Immagini della pagina
PDF
ePub

castra locata et diei vesper erat, repente Maurus incerto voltu, pavens ad Sullam accurrit dicitque, sibi ex speculatoribus cognitum, Iugurtham haud procul abesse; simul uti noctu clam Ille animo feroci secum profugeret, rogat atque hortatur. negat, se totiens fusum Numidam pertimescere; virtuti suorum satis credere; etiamsi certa pestis adesset, mansurum potius, quam proditis, quos ducebat, turpi fuga incertae ac forsitan post paullo morbo interiturae vitae parceret. Ceterum ab eodem monitus, uti noctu proficiscerentur, consilium approbat ac statim milites coenatos esse, in castris ignis quam creberrumos fieri, dein prima vigilia silentio egredi iubet. Iamque nocturno itinere fessis omnibus, Sulla pariter cum ortu solis castra metabatur, quum equites Mauri nunciant, Iugurtham circiter duum millium intervallo ante [eos] consedisse. Quod postquam auditum est, tum vero ingens metus nostros invadit; credere, se proditos a Voluce et insidiis circumventos. Ac fuere, qui dicerent, manu vindicandum, neque apud ilium tantum scelus inultum relinquendum.

CVII. At Sulla, quamquam eadem existumabat, tamen ab iniuria Maurum prohibet. Suos hortatur, uti fortem animum gererent; saepe ante paucis strenuis advorsum multitudinem bene pugnatum; quanto sibi in proelio minus pepercissent, tanto tutiores fore; nec quemquam decere, qui manus armaverit, ab inermis pedibus auxilium petere, in maxumo metu nudum et caecum corpus ad hostis vortere. Deinde Volucem, quoniam hostilia faceret, Iovem maxumum obtestatus, ut sceleris atque perfidiae Bocchi testis adesset, ex castris abire iubet. Ille lacrumans orare, ne ea crederet; nihil dolo factum ac magis calliditate Iugurthae, cui, videlicet speculanti, iter suum cognitum esset. Ceterum, quoniam neque ingentem multitudinem haberet, et spes opesque eius ex patre suo penderent, credere, illum nihil palam ausurum, quum ipse filius testis adesset. Quare optumum factu videri per media eius castra palam transire; sese, vel praemissis vel ibidem relictis Mauris, solum cum Sulla iturum. Ea res,

ut in tali negotio, probata; ac statim profecti, quia de improviso acciderant, dubio atque haesitante Iugurtha, incolumes transeunt. Deinde paucis diebus, quo ire intenderant, per

ventum est.

CVIII. Ibi cum Boccho Numida quidam, Aspar nomine, multum et familiariter agebat, praemissus ab Iugurtha, postquam Sullam accitum audierat, orator et subdole speculatum Bocchi consilia; praeterea Dabar, Massugradae filius, ex gente Masinissac, ceterum materno genere impar (nam pater eius ex concubina ortus erat), Mauro ob ingeni multa bona carus acceptusque. Quem Bocchus, fidum esse Romanis multis ante tempestatibus expertus, illico ad Sullam nunciatum mittit, paratum sese facere, quae populus Romanus vellet; colloquio diem, locum, tempus ipse delegeret; consulta sese omnia cum illo integra habere. Ne Iugurthae legatum pertimesceret; accitum esse *), quo res communis licentius gereretur; nam ab insidiis eius aliter caveri nequivisse. Sed ego comperior, Bocchum magis Punica fide, quam ob ea, quae praedicabat, simul Romanos et Numidam spe pacis attinuisse multumque cum animo suo volvere solitum, Iugurtham Romanis, an illi Sullam traderet; lubidinem advorsum nos, metum pro nobis suasisse.

CIX. Igitur Sulla respondit, pauca coram Aspare locuturum; cetera occulte, aut nullo aut quam paucissumis praesentibus; simul edocet, quae sibi responderentur. Postquam, sicuti voluerat, congressi, dicit, se missum a consule venisse quaesitum ab eo, pacem an bellum agitaturus foret. Tum rex, uti praeceptum fuerat, post diem decimum redire iubet; ac nihil etiam nunc decrevisse, sed illo die responsurum. Deinde ambo in sua castra digressi. Sed ubi plerumque noctis processit, Sulla a Boccho occulte accersitur; ab utroque tantummodo fidi interpretes adhibentur, praeterea Dabar inter

*) Has voces permulti boni codd. omittunt.

nuncius, sanctus vir et ex sententia ambobus. Ac statim sic rex incipit:

CX. "Numquam ego ratus sum fore, uti rex maxumus in hac terra et omnium, quos novi, privato homini gratiam deberem. Et mehercule, Sulla, ante te cognitum multis orantibus, aliis ultro egomet opem tuli, nullius indigui. Id imminutum, quod ceteri dolere solent, ego laetor; fuerit mihi eguisse aliquando pretium *) amicitiae tuae, qua apud animum meum nihil carius habeo. Id adeo experiri licet; arma, viros, pecuniam, postremo quicquid animo lubet, sume, utere; et quoad vives, numquam tibi redditam gratiam putaveris; semper apud me integra erit; denique nihil, me sciente, frustra voles. Nam, ut ego existumo, regem armis quam munificentia vinci minus flagitiosum. Ceterum de republica vostra, cuius curator huc missus es, paucis accipe. Bellum ego populo Romano neque feci, neque factum umquam volui; finis meos advorsum armatos armis tutatus sum. Id omitto, quando vobis ita placet; gerite, uti voltis, cum Iugurtha bellum. Ego flumen Mulucham, quod inter me et Micipsam fuit, non egrediar, neque Iugurtham id intrare sinam. terea si quid meque vobisque dignum petiveris, haud repulsus abibis."

Prae

CXI. Ad ea Sulla pro se breviter et modice; de pace et de communibus rebus multis disseruit. Denique regi patefecit, quod polliceatur, senatum et populum Romanum, quoniam amplius armis valuissent, non in gratiam habituros; faciundum aliquid, quod illorum magis quam sua retulisse videretur. Id adeo in promptu esse, quoniam Iugurthae copiam haberet; quem si Romanis tradidisset, fore, uti illi plurumum deberetur; amicitiam, foedus, Numidiae partem, quam nunc peteret, tunc ultro adventuram. Rex primo negitare; affinitatem, cognationem, praeterea foedus intervenisse; ad hoc metuere, ne, fluxa fide usus, popularium animos

*) Vide præf. ed. sup. pag. XXXIII.

avorteret, quis et Iugurtha carus, et Romani invisi erant. Denique, saepius fatigatus, lenitur et ex voluntate Sullae omnia se facturum promittit. Ceterum ad simulandam pacem, cuius Numida defessus bello avidissumus, quae utilia visa, constituunt. Ita composito dolo digrediuntur.

CXII. At rex postero die Asparem, Iugurthae legatum, appellat dicitque, sibi per Dabarem ex Sulla cognitum, posse condicionibus bellum poni; quamobrem regis sui sententiam exquireret. Ille laetus in castra Iugurthae venit. Deinde, ab illo cuncta edoctus, properato itinere post diem octavum redit ad Bocchum et ei nunciat, Iugurtham cupere omnia, quae imperarentur, facere, sed Mario parum fidere; saepe antea cum imperatoribus Romanis pacem conventam frustra fuisse. Ceterum si ambobus consultum et ratam pacem vellet, daret operam, ut una ab omnibus quasi de pace in colloquium veniretur, ibique sibi Sullam traderet; quum talem virum in potestate habuisset, tum fore, uti iussu senatus atque populi Romani foedus fieret; neque hominem nobilem, non sua ignavia, sed ob rempublicam in hostium potestate relictum iri.

sic

CXIII. Haec Maurus secum ipse diu volvens tandem promisit. Ceterum dolo an vere cunctatus, parum comperimus; sed plerumque regiae voluntates, ut vehementes, mobiles, saepe ipsae sibi advorsae. Postea tempore et loco constituto, in colloquium uti de pace veniretur, Bocchus Sullam modo, modo Iugurthae legatum appellare, benigne habere, idem ambobus polliceri. Illi pariter laeti ac spei bonae pleni esse. Sed nocte ea, quae proxuma fuit ante diem colloquio decretum, Maurus, adhibitis amicis ac statim, immutata voluntate, remotis [ceteris], dicitur secum ipse multa agitavisse, voltu corporis pariter atque animo varius; quae scilicet, tacente ipso, occulta pectoris patefecisse. Tamen postremo Sullam accersiri iubet et ex eius sententia Numidae insidias tendit. Deinde, ubi dies advenit, et ei nunciatum est, Iugurtham haud procul abesse, cum paucis amicis et quaestore nostro quasi obvius honoris caussa procedit in tumulum facillumum

visu insidiantibus.

Eodem Numida cum plerisque necessariis suis inermis, uti dictum erat, accedit, ac statim, signo dato, undique simul ex insidiis invaditur. Ceteri obtruncati; Iugurtha Sullae vinctus traditur et ab eo ad Marium deductus est.

CXIV. Per idem tempus advorsum Gallos ab ducibus nostris Q. Caepione et Cn. Manlio male pugnatum; quo metu Italia omnis contremuerat. Illique et inde usque ad nostram memoriam Romani sic habuere, alia omnia virtuti suae prona esse, cum Gallis pro salute, non pro gloria certare. Sed postquam bellum in Numidia confectum, et Iugurtham vinctum adduci Romam nunciatum est, Marius consul absens factus, et ei decreta provincia Gallia, isque Kalendis Ianuariis magna gloria consul triumphavit. Ea tempestate spes atque opes civitatis in illo sitae.

« IndietroContinua »