Immagini della pagina
PDF
ePub

indicta; et Genio? majores hostiæ cæsæ quinque; et U. C. 536. C. Atilius Serranus prætor vota suscipere jussus, si in A. C. 218. decem annos respublica eodem stetisset statu. Hæc procurata votaque ex libris Sibyllinis, magna ex parte levaverant religione animos.

Consulum designatorum alter Flaminius, cui eæ legiones, 63. quæ Placentiæ hibernabant, sorte evenerant, edictum et literas ad consulem misit, ut is exercitus Idibus Martiis Arimini adesset in castris. Huic in provincia consulatum inire consilium erat, memori veterum certaminum: cum Patribus; quæ tribunus plebis, et quæ postea consul, prius de consulatu, qui abrogabatur, dein de triumpho habuerat; invisus etiam Patribus ob novam legem, quam Q. Claudius tribunus plebis adversus senatum, uno Patrum adjuvante C. Flaminio, tulerat: ne quis senator, cuive senatorius pater fuisset, maritimam navem", quæ plus quam trecentarum amphorarum esset, haberet. Id satis habitum ad fructus ex agris vectandos: quæstus omnis Patribus indecorus visus. Res, per summam contentionem acta, invidiam apud nobilitatem suasori legis Flaminio, favorem apud plebem alterumque inde consulatum, peperit. Ob hæc ratus auspiciis ementiendis, Latinarumque feriarum mora, et consularibus aliis impedimentis: retenturos se in urbe, simulato itinere privatus clam in provinciam abiit. Ea res, ubi palam facta est, novam insuper iram infestis jam ante Patribus movit: • Non cum senatu modo, sed jam cum diis immortalibus, • C. Flaminium bellum gerere. Consulem ante inauspicato 'factum revocantibus ex ipsa acie diis atque hominibus non

1 Genio.] This name appears to father interposed, to whose authohave been a mystic form of expression, rity he submitted. On the second for that which neither ancients nor (que consul) Plutarch mentions, moderns have yet very clearly under that the augurs had pronounced his stood—the vital principle. It is what election informal; and that he supHeraclitus seems to have intended pressed the letter of recall sent by by the phrase, belov abyov åvanvons, the Senate, until after he had dewhat the Greeks generally call feated the Gauls. He was conseAaluwv, and is designated in the quently refused a triumph, and comjargon of the astrologers as Kampos pelled to resign his office. Δαίμονος.

4 Maritimam navem, &c.] The 2 Vota susciperesi in decem object of this law was evidently to annos, &c.]

“To undertake vows check any tendency to a mercantile (which were to be paid) in case the spirit among the nobility; and the Republic) should have (when the motive was a desire to prevent such time came) stood for ten years.” dealings with and interest in the

3 V'eterum certaminum, &c.] On concerns of foreigners, as might the first of these (quæ tribunus) interfere with the sincerity of their Val. Maximus records, that when patriotism. Flaminius was passing his law, for 5 Consularibus aliis impedimenthe applotment of conquered lands tis.] “ Hindrances incidental to in Gaul, he resisted all the entreaties the Consulship.” and threats of the Senate, until his

94

TITI LIVII LIB. XXI. CAP. 63.

6

6

6

6

6

6

6

[ocr errors]

6

U.C. 536. ' paruisse; et nunc conscientia spretorum et Capitolium et A.C. 218. • sollennem votorum nuncupationem fugisse: ne die initi

'magistratus Jovis optimi maximi templum adiret : ne senatum, invisus ipse, et sibi uni invisumo, videret consuleretque: ne Latinas indiceret, Jovique Latiari sollenne sacrum in monte? faceret: ne, auspicato profectus in Capitolium ad vota nuncupanda, paludatus8 inde cum

lictoribus ad provinciam iret. Lixæ modo sine insignibus, 'sine lictoribus, profectum clam, furtim”, haud aliter quam “si exsilii causa solum vertisset. Magis pro majestate

. 'videlicet imperii Arimini, quam Romæ, magistratum ini• turum, et in deversorio hospitali, quam apud penates suos, * prætextam sumpturum.' Revocandum universi retrahendumque' censuerunt; et cogendum omnibus prius præsentem in deos hominesque fungi officiis, quam ad exercitum et in provinciam iret. In eam legationem (legatos enim mitti placuit) Q. Terentius et M. Antistius profecti, nihilo magis eum moverunt, quam priori consulatu literæ moverant ab senatu missæ. Paucos post dies magistratum iniit, immolantique ei vitulus jam ictus e manibus sacrificantium sese quum proripuisset, multos circumstantes cruore respersit. Fuga procul etiam major apud ignaros, quid trepidaretur, et concursatio fuit: id a plerisque in omen magni terroris acceptum'. Legionibus inde duabus a Sempronio prioris anni consule, duabus a C. Atilio prætore acceptis, in Etruriam per Apennini tramites exercitus duci est cæptus.

6 Senatum, invisus ipse, et sibi uni implies a concealment of the act; invisum, &c.] To avoid meeting the latter, a concealment of the and consulting the Senate, disliked motive. as he was, and their only enemy.1 Retrahendumque.] “ Brought

? Sollenne sacrum in monte.] back by force-arrested.” “ The anniversary festival on the 2 Fuga procul, &c.]

« The dis(Alban) hill,” where the ferie may and consternation

was still Latinæ were always celebrated. greater among those who were at a

8 Paludatus may signify, in a se- distance, and ignorant of the cause condary sense, “ with a formal mili- of alarm.” tary commission.”

3 In omen, acceptum.] “Under9 Clam, furtim.] The difference stood as an omen. would

appear to be, that the former

LIBER XXII.

EPITOME.

Hannibal, per continuas vigilias in paludibus oculo amisso, venit in Etruriam ; per quas paludes quatriduo et tribus noctibus sine ulla requie iter fecit. C. Flaminius consul, homo temerarius, contra auspicia profectus, signis militaribus effossis, que tolli non poterant, et ab equo, quem conscenderat, per caput devolutus, insidiis ab Hannibale circumventus, ad Trasimenum lacum cum exercitu cæsus est. Sex millia, que eruperant, fide ab Maharbale data, perfidia Hannibalis vincta sunt. Quum ad nuntium cladis Rome luctus esset, duæ matres, ex insperato receptis filiis, gaudio mortuæ sunt. Ob hanc cladem ex Sibyllinis libris ver sacrum votum. Quum deinde Q. Fabius Maximus dictator, adversus Hannibalem missus, nollet acie cum eo confligere, ne, contra ferocem tot victoriis hostem, territum adversis præliis militem pugnæ committeret, et, opponendo se tantummodo, conatus Hannibalis impediret : M. Minucius magister equitum, ferox et temerarius, criminando dictatorem tanquam segnem et timidum, effecit, ut populi jussu æquaretur ei cum dictatore imperium; divisoque exercitu, quum iniquo loco conflixisset, et in maximo discrimine legiones ejus essent, superveniente cum exercitu Fabio Maximo discrimine liberatus est. Quo beneficio victus castra cum eo jun.rit, et patrem eum salutavit ; idemque facere milites jussit. Hannibal, vastata Campania, inter Casilinum oppidum et Calliculam montem a Fabio clausus, sarmentis ad cornua boum alligatis et incensis, præsidium Romanorum, quod Calliculam insidebat, fugavit : et sic transgressus est saltum. Idemque Q. Fabii Maximi dictatoris, quum circumposita ureret, agro pepercit, ut illum tanquam proditorem suspectum faceret. Æmilio deinde Paullo et Terentio Varrone consulibus et ducibus, cum maxima clade adversus Hannibalem ad Cannas pugnatum est: cæsaque eo prælio Romanorum quadraginta quinque millia, cum Paullo consule et senatoribus octoginta, consularibus atque prætoriis aut ædiliciis triginta. Post quam cladem quum a nobilibus adolescentibus propter desperationem consilium de relinquenda Italia iniretur, P. Cornelius Scipio tribunus militum, qui postea Africanus nuncupatus est, stricto super capita deliberantium ferro, juravit, se pro hoste habiturum eum, qui in verba suu non jurasset ; effecitque, ut omnes, minime relictum iri a se Italiam, jurejurando astringerentur. Præterea trepidationem urbis et luctum, et res in Hispania meliore eventu gestas continet. Opimia et Floronia, Vestales virgines, incesti damnatæ sunt. Propter paucitatem vero militum servorum octo millia armata sunt. Captivi, quum potestas esset redimendi, redempti non sunt. Varroni obviam itum est, et gratiæ acta, quod de republica non desperasset.

a

U. C. 537. JAM ver appetebat, quum Hannibal ex hibernis movit, A.C. 217.

et nequicquam ante conatus transcendere Apenninum intolerandis frigoribus, et' cum ingenti periculo moratus ac metu. Galli, quos prædæ populationumque conciverat spes, postquam pro eo, ut ipsi ex alieno agro raperent agerentque, suas terras sedem belli esse, premique utriusque partis exercituum hibernis viderunt; verterunt retro ad Hannibalem ab Romanis odia : petitusque sæpe principum insidiis?, ipsorum inter se fraude, eadem levitate, qua consenserant, consensum indicantium, servatus erat; et, mutando nunc vestem, nunc tegumenta capitis', errore etiam sese ab insidiis munierat. Ceterum hic quoque ei timor causa fuit maturius movendi ex hibernis.

Per idem tempus Cn. Servilius consul Romæ Idibus Martiis magistratum iniit. Ibi quum de republica retulisset, redintegrata in C. Flaminium invidia est. 'Duos se 'consules creasse, unum habere. Quod enim illi justum 'imperium*, quod auspicium esse? Magistratus id a domo, 'publicis privatisque penatibus, Latinis feriis actis, sacrificio in monte perfecto, votis rite in Capitolio nuncupatis, se'cum ferre: nec privatum auspicia sequi, nec sine auspiciis

profectum in externo ea solo nova atque integra6 concipere ' posse.' Augebant metum prodigia ex pluribus simul locis nuntiata: in Sicilia militibus aliquot spicula, in Sardinia autem in muro circumeunti vigilias equiti scipionem, quem manu tenuerat, arsisse, et litora crebris ignibus fulsisse, et scuta duo sanguine sudasse, et milites quosdam ictos fulminibus, et solis orbem minui visum: et Præneste ardentes lapides? cælo cecidisse : et Arpis parmas in coelo visas, pugnantemque cum luna solem 8: et Capenæ duas interdiu lunas ortaso: et aquas Cæretes sanguine mixtas fluxisse; fontemque ipsum Herculis cruentis manasse sparsum inaculis: et in Antiati metentibus cruentas in corbem spicas

1 Et nequicquamet.] “Having 4 Justum imperium.] “Legitibeen frustrated in his previous at- mate authority.” tempt to cross the Apennines, by the 5. Auspicium.] “Right of divi

“ excessive cold; at the same time nation.” that his delay involved considerable 6 Nova atque integra.] “New and danger and apprehension.”. unprejudiced."

2 Petitusque sepe principum in- · Ardentes lapides.] Drakenborch sidiis, &c.] “And, though frequently reads lampadas; but the change is assailed by the treachery of the unnecessary. princes, was saved by their mutual 8 Pugnantemque cum lund solem.) disloyalty, as they betrayed their This merely implies that the sun conspiracy with the same capricious- and moon were both visible above ness with which they had combined." the horizon.

3 Tegumenta capitis.] These were 9 Duas interdiu lunas ortas.] sc. wigs, of which he had a great num- When, at new moun, a full moon is ber, suited to different ages and com- made visible by the reflexion of the plexions.

earth's light.

[ocr errors]

cecidisse: et Faleriis cælum findi velut magno hiatu visum; U.C. 637. quaque patuerit, ingens lumen effulsisse : sortes sua sponte A.C. 217. attenuatas, unamque excidisse, ita scriptam : Mavors TELUM SUUM CONCUTIT : et per idem tempus Romæ signum Martis Appia via ad simulacra luporum sudasse : et Capuæ speciem coeli ardentis fuisse, lunæque inter imbrem cadentis. Inde minoribus etiam dictu prodigiis fides habita : capras lanatas quibusdam factas, et gallinam in marem, gallum in feminam sese vertisse. His, sicut erant nuntiata, expositis, auctoribusque in curiam introductis, consul de religione Patres consuluit. Decretum, ut ea prodigia, partim majoribus hostiis, partim lactentibus, procurarentur: et uti supplicatio per triduum ad omnia pulvinaria haberetur. Cetera, quum decemviri libros inspexissent, ut ita fierent, quemadmodum cordi esse divis, carminibus præfarentur. Decemvirorum monitu decretum est, Jovi primum donum fulmen aureum pondo quinquaginta fieret ; Junoni Minervæque ex argento dona darentur; et Junoni Reginæ in Aventino, Junonique Sospitæ Lanuvii majoribus hostiis sacrificaretur; matronæque, pecunia collata, quantum conferre cuique commodum esset, donum Junoni Reginæ in Aventinum ferrent, lectisterniumque fieret; quin et ut libertinæ et ipsæ, unde Feroniæ donum daretur, pecuniam pro facultatibus suis conferrent. Hæc ubi facta, decemviri Ardeæ in foro majoribus hostiis sacrificarunt. Postremo Decembri jam mense ad ædem Saturni Romæ immolatum est, lectisterniumque imperatum, (et eum lectum senatores straverunt) et convivium publicum ; ac per urbem Saturnalia diem ac noctem clamatum, populusque eum diem festum habere ac servare in perpetuum jussus.

Dum consul placandis Romæ diis habendoque delectu? dat operam, Hannibal, profectus ex hibernis, quia jam Flaminium consulem Arretium pervenisse fama erat, quum aliud longius, ceterum commodius, ostenderetur iter, propiorem viam per paludem petit, qua fluvius Arnus per eos dies: solito magis inundaverat. Hispanos et Afros, (id omne veterani erat robur exercitus) admixtis ipsorum impedimentis, necubi consistere coactis necessaria ad usus dees

2 .

| Feroniæ.] She was the tutelary for many classical associations. In deity of the libertiuæ; and had a the immediate neighbourhood stood temple and grove about three miles the Tuscan villa of the younger Pliny, from Anxur.

near Tifernum (città di Castello), ? Habendoque delectu.] Other and now stands Arezzo, the birtheditions read trahendo, i.e."post- place of Petrarch, and of Guido poning the levy,” in order of course s'Aretino, who invented the scale of to embarrass Flaminius.

musical notes now in use. Near it 3 Per eos dies.) “At that season.” also is the celebrated Vallombrosa ; The valley of the Arno is memorable and still nearer, Florence.

o

« IndietroContinua »