Immagini della pagina
PDF
ePub

quae

corum prudentiae ac fidei committebat, quos auctoritate et gratia plurimum sciebat in civitate pollere 1). Neque vero mirandum, ubi hi, probato patris consilio, ad se deductum Marcum vidissent, ubi, conspecto auscultatoque eo, insitam animo.virtutem, philosophamque indolem, et miram alacritatem, illius fere excedebat aetatis modum, explorassent, si in summam ultro spem adducti, peculiari éum amore complexi sint, dignumque curis suis habentes, optimis consiliis regere et excitare. studuerint. Contra vero fautores hosce suos suspiciebat et adamabat ille, cumque plurimâ florentes auctoritate videret, obedire iis moremque gerere coepit. Sed quoniam vehementi studio in omni re, vel agenda vel concupiscenda, ferebatur, ac juvenili more, si quid ab aequalibus, quod novum esset appeteretur, idem ipse exsultans adipisci studebat, nonnihil subinde ex Crassi Antoniique improbatione molestiae cepit. Itaque aliquantum post, sparso per civitatem rumore, Gallum quendam hominem doctum, L. Plotium, Latine docendi munus auspicatum esse, ludumque Romae publicum aperuisse confluxit ad hunc audiendum omnis Romana juventus , summoque ardore alia alii de caussa, vel discendi vel obstupescendi gratiâ eo pelliciebantur. Quae res quum acre in Marco studium excitasset, et averet particeps fieri novae disciplinae, a Crasso et

1) Cic. de Orat. II.1. Epist. ad Famil. 1. XV.4. Middleton, I. p. 36. Wieland, p. 5. Abeken, Cicero in seinen Briefen. Hannover 1835,

Antonio, talia ne concupisceret monitus, graviter tulit. Illis autem cum prudentissimis quibusque vi ris hoc erat persuasissimum, omnem veram humanitatem a Graecarum artium studiis debere profi→ cisci, omnemque indolem generosiorem Graecâ unice disciplinâ, a Graecisque doctoribus erudiendam perpoliendamque esse 1).

Quanta haec fuerit sentiendi cogitandique com→ mutatio, quae eo tempore Romae invalescebat, sic demum, ubi rite superioris aetatis rationem tenuerimus, apparebit. Romanus populus, ab omni aevo multis finitimis et longinquis bellis assuetus, ac diuturno victoriarum cursu elatus, contraxerat quandam ex his studiis ferocitatem et superbiam. Quo fiebat, ut non solum despiceret gentes, quae placi

1) Fragm. Epist. Cic. ad Titinium apud Sueton. de Cl. Rhet. c. 2. Equidem memoria teneo, pueris nobis primum Latine docere coepisse Lucium Plotium quendam: ad quem quum fieret concursus, quod studiosissimus quisque apud eum exerceretur, dolebam mihi idem non licere. Continebar autem doctissimorum hominum auctoritate, qui existimabant Graecis exercitationibus ali melius ingenia posse. Hunc Plotium M. Coelius Orator hordearium rhetorem appellabat, deridebatque ut inflatum, ac levem et sordidum. Suet. I. 1. Contra Quinct. Instit. Orat. I. II. c. 4. dicit: >> Latinos dicendi praeceptores extremis L. Crassi temporibus coepisse, Cicero auctor est: quorum insignis maxime Plotius fuit." Cf. de Orat. III. 24. Scripsit de Gestu. Quinct. op. laud. 1. XI. 3. Seneca Rhetor. Controv. 1. II. Prooem. Tiraboschi, Storia della Letter. Ital. P. III. 1. III. 6 sqq. Funccius, de Adolesc. ling. Lat. c. 4. p. 173 sqq. Ersch. 1. 1. P. 207. Ellendt in Prolegg. ad Cic. Brutum, p. 15. 86. Fuhrmann, Handb. der Class. Litt. t. II. p. 44. R. Stüreuburg. Praef. ad Cic. Orat. pro Archia, p. 22.

[ocr errors]

.

[ocr errors]

dius vitae studiorumque genus sequerentur, sed veram humanitatem quoque non magnopere curaret, institutaque sua integra ab omni aliena imitatione servans, majestatem suam maximopere censeret imminui, si a devictis gentibus mores et disciplinam acciperet. Sed ista sententia tamdiu obtinere poterat, quamdiu imbecillior natura patiebatur. Postquam vero nobiliores quidam sensus in animis vigere coeperunt, ac principes in civitate viri, parum eontenti domestica disciplina, excitare et promovere liberaliorum artium studium conabantur, haud deerant alii, qui patefactâ viâ incederent, ac re vera, quod illi summâ ope sibi proposuerant, efficerent. Adjuvit praesertim hos erigentis sese et vires suas explicantis populi conatûs devicta Graecia, quae, propositis maximis ad docendam Romanam juventutem praemiis et honoribus, permisit suis civibus, ut Romam abirent, atque ita facile

ferum victorem cepit, et artes

Intulit agresti Latio 1).

Neque tamen putet aliquis, inopinatam fuisse hanc et subitam conversionem. Ut solent magnarum rerum, praesertim in populis et civitatibus instituendis, parva initia esse, haec autem sensim paulatimque crescere et augeri, ita populo Romano plurima obstabant, quominus ad veram humanita- tem celeres atque continuos faceret progressus. Impediebant generosiores sensus, ne radices agerent, tumor gentis et vanitas, quae donec vigebant, nec me

1) Horat. Epistt. 1. II. Ep. I. vs. 156.

lioribus studiis locum cedebant, vix audiebatur, qui illa meliora se sponderet traditurum. Quare perverse de hujus temporis conditione solet existimari, acsi, quae publice agerentur coram populo et in judiciis, ea essent ita composita, ut copiosam liceret Graecorum tradere doctrinam. Haec etiamnunc arctis finibus continebatur, utque a cultissimo quoque maximi fiebat, ita infesta magis quam accepta imperitae multitudini erat. Consiliis igitur et auctoritate prudentium virorum crescebant illa studia 1),

1) Ad studia illa provehenda opus item erat, ut impedimenta cujusvis generis tollerentur e civitate. Hinc factum, ut Crassus istos, qui se ferrent Rhetores latinos, odio persequens, sic dicat 1. III. de Orat. c. 24. Etiam Latini, si Diis placet, hoc biennio magistri dicendi exstiterunt; quos ego censor edicto meo sustuleram: non quo (ut nescio quos dicere ajebant) acui ingenia adolescentium nollem, sed contra ingenia obtundi nolui, corroborari impudentiam. Hos novos magistros nihil intelligebam posse docere, nisi ut auderent; quod etiam cum bonis rebus conjunctum, per se ipsum est magnopere fugiendum. Hoc quum unum traderetur, et quum impudentiae ludus esset, putavi esse censoris, ne longius id serperet, providere. Cf. Tac. Dial. de Oratt. c. 35. Gell. N.A. XV.11. Edictum illud Crassi censorium his verbis Suetonius de Cl. Rhet. c. 1. refert: Renunciatum est nobis, esse ho➡ mines, qui novum genus disciplinae instituerunt: ad quos juventus in ludos conveniat: eos sibi nomen imposuisse Latinos Rhetoras: ibi homines adolescentulos totos dies desidere. Majores nostri, quae liberos suos discere, et quos in ludos itare vellent, instituerunt. Haec nova, quae praeter consuetudinem ac morem majorum fiunt, neque placent, neque recta videntur. Quapropter et iis qui eos ludos habent, et iis qui eo venire consuerunt, videtur faciendum, ut ostendamus nostram sententiam, nobis non placere. Parum profuit illa ratio, nam mox Plotius Romam contendit, quem alii secuti sunt. Cf. Ellendt. 1. 1.

[ocr errors]

et ab his prius excoli debebant, quam ad universam civitatem pertingere ac propagari possent. Sed maxime iis, qui rempublicam gerebant, et populari gratiâ florebant, opinio illa obstabat: quibus omnis Graeca eruditio, ne plebem offenderent, ac deserere caussas cogerentur, caute dissimulanda erat. Audiamus Ciceronem, pueritiae suae tempora recolentem, quum de Crasso et Antonio, principibus in civitate viris, in libris de Oratore, qui optime rationem illius aetatis indicant, haec refert: magnam se puero opinionem fuisse, L. Crassum non plus attigisse doctrinae, quam quantum prima illa puerili institutione potuisset; M. autem Antonium omnino omnis eruditionis expertem atque ignarum fuisse. Se vero saepe intellexisse (quum esset ejusmodi, quod vel puer sentire posset), illum et Graece sic loqui, nullam ut nosse aliam linguam videretur, et doctoribus ea ponere in percontando, eaque ipsum omni in sermone tractare, ut nihil esse ei novum, nihil inauditum videretur. De Antonio vero, quamquam saepe ex humanissimo homine, patruo suo, accepisset, quemadmodum ille vel Athenis vel Rhodi se doctissimorum hominum sermonibus dedisset ; tamen ipsum adolescentulum, quantum ille ineuntis aetatis suae pateretur pudor, multa ex eo saepe quaesivisse, illumque ex multis, variisque sermonibus nullius rei, quae quidem esset in his artibus, de quibus aliquid existimare ipse posset, rudem aut ignarum esse visum. Sed fuisse hoc in utroque,

« IndietroContinua »