &c.] "That his successor Q. Mucius, having encountered, on his arrival, the unhealthy influence of the climate and the rains, and having contracted an illness not so dangerous as tedious, would be, for a long time, incapable of supporting the exertions of a campaign; and that the army on the spot, though sufficiently strong for the protection of a peaceful province, was inadequate to the war that seemed likely to ensue."

1 Subegeratque in consulatu Sardos.] This happened twenty years previously, in the first Punic war.

2 Ad Baliares insulas dejicitur.]
"Was wrecked (ran ashore) on the
Baleares."

3 Subductæ naves.]
"The laying
up of the ships for repairs caused a
considerable loss of time."

4 Quum post Cannensem pugnam
&c.] "As the war was progressing
more slowly ever since the battle of
Cannæ, in consequence of the wreck
of the forces of one party and the
weakened (relaxed) energies of the
other."

U. C. 539, esset: Campani per se adorti sunt rem Cumanam suæ A. C. 215. ditionis facere; primo sollicitantes, ut ab Romanis defice

rent. Ubi id parum processit, dolum ad capiendos eos comparant. Campanis omnibus statum sacrificium ad Hamas. Eo senatum Campanum venturum certiores Cumanos fecerunt: petieruntque, ut et Cumanus eo senatus veniret ad consultandum communiter, ut eosdem uterque populus socios hostesque haberet: præsidium ibi armatum sese habituros, ne quid ab Romano Pœnove periculi esset. Cumani (quanquam suspecta fraus erat) nihil abnuere; ita tegi fallax consilium posse rati. Interim Ti. Sempronius consul Romanus Sinuessæ, quo ad conveniendum diem edixerat, exercitu lustrato, transgressus Vulturnum flumen, circa Liternum castra posuit. Ibi, quia otiosa stativa erant, crebro decurrere milites cogebat, ut tirones (ea maxima pars' volonum erat Jassuescerent signa sequi, et in acie agnoscere ordines suos. Inter quæ concordiæ maxima inerat cura duci, itaque legatis tribunisque præceperat,ne qua 'exprobratio cuiquam veteris fortunæ discordiam inter or'dines sereret: vetus miles tironi, liber voloni sese exæ'quari sineret: omnes satis honestos generososque ducerent, 'quibus arma sua signaque populus Romanus commisisset: quæ fortunæ coegisset' ita fieri, eandem cogere tueri factum.' Ea non majore cura præcepta ab ducibus sunt, quam a militibus observata; brevique tanta concordia coaluerant omnium animi, ut prope in oblivionem veniret, qua ex conditione quisque esset miles factus. Hæc agenti Graccho legati Cumani nuntiarunt, quæ a Campanis legatio paucos ante dies venisset, et quid iis ipsi respondissent. Triduum post eum diem festum esse: non senatum solum omnem ibi futurum, sed castra etiam et exercitum Campanum. Gracchus, jussis Cumanis omnia ex agris in urbem convehere, et manere intra muros, ipse pridie, quam statum sacrificium Campanis esset, Cumas movet castra. Hamæ inde tria millia passuum absunt. Jam Campani eo frequentes ex composito convenerant, nec procul inde in occulto Marius Alfius Medixtuticus (summus' magistratus

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

erat Campanis) cum quattuordecim millibus armatorum U. C. 539. habebat castra; sacrificio apparando, et inter id instruendæ A. C. 215. fraudi aliquanto intentior, quam muniendis castris, aut ulli militari operi. Triduum sacrificatum ad Hamas. Nocturnum erat sacrum, ita ut2 ante mediam noctem compleretur. Huic Gracchus insidiandum tempori3 ratus, custodibus ad portas positis, ne quis enuntiare posset cœpta, et ad decimam diei horam coactis militibus corpora curare, somnoque operam dare, ut primis tenebris convenire ad signum possent, vigilia ferme prima tolli jussit signa; silentique profectus agmine, quum ad Hamas media nocte pervenisset, castra Campana, ut in pervigilio neglecta, simul omnibus portis invadit: alios somno stratos, alios perpetrato sacro inermes redeuntes obtruncat. Hominum eo tumultu nocturno cæsa plus duo millia, cum ipso duce Mario Alfio: capta sunt signa militaria quattuor et triginta.

Gracchus, minus centum militum jactura castris hostium potitus, Cumas se propere recepit, ab Hannibale metuens, qui super Capuam in Tifatis habebat castra3. Nec eum

provida futuri fefellit opinio. Nam simul Capuam ea clades est nuntiata, ratus Hannibal', ab re bene gesta insolenter lætum exercitum tironum magna ex parte servorumque, spoliantem victos, prædasque agentem, ad Hamas se inventurum; citatum agmen præter Capuam rapit, obviosque ex fuga Campanorum, dato præsidio, Capuam duci, saucios vehiculis portari jubet. Ipse Hamis vacua ab hostibus castra, nec quicquam præter recentis vestigia cædis, strataque passim corpora sociorum invenit. Auctores erant quidam, ut protinus inde Cumas duceret, urbemque oppugnaret. Id quanquam haud modice Hannibal cupiebat, ut, quia Neapolim non potuerat, Cumas saltem, maritimam urbem, haberet; tamen, quia præter arma nihil secum miles, raptim acto agmine, extulerat, retro in castra supra

2 Nocturnum sacrum, ita ut, &c.] "The ceremony took place by night, but only so far that it was concluded before midnight."

3 Huic-insidiandum tempori, &c.] "Deeming this the proper time for his ambuscade."

4 In pervigilio.] "During a solemn match," (a conventional phrase): i. e. where all were supposed to remain awake all night.

5 In Tifatis habebat castra.] It was on this mountain (now Tifati) that the Samnites were in the habit of encamping during their periodical descents upon Campania.

[blocks in formation]

36.

« IndietroContinua »