Immagini della pagina
PDF
ePub

propinquas refugisset silvas, in castra P. Scipionis, quibus U. C. 542. T. Fonteius legatus præerat, perfugerunt. Cn. Scipionem A. C. 212. alii in tumulo primo impetu hostium cæsum tradunt: alii cum paucis in propinquam castris turrim perfugisse. Hanc igni circumdatam, atque ita exustis foribus, quas nulla moliri potuerunt vi, captam; omnesque intus cum ipso imperatore occisos. Anno octavo, postquam in Hispaniam venerat, Cn. Scipio, undetrigesimo die post fratris mortem, est interfectus. Luctus ex morte eorum non Romæ major, quam per totam Hispaniam, fuit. Quin apud cives partem doloris et exercitus amissi, et alienata provincia, et publica trahebat clades. Hispaniæ ipsos lugebant desiderabantque duces': Cnæum tamen magis, quo diutius præfuerat iis, priorque et favorem occupaverat, et speciem justitiæ temperantiæque Romanæ primus dederat.

Quum deletus exercitus amissæque Hispaniæ viderentur, vir unus res perditas restituit. Erat in exercitu L. Marcius Septimi filius, eques Romanus, impiger juvenis, animique et ingenii aliquanto, quam pro fortuna', in qua erat natus, majoris. Ad summam indolem accesserat Cn. Scipionis disciplina: sub qua per tot annos omnes militiæ artes edoctus fuerat. Hic, et ex fuga collectis militibus, et quibusdam de præsidiis deductis, haud contemnendum exercitum fecerat, junxeratque cum T. Fonteio P. Scipionis legato. Sed tantum præstitit eques Romanus auctoritate inter milites atque honore, ut, castris citra Iberum communitis, quum ducem exercituum comitiis militaribus creari placuisset, subeuntes alii aliis in custodiam valli stationesque, donec per omnes suffragium iret, ad L. Marcium cuncti summam imperii detulerint. Omne inde tempus (exiguum id fuit) muniendis castris convehendisque commeatibus consumptum et omnia imperia milites, quum impigre, tum haudquaquam abjecto animo, exsequebantur. Ceterum postquam Hasdrubalem Gisgonis, venientem ad reliquias belli delendas, transisse Iberum, et appropinquare allatum est, signumque pugnæ propositum ad novo duce milites viderunt; recordati, quos paullo ante imperatores habuissent,

5 Anno octavo.] P. Scipio had been sent to Spain immediately after the siege of Saguntum, accompanied by his brother, whom he left in command of his army when hastening to oppose Hannibal at the Ticinus.

6 Quin apud cives, &c.] "Besides, among the citizens the loss of the armies, the estrangement of the province, &c. claimed a share in their regret."

[blocks in formation]

9 Quum deletus exercitus, &c.]“At
a time when (or although) it seemed
that the armies were," &c.
1 Quam pro fortund.]
"Than
might be expected from the rank,”
&c.

2 Subeuntes alii aliis.] "Reliev7 Ipsos-duces.] "The generals ing each other in succession."

37.

U. C. 542. quibusque et ducibus et copiis freti prodire ad pugnam A. C. 212. soliti essent, flere omnes repente3 et offensare capita: et alii manus ad cœlum tendere, deos incusantes: alii, strati humi, suum quisque nominatim ducem implorare: neque sedari lamentatio poterat, excitantibus centurionibus manipulares, et ipso mulcente et increpante Marcio, quid in muliebres 'et inutiles se projecissent fletus potius, quam ad tutandos 'semet ipsos et rempublicam secum acuerent animos?' et, 'ne inultos imperatores suos jacere sinerent:' quum subito clamor tubarumque sonus (jam enim prope vallum hostes erant) exauditur. Inde, verso repente in iram luctu, discurrere ad arma: ac, velut accensi rabie, discurrunt ad portas, et in hostem, negligenter atque incomposite venientem, incurrunt. Extemplo improvisa res pavorem incutit Pœnis mirabundique, unde tot hostes tam subito exorti prope deleto exercitu forent, unde tanta audacia, tanta fiducia sui victis ac fugatis, quis imperator duobus Scipionibus cæsis exstitisset, quis castris præesset, quis signum dedisset pugnæ, ad hæc tot tam necopinata primo omnium incerti stupentesque referunt pedem: dein, valida impressione pulsi, terga vertunt. Et aut fugientium cædes fœda fuisset, aut temerarius periculosusque sequentium impetus, ni Marcius propere receptui dedisset signum, obsistensque ad prima signa, quosdam et ipse retinens, concitatam repressisset aciem. Inde in castra avidos adhuc cædisque et sanguinis reduxit. Carthaginienses, trepide primo ab hostium vallo acti, postquam neminem insequi viderunt, metu substitisse rati, contemptim rursus et sedato gradu in castra abeunt.

38.

Par negligentia in castris custodiendis fuit. Nam, etsi propinquus hostis erat, tamen reliquias eum esse duorum exercituum ante paucos dies deletorum succurrebat. Ob hoc quum omnia neglecta apud hostes essent, exploratis iis, Marcius ad consilium, prima specie temerarium magis, quam audax, animum adjecit, ut ultro castra hostium oppugnaret: facilius esse ratus', unius Hasdrubalis expugnari castra, quam, si se rursus tres exercitus ac tres duces junxissent, sua defendi: simul aut, si successisset coeptis, recepturum se afflictas res: aut, si pulsus esset, tamen ultro inferendo arma, contemptum sui dempturum. Ne tamen

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

subita res et nocturnus terror etiam non suæ fortunæ con- U. C. 542. silium perturbaret, alloquendos adhortandosque sibi milites A. C. 212. ratus, concione advocata ita disseruit: Vel mea erga imperatores nostros vivos mortuosque pietas, vel præsens omnium nostrum, milites, fortuna fidem cuivis facere po'test, mihi hoc imperium, ut amplum judicio vestro', ita re ipsa grave ac sollicitum esse. Quo enim tempore, nisi metus mororem obstupefaceret, vix ita compos mei essem, 'ut aliqua solatia invenire ægro animo possem; cogor vestram omnium vicem, quod difficillimum in luctu est, 'unus consulere: et ne tum quidem, ubi, quonam modo has reliquias duorum exercituum patriæ conservare possim, cogitandum est, avertere animum ab assiduo moerore libet. 'Præsto est enim acerba memoria, et Scipiones me ambo 'dies noctesque curis insomniisque agitant, et excitant sæpe somno: neu se, neu invictos per octo annos in his terris 'milites suos, commilitones vestros, neu rempublicam 'patiar inultam, et suam disciplinam suaque instituta sequi jubent: et, ut imperiis vivorum nemo obedientior me uno 'fuerit, ita post mortem suam, quod quaque in re facturos 'illos fuisse maxime censeam, id optimum ducere.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Vos

quoque velim, milites, non lamentis lacrimisque tanquam 'exstinctos prosequi, (vivunt vigentque fama rerum gesta'rum) sed, quotiescunque occurret memoria illorum, velut 'si adhortantes signumque dantes videatis eos, ita prœlio 'inire. Nec alia profecto species, hesterno die oculis ani'misque vestris oblata, memorabile illud edidit prælium: quo documentum dedistis hostibus, non cum Scipionibus 'exstinctum esse nomen Romanum: et, cujus populi vis atque virtus non obruta sit Cannensi clade, ex omni pro'fecto sævitia fortunæ emersuram esse. Nunc, quia tantum ausi estis sponte vestra, experiri libet, quantum aude'atis duce vestro auctore. Non enim hesterno die, quum 'signum receptui dedi sequentibus effuse vobis turbatum 'hostem, frangere audaciam vestram, sed differre in majorem 'gloriam atque opportunitatem, volui: ut postmodo præpa'rati incautos, armati inermes, atque etiam sopitos, per

[ocr errors]
[blocks in formation]

U. C. 542.
A. C. 212.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

occasionem aggredi possetis. Nec hujus occasionis spem, milites, forte temere, sed ex re ipsa conceptam habeo. A ' vobis quoque profecto si quis quærat, quonam modo pauci 'a multis, victi a victoribus castra tutati sitis; nihil aliud 'respondeatis, quam id ipsum timentes vos omnia et operi'bus firmata habuisse, et ipsos paratos instructosque fuisse. 'Et ita se res habet. Ad id, quod, ne timeatur, fortuna 'facit, minime tuti sunt homines: quia, quod neglexeris, 'incautum atque apertum habeas. Nihil omnium nunc 'minus metuunt hostes, quam ne obsessi modo ipsi atque ' oppugnati castra sua ultro oppugnemus. Audeamus, quod 'credi non potest ausuros nos. Eo ipso, quod difficillimum3 'videtur, facillimum erit. Tertia vigilia noctis silenti ag'mine ducam vos. Exploratum habeo, non vigiliarum 'ordinem, non stationes justas esse. Clamor in portis au'ditus et primus impetus castra ceperit. Tum inter torpi'dos somno, paventesque ad necopinatum tumultum, et inermes in cubilibus suis oppressos, illa cædes edatur, a qua vos hesterno die revocatos ægre ferebatis. Scio, audax 'videri consilium: sed in rebus asperis et tenui spe fortis'sima quæque consilia tutissima sunt: quia, si in occa'sionis momento1, cujus prætervolat opportunitas, cunctatus paullum fueris, nequicquam mox omissam quæras. Unus 'exercitus in propinquo est: duo haud procul absunt. 'Nunc aggredientibus spes aliqua est: et jam tentastis vestras 'atque illorum vires. Si diem proferimus, et hesternæ ' eruptionis fama contemni desierimus, periculum est, ne omnes duces, omnes copiæ conveniant. Tres deinde 'duces, tres exercitus sustinebimus hostium, quos Cn. Scipio incolumi exercitu non sustinuit? Ut dividendo copias per'iere duces nostri, ita separati ac divisi opprimi possunt 'hostes. Alia belli gerendi via nulla est. Proinde nihil, 'præter noctis proximæ opportunitatem, exspectemus. Ite, deis bene juvantibus, corpora curate, ut integri vigen'tesque eodem animo in castra hostium irrumpatis, quo vestra tutati estis.'

6

[ocr errors]

Læti et audiere ab novo duce novum consilium, et, quo audacius erat, magis placebat. Reliquum diei expediendis

Nihil aliud respondeatis &c.]
"It was nothing else, you would
reply, than that under such an ap-
prehension (i. e. dreading the fact
of your inequality) you had," &c.
2 Et ita se res habet &c.]
such is really the case. It is in
that which Fortune places above ap-
prehension, that men are least safe."

"And

3 Eo ipso quod difficillimum &c.]

"It is in the very fact of its great apparent difficulty, that its facility consists."

4 Quia, si in occasionis momento, &c.] "Because if one linger but a little at the crisis of an opportunity while the favourable moment is flying past, it is idle to look for it afterwards when lost."

39.

armis et curatione corporum consumptum: et major pars U. C. 542. noctis quieti data est. Quarta vigilia movere. Erant A. C. 212. ultra proxima castra sex millium intervallo distantes aliæ copiæ Ponorum. Vallis cava intererat, condensa arboribus. In hujus silvæ medio ferme spatio cohors Romana arte Punica abditur, et equites. Ita medio itinere interceptos, ceteræ copiæ silenti agmine ad proximos hostes ductæ. Et, quum statio nulla pro portis, neque in vallo custodiæ essent, velut in sua castra, nullo usquam obsistente, penetravere. Inde signa canunt, et tollitur clamor. Pars semisomnos hostes cædunt: pars ignes casis, stramento arido tectis, injiciunt: pars portas occupant, ut fugam intercludant. Hostes simul ignis, clamor, cædes, velut alienatos sensibus, nec audire, nec providere quicquam sinunt. Incidunt inermes inter catervas armatorum; alii ruunt ad portas, alii obsæptis itineribus super vallum saliunt: et, ut quisque evaserat, protinus ad castra altera fugiunt: ubi ab cohorte et equitibus ex occulto procurrentibus circumventi, cæsique ad unum omnes sunt. Quanquam, etiam si quis ex ea cæde effugisset, adeo raptim captis propioribus castris in altera transcursum castra ab Romanis est, ut prævenire nuntius cladis non posset. Ibi vero, quo longius ab hoste aberant, et quia sub lucem pabulatum, lignatum, et prædatum quidam dilapsi fuerant, neglecta magis omnia ac soluta invenere; arma tantum in stationibus posita: milites inermes, aut humi sedentes accubantesque, aut obambulantes ante vallum portasque. Cum his tam securis solutisque Romani, calentes adhuc ab recenti pugna, ferocesque victoria, prælium ineunt. Itaque nequaquam resisti in portis potuit. Intra portas, concursu ex totis castris ad primum clamorem et tumultum facto, atrox prælium oritur: diuque tenuisset, ni cruenta scuta Romanorum visa, indicium alterius cladis Pœnis, atque inde pavorem injecissent. Hic terror in fugam avertit omnes effusique, qua iter est, nisi quos cædes oppressit, exuuntur castris. Ita nocte ac die bina castra hostium expugnata ductu L. Marcii. Ad triginta septem millia hos

5 Medio itinere intercepto.] "The passage between them thus occupied, (communication cut off.)"

6 Quanquam, etiam si quis.] "Although, even if any of them had escaped from the massacre, so expeditiously was a passage effected by the Romans from the taken camp to the other, that no bearer of the fatal tidings could have an

ticipated them."

7 Ni cruenta scuta Romanorum visa, &c.] "Had not the sight of the blood-stained shields of the Romans impressed the Carthaginians with the evidence of the other massacre, and the consequent terror."

8 Exuuntur castris.] (mid. voice.) "Evacuated (abandoned the shelter of) the camp."

« IndietroContinua »