Immagini della pagina
PDF
ePub

PRÆFATIO.

[ocr errors]
[ocr errors]

Divenditis exemplaribus editionis Sallustii, quam anno MDCCCXXXVII curavi, quum petisset a me redemptor, ut editionem repeterem, hoc ita suscipiendum putavi, ut singula diligenter recognoscerem neque negligerem, si quid boni a recentioribus interpretibus 1) allatum mihi videretur. Neque tamen ita factum est, ut a priore editione multis locis discedendum esse mihi persvaderem, cuius præfationem velim inspiciat, si quis singulorum locorum rationem accuratius cognoscere cupiat. In hac editione id unum faciendum putavi, ut ubi recepta a me scriptura aut nulla aut perexigua codicum auctorite niteretur, ibi codicum testimonia subiicerem. Ne tamen hæc in scholarum usum suscepta editio nihil contineret, quod futuris Sallustii editoribus 'aut interpretibus aliquid utilitatis afferre posset, universam et perpetuam scripturæ varietatem ex duobus bonis codicibus manu scriptis a me diligenter excerptam cum viris doctis Sallustii studiosis, hac opportunitate oblata, communicandam putavia). Sed antequam horum codicum scripturas expono, de ipsis codicibus paullo accuratius disputandum videtur.

?) Ex eorum numero inprimis nominabo Dietsch (C. Sal. Crispi

Cat. et Jug. Lips. 1843–1846) et Fabri (C. Sal. Crispi opera

Nürnb. 1845). 2) Vid. programma scholæ Soranæ an. 1847.

Alter codex, qui olim Joh. Alb. Fabricii fuit, nunc in bibliotheca universitatis Hauniensis servatur '), numero 25 inter libros manu scriptos huius bibliothecæ notatus, Catilinam et Jugurtham continet. Membranaceus est liber, form. quadr., nitide et distincte eadem manu scriptus usque ad verba cap. CIII: "quinque delegit” 2). Hinc interruptnm

[ocr errors]

1) In bibliotheca universitatis Hauniensis præter hunc duo inve

niuntur codices Sallustii manu scripti, quorum alter membranaceus, forma quadr., numero 226 notatus est (de hoc codice vid. Thorlacii prolusiones et opuscula academica vol. III pag. 363 sqq.), alter et ipse membranaceus, form. oct., num. 83 insignitus olim Fabricii fuit et a Cortio appellatur Fabricianus 2dus. De hoc libro Cortius in præf. ed. Sallustii pag. III ait: "alter paullo iunior, forma, ut aiunt, octuplici, sed haud protritæ auctoritatis. Vix enim discernas, primus ille (Fabr.) an hic secundus propius ad Crispi manum accedat”. Hi codices Catilinam et Jugurtham continent. Præter hos libros manu scriptos in eadem bibliotheca duo inveniuntur libri typis impressi cum codd. mss. collati, de quibus in catalogo bibliothecæ hæc leguntur: A) C. Sallustii Crispi quæ exstant, in usum Delphini, recensente Dan. Crispino Paris. 1674. E collectione Fabriciana, in 4to num. 1. Collatus hic liber est cum exemplo Sallustii, in quo manu Gudii variæ lectiones ex mss. duobus membranaceis ecclesiæ Remensis notatæ erant. Prior scriptus forma longiore, ut quartam paullo excederet, litera æquali non invenusta. Ætas deprehenditur ex medio libro ad marginem: MC sexagesimo octavo. In dictione prima: "Omnes, qui hæc lecturi estis, Orate pro Matthæum Scriptorem, ut Deum semper habeat is propitiatorem. Amen”. Alter codex membranaceus, manu antiquiore, immo accuratiore exaratus, quæ annorum amplius septingentorum ætatem præ se ferebat. B) C. Crispi Sallustii opera ex officina Plantiniana Raphelengii 1612.

E coll. Fabr. In 8vo num. 40. Janus Ulitius contulit cum ms. codice et variis editionibus. 2) Mutilatos esse in extremis capitibus belli Jugurthini multos Sal

lustii libros et hoc ipso loco capitis 103, nescio quo fato, interruptos constat. Nam in Basileensi I, qui in eo ipso vocabulo deficit, a quo in Fabr. 1 recentioris manus vestigia deprehenduntur, septem integra capita desiderantur. In codice Parisiensi antiquissimo num. 1576 desunt capp. 103--112. In

[ocr errors]

scribendi negotium suscepit alia manus multo deterior et negligentior usque ad verba cap. CV: "sed spes amplior”. Deinceps tertia eaque multo firmior et constantior manus nigriore atramento opus ad finem perduxit. Ad finem Catilinæ hæc verba leguntur: "Explicit liber primus Sallustii Crispi. Incipit scds, qui Jugurthinus dicitur”. Ad finem belli Jugurthini adiecta sunt duo fragmenta "EX LIBRO OROSII”, quorum alterum '), quod paullo longius est, Jugurthinum bellum, alterum ?) brevius Catilinarium complectitur.

Codex hic illic et lituram et aliam emendationem partim ipsius scriptoris, ut videtur, partim recentiore manu factam passus est, ita tamen, ut quid ab initio scriptum fuerit, plerisque locis haud difficulter appareat. Glossæ et variæ annotationes interdum longiores vel ipsius scriptoris vel alia manu partim inter lineas, partim in margine scriptæ passim inveniuntur. De ætate et pretio codicis afferam iudicium Cortii, viri doc- . tissimi et de Sallustio egregie meriti. Is in præfatione editionis Sallustii 3) pag. III, commemoratis duobus codicibus a Fabricio sibi oblatis, "prior, inquit, excedit ætatem septingentorum annorum scripsit hoc Cortius an. 1724) et tantum non omnia venerandæ antiquitatis vestigia ostentat. Raro et non nisi ubi omnes fere libri aberrarunt, dormitat, rarissime glossas pro scriptura genuina recepit. Corrupit illum

[ocr errors]

Turicensi quoque eadem capita recentiore manu scripta sunt. Vide Gerlachii ed. min. Bas. 1832 præf. pag. VIII et eiusdem ed. mai. Bas. 1823—1831 Vol. I pag. XXI. XXII. Vol. III pag. 334. Guelferbytanum 2dum quoque hoc ipso loco deficere docet

Cortius pag. 886. ?) Historiarum libr. V cap. 15. In editione Havercampii pag.

321-325. 2) Libr. VI cap. 6. In ed. Hav. pag. 383–385. 3) C. Crispi Sallustii quæ exstant. Rec. Gottlieb Cortius Lips. 1724.

passim mala manus, sed ut facile primas lectiones assequaris”. Fabricianis codicibus usus est Cortius; sed neque omnem eorum varietatem adnotavit et interdum a vero aberravit. Ceterum magnam esse similitudinem huius codicis et eius, qui a Gerlachio appellatus est Turicensis 1, iam pridem a Gerlachio recte intellectum est, qui hos libros et Tegernseensem ad idem exemplar descriptos esse arbitratur 1).

Alter codex in bibliotheca regia Hauniensi servatur 2), Hic liber et ipse membranaceus, forma oct., numero 3560 notatus inter libros veteris collectionis, eleganter et distincte nigerrimo atramento eademque manu ab initio ad finem scriptus Catilinam et Jugurtham continet. In ipso textu nihil mutatum aut emendatum videtur, sed inter lineas pas

1) Ed. mai. vol. I pag. XXII. Ed. min. præf. pag. VI. 2) In bibliotheca regia Hauniensi. præter hunc sex servantur libri

manu scripti, de quibus in catalogo codd. bibliothecæ hæc leguntur: "E vetere collectione 1) Sallustii Catilina et Jugurtha. Cod. memb. satis elegans rubr. min. et litt. initt. auro ornatis manu Joh. Vila-Cattalani ex civitate Barchinone. Ex Rostgardianis. In 4to num. 2153. 2) Id. lib. memb. elegantissimis litt. init. et picturis auro et coloribus distinctis. Vespasianus Philippus Florentinus fecit fieri Florentiæ. Fred. Rostgaard emit Venetiis an. 1699. In 4to num. 2154. 3) Id. lib. membr. satis elegans rubr. min. et primo etiam aureo, litt. vero init. auro, coloribus et picturis ornatis. Fred. Rostgaard emit Florentiæ an. 1699. In 4to num. 2155. 4) Id. lib. membr. rubr. et litt. ipit. minio et aliis coloribus ornatis, sed primis septem foliis læsis. Bibl. Gottorp. sed olim sine dubio Nicotianæ. In 4to num. 2156. 5) Id. lib. membr. elegans litt. init. coloribus et auro ornatis, ab Arnoldo Wittfeld an. 1586 Mag. Jonæ Jacobi pastori ecclesiæ Herfölge donatus. In 8vo num. 3561. Ex nova collectione 6) Catilina et Jugurtha. Accedunt a) Ciceronis orat. 1 in Catilinam b) Sallustius in Tullium c) Tullius in Sallustium membr. Ex auctione Sellii Lips. 1737; emptus a Suhmio ex auct. Schmettauiana”. Ex his codicibus, quos multis locis inspexi, variæ scripturæ a me prolatæ sunt in præf. prioris editionis.

sim glossæ interpositæ leguntur. Ad finem belli Jugurthini stemma invenitur, quod Masinissæ filios et nepotes complectitur. Præterea hæc verba leguntur: "Quem Sydo scripsisti, liber est tuus iste Salusti”. Hoc Sydonis nomen ad ætatem libri accuratius constituendam valere posse videtur. Nam in prima pagina codicis scriptum est: "Liber sanctæ Mariæ in novomonasterio". In catalogo autem manu scripto præpositorum Novi Monasterii, qui in tabulario publico Hamburgensi servatur ), hi versus leguntur:

Istis 2) Holsatus Sido nomine significatus,
Disciplinatus - bonis moribus atque probatus
Prepositus dictus sanctus quem texit amictus,
Conservans iura successit prepositura,
Et stetit in cura – per blanda, per aspera dura

Viginti septem per aristas pascere plebem. Hunc Sidonem, cuius in eodem codice manu scripto exstat libellus de Novo Monasterio, anno 1201 mortuum esse constat”). Quæ quum ita sint, dubitari vix potest, quin seculo duodecimo scriptus sit liber, id quod cum scribendi ratione litterarumque ductu bene convenit. Novi Monasterii libri vel exeunte seculo tertio decimo vel ineunte quarto decimo in bibliothecam monasterii Bordesholmensis translati sunt 4).

1) De hoc catalogo vide Falche Staatsbürgerliches Magazin Bb. IX

pag. 1 Bericht des Sido und andere Nachrichten über Vizelin und das Kloster Neumünster etc. mitgetheilt von Dr. Lappenberg. Sidonis nomen in illo codice commemorari me docuit vir illustrissimus

E. Werlauff bibl. reg. præpositus. 2) Hoc est: prioribus præpositis, Vicelino, Epponi, Hermanno. 3) Hoc ostendit Lappenberg in Falchs Staatsb. Mag. Bd. IX pag. 18. 4) De anno huius translationis disputavit Dr. Kuss Die vormahligen

Klöfter der regulirten Chorherren Augustiner Ordens in Holstein.
Vide Falche Staatsb. Mag. B. IX pag. 68 sqq.

« IndietroContinua »