Immagini della pagina
PDF
ePub

gravi sane de causa da mili hanc veniam, quao80, dilectissime Pater! ut illum beneficiorum tuorum cursum, hac festi temporis opportunitate, gratissima animi recordatione recolere liceat.

Nam quum, transactâ illâ puerili educatione, formatus a te imbutusque optimis sensibus essem, prudentiae tuae fuit, quod me in Byrdii, optimi viri, disciplinam tradebas. Qui ut aliquot abhinc annis excessit e vivis, desideriumque sui apud omnes, quibus carus erat, excitavit vehementissimum, ita nunc me in disciplinae suae memoriam revocat. Quae quidem, ut meministi, disciplina egregia erat, hoc autem habebat praecipuum, quod in discentium animis acre quoddam et constans discendi studium excitaret, nec lubentius fere ad coenam discipuli, quam ad discendi laborem veniremus. Itaque postquam satis longum tempus desideratissimi magistri curis fueram traditus, tuque ab illa proficiendi aviditate ac studio mentes quotannis nostras ad peregrinandi suavitatem relaxare institueras, quo alacriores ad repetenda studia rediremus prudentissimo tuo consilio factum reputo, ut in Ekkeri domum atque consuetudinem introducerer.

Cujus ego viri, per triennium, ita universam institutionem percepi, ut cum privatâ atque domesticá discipliná publicam in hujus urbis gymnasio conjungere liceret, interessem autem simul ceterorum deinceps virorum scholis, qui eo tempore eodem in gymnasio in suis singuli disciplinae generibus praestarent. Ekkeri autem institutio ea fuit, quae multis egregiisque dotibus commendaretur. Tanta enim animi moderatio, tanta mansuetudo morum, tanta consuetudinis facilitas, tantaque viri virtus erat, ut si ad intuendum illum audiendumque in ejus fuissem familia versatus, vix quidquam ad percipiendam virtutem requisivissem. Sed accedebat elegantia doctrinae ejusque cum discipulis communicandae praeclara ratio. Ex qua igitur apud cum habitabam, neque hospitii adolescentulus, sed domicilii familiaeque jure gaudebam, magna, fateor, me cepit ejus diligendi delectatio; quae ab ingenii profecta naturaeque commendatione, haud mediocriter invaluit, ubi in amicitiam viri, in docendi instituendique rationem atque suavitatem interius eram perductus. Ab ea fere prima Lalinarum Graecarumque elementa literarum hausi;

ab eodem antiquitatis notitiam, flagrantemque elegantiorum artium amorem concepi: docendi au- · tem gravitas sermonis lepore, sermonum hilaritas, instituendi consilio atque utilitate temperabatur. Sic vero porro ejus doctrina se explicuit, tantaque ubertate et elegantia abundavit, ut, quod non majores mei fuerint in quovis doctrinae virtutisque genere progressus, mea unius sit omnis culpa, nulla tradentis. Quidquid vero in posterum proficiam, ejus ille sibi suo jure magnam partem vindicabit.

Postea autem quam ab eo discessi, satis, ut tibi videbar, iis artibus instructus, quibus niti· Academica institutio debet, accedebam ad Professorum scholas. Cum quorum institutione ut aliqua mihi familiaritas intercederet, longo tempore fuit opus; contracta autem eorum audiendorum consuetudine, is in me redundavit fructus, ut addiscendi in dies majore studio tenerer, atque illorum alacritate docendi incredibilis quidam in me literarum amor exardesceret. Cui alendo moderandoque egregie diligenterque ac varia ratione consuluerunt VV. Cl. Goudoeverus et Schröderus. Auxerunt eundem exempla

amicorum et familiarium, societas in primis studiorum, quae mihi cum multis in eo intercessit sodalitio, quod amicitiae vi et bonarum litera rum ardore, per hos viginti quinque annos, stetit. Sed tamen haec omnia adjumenta doctrinae ita tu cumulasti, ut tua jam omni ex parte me discipli na exciperet, animus mihi tuus pateret, nunquam me voluntas tua atque singularis caritas frustraretur. Quo ego amore tuo commotus, ar denter optare coepi, ut aliquid eo non prorsus indignum exhiberem. Ecce vero! mea tu subito consilia occupasti, et, quod vix optare eram ausus, nedum sperare, amantissimas ad me literas dedisti, quibus, ut mihi cunque placeret, possem utiz ego vero sic utar, ut mihi perenne futurae sint amoris tui monimentum.

Jam appropinquabat tempus, quo secularia nostrae Academiae festa iterum celebrarentur. Honorificentissime a Literarum ordine invitatus, ut hujus festi opportunitate summos in Philosophia Theoretica Literisque humanioribus honores more majorum consequi studerem, nolui resistere, quamvis animus in alia omnia distrahere- ·

tur. Tu vero mihi affuisti, despondentem animum

sed

erexisti, persuasisti, cum ita tibi placere intelligerem. Cepi consilium arduum sane ac praeceps, tamen non inconsideratum. Nam, qui mihi auctor fueras, ut auderem, eundem te mihi ducem atque. adjutorem sperabam optimum futurum. Interim de Cicerone saepius identidem mentionem feceras : laudaveras virum cum propter ipsius praestantiam eximiasque dotes, tum ob singularem, quo prosequi Platonem solet, amorem. Ne multa! huno ipsum amorem ejusque originem et opportunitates suadebas, ut mihi sumerem scribendi argumentum, in eoque sedulo diligenterque elaborarem. Non erat mirum, me Platonis causa Platonem tractantem, in Cicerone vero nondum satis versatum, ut possem illius argumenti, quod mihi suppeditaveras, metiri fines, ab illo tractando alienum animum habere. Reputans enim, quid summi superioris recentiorisque aetatis viri in Ciceronis studio praestitissent, quantâ hujus studii laude Mureti, Victorii, Graevii, Ernestii aliique bene multi omnium ore vigerent, verebar, ne ad res, confectas ab aliis, faciendas accederem. Neque · enim accidisse suspicabar, ut studiosissimi Ciceronis, qui ejus scripta tractantes, cavissent prae

« IndietroContinua »