Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

6

[ocr errors]

6

42.

Messanam raptim exercitu ducto, æstu secundo' Locros U. C. 539. trajecit. Jam inde Bomilcars ad Hannonem in Bruttios A. C. 215. profectus erat; et Locrenses portas Romanis clauserunt. Appius magno conatu nulla' re gesta, Messanam repetit. Eadem æstate Marcellus ab Nola, quam præsidio obtinebat, crebras excursiones1 in agrum Hirpinum et Samnites Caudinos fecit: adeoque omnia ferro atque igni vastavit, ut antiquarum cladium Samnio memoriam renovaret. Itaque extemplo legati, ad Hannibalem missi simul ex utraque gente, ita Poenum allocuti sunt: Hostes populi Romani, Hannibal, fuimus primum per nos ipsi, quoad nostra arma, ' nostræ vires nos tutari poterant. Postquam iis parum 'fidebamus, Pyrrho regi nos adjunximus; a quo relicti pacem necessariam accepimus, fuimusque in ea per annos prope quinquaginta, ad id tempus, quo in Italiam venisti. Tua nos non magis3 virtus fortunaque, quam unica comitas ac benignitas erga cives nostros, quos captos nobis remisisti, ita conciliavit tibi, ut, te salvo atque incolumi amico, 'non modo populum Romanum, sed ne deos quidem iratos '(si dici fas est) timeremus. At, hercule, non solum incolumi et victore, sed præsente te, quum ploratum prope ' conjugum ac liberorum nostrorum exaudire, et flagrantia 'tecta posses conspicere, ita sumus aliquoties hac æstate 'devastati, ut M. Marcellus, non Hannibal, vicisse ad Cannas videatur; glorienturque Romani, te, ad unum 'modo ictum vigentem, velut aculeo emisso, torpere". Per 'centum prope annos cum populo Romano bellum gessimus, ' nullo externo adjuti nec duce, nec exercitu: nisi quod per 'biennium Pyrrhus nostro magis milite suas auxit vires, quam suis viribus nos defendit. Non ego secundis rebus ' nostris gloriabor, duos consules, ac duos consulares exer'citus a nobis sub jugum missos, et si qua alia aut læta aut gloriosa nobis evenerunt. Quæ aspera adversaque tunc acciderunt, minore indignatione referre possumus, quam

[ocr errors]
[ocr errors]

7 Estu secundo.] "Taking advantage of the tide." From Messana to Locri, in a direction nearly at right angles with the strait, is a run of about fifty miles.

8 Jam inde Bomilcar, &c.] "Bomilcar had already gone from that place into the Bruttii to Hanno."

9 Magno conatu nullâ, &c.] "Having realized no result from a great effort."

1 Crebras excursiones.] These incursions appear to have been altogether unopposed; because a large Roman force was concentrated on

[merged small][ocr errors][merged small]

A. C. 215.

[ocr errors]
[ocr errors]

U.C. 539. quæ hodie eveniunt. Magni dictatores cum magistris equitum, bini consules' cum binis consularibus exercitibus 'ingrediebantur fines nostros; ante explorato, et subsidiis 'positis, et sub signis ad populandum ducebant: nunc pro'prætoris unius et parvi ad tuendam Nolam præsidii præda sumus. Jam ne manipulatim quidem, sed latronum modo, 'percursant totis finibus nostris negligentius, quam si in Romano vagarentur agro. Causa autem hæc est, quod neque tu defendis, et nostra juventus, quæ, si domo esset, 'tutaretur, omnis sub signis militat tuis. Nec te, nec ' exercitum tuum norim, nisi, a quo tot Romanas acies fusas stratasque esse sciam, ei facile esse ducam opprimere populatores nostros vagos, sine signis, palatos, quo quemque 'trahit, quamvis vana, prædæ spes. Numidarum paucorum 'illi quidem præda erunt, præsidiumque missum1 nobis et Nolæ ademerit: si modo, quos, ut socios haberes, dignos 'duxisti, haud indignos judicas, quos in fidem receptos " tuearis.'

43.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

9

Ad ea Hannibal respondit: Omnia simul facere Hir'pinos Samnitesque: et indicare clades suas, et petere præsidium, et queri indefensos se neglectosque. Indican'dum autem fuisse primum, dein petendum præsidium: postremo, ni impetraretur, tum denique querendum, frustra opem imploratam. Exercitum sese non in agrum Hirpi'num Samnitemve, ne et ipse oneri esset, sed in proxima 'loca sociorum populi Romani adducturum: iis populandis ' et militem suum repleturum se, et metu procul ab iis sum" Imoturum hostes. Quod ad bellum Romanum attineret, 'si Trasimeni quam Trebiæ, si Cannarum quam Trasimeni 'pugna nobilior esset; Cannarum se quoque memoriam 'obscuram majore et clariore victoria facturum3.' Cum hoc responso muneribusque amplis legatos dimisit. Ipse, præsidio modico relicto in Tifatis, profectus cetero exercitu ire Nolam pergit. Eodem Hanno ex Bruttiis, cum supplemento Carthagine advecto atque elephantis, venit. Castris

6 Magni dictatores.] sc. Papirius Cursor. The use of the plural form is merely rhetorical.

7 Bini consules.] i, e. The two consuls of the several years; as we would say, "pairs of consuls."

8

Proprætoris unius &c.] "One special," &c. i. e. a small garrison designed for a particular purpose.

9 Nec te, nec exercitum &c.] "I should not be acquainted with (T must be ignorant of the power of) yourself, or your army, if I did not

consider it an easy matter for," &c.

1 Præsidiumque missum &c.] "A garrison sent, (the sending a garrison) to us will remove theirs from Nola."

2 Omnia simul facere.] lit. “Doing every thing at the same moment." i. e. going on too fast, not giving him time.

3 Obscuram-facturum.] "Would eclipse."

5

haud procul positis, longe alia omnia' inquirenti comperta U. C. 539. sunt, quam quæ a legatis sociorum audierat. Nihil enim A. C. 215. Marcellus ita gerebat, ut aut fortunæ, aut temere hosti commissum dici posset. Explorato, cum firmisque præsidiis, tuto receptu prædatum ierat: omniaque, velut adversus præsentem Hannibalem, cauta provisaque fuerunt. Tum, ubi sensit hostem adventare, copias intra moenia tenuit: per muros inambulare, senatores Nolanos jussit, et omnia circa explorare, quæ apud hostes fierent. Ex iis Hanno, quum ad murum successisset, Herennium Bassum et Herium Pettium, ad colloquium evocatos, permissuque Marcelli egressos, per interpretem alloquitur. Hannibalis virtutem fortunamque extollit: populi Romani obterit senescentem cum viribus majestatem. Quæ si paria essent, ut quondam 'fuissent, tamen expertis, quam grave Romanum imperium sociis, quanta indulgentia Hannibalis etiam in captivos omnes Italici nominis fuisset, Punicam Romanæ societatem atque amicitiam præoptandam esse. Si ambo consules

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

cum suis exercitibus ad Nolam essent, tamen non magis pares Hannibali futuros, quam ad Cannas fuissent: ne'dum prætor unus, cum paucis et novis militibus, Nolam tutari possit. Ipsorum, quam Hannibalis', interesse, capta an tradita Nola potiretur. Potiturum enim, ut Capua Nuceriaque potitus esset: sed, quid inter Capua Nuceriæque fortunam interesset, ipsos prope in medio sitos No'lanos scire. Nolle ominari, quæ captæ urbi cessura 'forent: sed potius spondere, si Marcellum cum præsidio 'ac Nolam tradidissent, neminem alium, quam ipsos, legem, qua in societatem amicitiamque Hannibalis venirent, 'dicturum.' Ad ea Herennius Bassus respondit: Multos annos jám inter Romanum Nolanumque populum amici'tiam esse, cujus neutros ad eam diem poenitere; et sibi, si cum fortuna mutanda fides fuerat, sero jam esse mutare " eam. Dedituris se Hannibali non fuisse arcessendum Romanum præsidium: cum iis, quid ad se tuendos venissent, omnia sibi et esse consociata, et ad ultimum fore.'

6

[ocr errors]
[ocr errors]

Hoc colloquium abstulit spem Hannibali per proditionem recipienda Nolæ. Itaque oppidum corona circumdedit, ut simul ab omni parte moenia aggrederetur. Quem ut successisse muris Marcellus vidit, instructa intra portam acie, cum magno tumultu erupit. Aliquot primo impetu perculsi cæsique sunt; dein, concursu ad pugnantes facto,

4 Longè alia omnia &c.] "Every thing, upon inquiry, proved far different from what he had heard," &c. 5 Explorato, cum &c.] "He had been going marauding with sure intelligence, strong escorts, and a re

treat open."

6 Extollit-obterit.] "Magnified -disparaged."

7 Ipsorum, (magis) quàm Hannibalis.] "It made more difference to themselves than to Hannibal."

44.

U. C. 539. æquatisque viribus, atrox cœpit esse pugna: memorabilisA. C. 215. que inter paucas fuisset, ni ingentibus procellis effusus imber diremisset pugnantes. Eo die commisso modico certamine, atque irritatis animis, in urbem Romani, Poeni in castra sese receperunt. Tamen Ponorum prima eruptione perculsi ceciderant haud plus quadringenti, Romani quinquaginta. Imber continens per noctem totam usque ad horam tertiam diei insequentis tenuit': itaque, quanquam utraque pars avidi certaminis erant, eo die tenuerunt sese tamen munimentis. Tertio die Hannibal partem copiarum prædatum in agrum Nolanum misit. Quod ubi animadvertit Marcellus, extemplo in aciem copias eduxit; neque Hannibal detrectavit. Mille fere passuum inter urbem erant castraque. Eo spatio (et sunt omnia campi circa Nolam) concurrerunt. Člamor, ex parte utraque sublatus, proximos ex cohortibus iis, quæ in agros prædatum exierant, ad prælium jam commissum revocavit. Et Nolani aciem Romanam auxerunt: quos collaudatos Marcellus in subsidiis stare, et saucios ex acie efferre jussit; pugna abstinere, ni ab se signum accepissent. Prolium erat anceps: summa vi et duces hortabantur, et milites pugnabant. Marcellus victis ante diem tertium, fugatis ante paucos dies a Cumis, pulsis priore anno ab Nola ab eodem se duce, milite alio, instare jubet. Non omnes esse in acie: præ'dantes vagari in agro: sed, qui pugnent, marcere3 Čampana luxuria, vino et scortis, omnibusque lustris' per totam hiemem confectos. Abisse illam vim vigoremque, dilapsa 'esse robora corporum animorumque, quibus Pyrenæi Alpiumque superata sint juga: reliquias illorum virorum, 'vix arma membraque sustinentes, pugnare. Capuam 'Hannibali Cannas fuisse. Ibi virtutem bellicam, ibi 'militarem disciplinam, ibi præteriti temporis famam, ibi 'spem futuri exstinctam.' Quum hæc exprobrando hosti Marcellus suorum militum animos erigeret, Hannibal multo gravioribus probris increpabat: 'Arma signaque eadem se noscere, quæ ad Trebiam Trasimenumque, postremo ad 'Cannas viderit habueritque: militem alium profecto se in 'hiberna Capuam duxisse, alium inde eduxisse". Lega

45.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

8 Memorabilisque inter paucas.] "One of the few most memorable." 9 Romanorum quinquaginta.] One would more naturally expect to find haud plus in the second clause. It has probably been transposed;

SC.

"four hundred Carthaginians; not more than fifty Romans."

Imber continens-tenuit.] "The rain continued without intermission." 2 A Cumis.] sc. by Sempronius.

3 Marcere.] "Were debilitated." 4 Lustris.] Dissipation." 5 Reliquias illorum &c.] "They were but the wrecks of those men, scarcely able to, &c. that were now engaged."

6 Alium duxisse-alium eduxisse.] “He had taken into Capua a different class of men from those whom he had brought out."

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

tumne Romanum et legionis unius atque alæ magno cer- U. C. 539. 'tamine vix toleratis pugnam, quos binæ acies consulares A. C. 215. nunquam sustinuerunt? Marcellus, tirone milite ac Nolanis subsidiis, inultus nos jam iterum lacessit? Ubi ille meus 'miles est, qui erepto ex equo C. Flaminio consuli caput abstulit? ubi, qui L. Paullum ad Cannas occidit? Ferrum 'nunc hebet'? an dextræ torpent? an quid prodigii est 'aliud? Qui pauci plures vincere soliti estis, nunc paucis 'plures vix restatis. Romam vos expugnaturos, si quis du'ceret, fortes lingua, jactabatis. Enim minor est res3. Hic experiri vim virtutemque volo. Expugnate Nolam, campestrem urbem, non flumine, non mari sæptam. Hinc 'vos ex tam opulenta urbe præda spoliisque onustos vel 'ducam, quo voletis, vel sequar.'

[ocr errors]
[ocr errors]

Nec bene, nec male dicta' profuerunt ad confirmandos animos. Quum omni parte pellerentur, Romanisque crescerent animi, non duce solum adhortante, sed Nolanis etiam per clamorem, favoris indicem, accendentibus ardorem pugnæ, terga Poni dederunt, atque in castra compulsi sunt. Quæ oppugnare cupientes milites Romanos Marcellus Nolam reduxit, cum magno gaudio et gratulatione etiam plebis, quæ ante inclinatior ad Pœnos fuerat. Hostium plus quinque millia cæsa eo die, vivi capti sexcenti, et signa militaria undeviginti et duo elephanti: quattuor in acie occisi. Romanorum minus mille interfecti: posterum diem indutiis tacitis, sepeliendo utrimque cæsos in acie, consumpserunt. Spolia hostium Marcellus, Vulcano votum, cremavit. Tertio post die (ob iram credo aliquam, aut spem liberalioris militiæ) mille ducenti septuaginta duo equites, mixti Numidæ Hispanique, ad Marcellum transfugerunt. Eorum forti fidelique opera in eo bello usi sunt sæpe Romani. Ager Hispanis in Hispania, Numidis in Africa post bellum, virtutis causa, datus est3.

Hannibal, ab Nola remisso in Bruttios Hannone, cum quibus venerat copiis, ipse Apuliæ hiberna petit1, circaque

7 Ferrum nunc hebet &c.] "Is it your swords that have lost their edge? or, your arms their strength?"

Qui pauci plures &c.] "The few that used once to conquer many, you are now the many scarce able to withstand the few."

9 Enim minor est res.] "Here now is a more humble feat."

Nec bene, nec malè dicta.] "Neither praise nor censure," (promises nor reproaches.)

2 Ob iram credo aliquam &c.] "On account, probably, of some

[blocks in formation]

46.

« IndietroContinua »