Immagini della pagina
PDF
ePub

IX.

1349, Gennaio 25-26.

Domini Priores Artium et Vexillifer iustitie, considerantes infrascriptam petitionem coram eis oblatam, cuius tenor talis est, videlicet: Vobis dominis Prioribus Artium et Vexillifero iustitie Comunis et Populi Florentini, reverenter exponitur pro parte camerariorum Camere dicti Comunis Florentie, tam religiosorum quam laicorum, quod de pecunia deputata pro effectu et executione Studii ordinati in civitate Florentie, et pro solutione et satisfactione fienda doctoribus dicti Studii, de ipsorum salariis, et pro aliis expensis fiendis occasione dicti Studii, certa pecunie quantitas ad presens est in Camera predicti Comunis et penes ipsos camerarios; et quod ipsi camerarii dictas pecunias convertere volunt in solutiones et satisfactiones predictas, et maxime in solutionibus et satisfactionibus fiendis dictis doctoribus de ipsorum salariis, et eas dare et solvere camerario dicti Studii deputato et deputando ad faciendum solutiones et expensas predictas; et quod, licet dicte solutiones de iure per dictos camerarios fieri possint et debeant, tamen quia per aliquos possent in dubium revocari: supplicatur pro parte ipsorum camerariorum, quatenus ad cautelam ipsorum camerariorum, placeat una cum offitio Duodecim Bonorum virorum deliberare, providere, ordinare et stantiare, ac provideri et reformari facere per Consilia Populi et Comunis Florentie; quod camerarii Camere Comunis predicti possint libere, licite et impune, ac etiam teneantur et debeant omnes quantitates pecunie que ad manus ipsorum camerariorum pervenerunt seu pervenient in futurum de redditibus et proventibus et pecuniis deputatis ad Studium et pro Studio predicto, et pro solutionibus et satisfactionibus et expensis predictis, dare et solvere, maxime iuxta deputationem factam et scriptam manu ser Dietifeci ser Michaelis de Gangalandi notarii, et iuxta eius tenorem et formam, et prout in ea hodie continetur, etiam sine aliqua apodixa dominorum Priorum Artium et Vexilliferi iustitie dicti Populi et Comunis, vel alicuius alterius vel aliquo alio, propterea habenda, et sine alicuius retentione gabelle vel dricture, Arrigo Vannis Bellondi camerario dicti Studii et alii cuicumque camerario, quem contingeret in posterum deputari in camerarium dicti Studii, et ad predicta pro solutionibus et satisfactionibus dictorum salariorum doctorum dicti Studii, et maxime conductorum, et expensarum predictarum faciendis, iuxta formam sue electionis. Et quod occasione huiusmodi solutionis seu solutionum fiendarum per dictos camerarios Comunis Florentie, ipsi camerarii Camere dicti Comunis non possint inquietari, molestari, conveniri vel quomodolibet gravari vel exigi per aliquem rectorem seu offitialem dicti Comunis Florentie presentem vel futurum vel aliam quancumque personam. Et super ipsa petitione et omnibus in ea contentis habita deliberatione decenti etc., providerunt, quod dicta petitio et omnia et singula in ea contenta procedant, admictantur et fiant, etc.

-

(Questa provvisione, nel Consiglio del Capitano e Popolo, il dì 25 gennaio 1349 fu approvata con voti 106, nonostante 24 contrari; e in quello del Potestà e Comune, il dì 26 detto, con voti 71, nonostante 31 contrari.)

[ocr errors]

X.

1350, Maggio 15-19.

Domini Priores et Vexillifer, informatione recepta, quod ad capsam que vulgariter appellatur Cassa de le Castella est deputata maior quantitas quam sit opus, et quod ex pecunia deputata ad Studium seu pro expensis Studii civitatis Florentie superhabundat, factis expensis Studii supradicti, etc.; providerunt, ordinaverunt et stantiaverunt, quod camerarii Camere Comunis Florentie possint, teneantur et debeant de pecunia dicti Comunis deputata seu deputanda ad capsam que vulgariter appellatur Capsa de le Castella, seu in solutionem castellanorum et peditum deputatorum ad custodiam fortilitiarum seu terrarum comitatus seu districtus Florentie, que ad ipsorum manus pervenit seu perveniet, mictere in capsam conducte stipendiariorum dicti Comunis duomilia florenos auri, convertendos et expendendos in solutionem seu satisfationem stipendiariorum Comunis predicti.

Item possint, teneantur et debeant, de pecunia dicti Comunis, deputata seu deputanda ad Studium seu pro Studio vel expensis fiendis occasione Studii habendi seu manutenendi vel conservandi in civitate Florentie, ad eorum manus perventa vel pervenienda, mictere millequingentos florenos auri in capsam Conducte predictam, convertendos et expendendos in solutionem et satisfationem stipendiariorum Comunis predicti: salvis semper in aliis suis partibus omnibus provisionibus seu ordinamentis Comunis Florentie, editis in favorem Studii supradicti, etc.

(Questa provvisione, proposta nel Consiglio del Capitano e Popolo il di 15 maggio 1350, fu approvata con voti 110, nonostante 10 contrari; proposta poi nel Consiglio del Potestà e Comune, il dì 19 detto, fu approvata con voti 85, nonostante 20 contrari.)

XI.

1350, Giugno 2-3.

Domini Priores Artium et Vexillifer iustitie Populi et Comunis Florentie, considerantes quandam reformationem factam de preterito mense maii per opportuna Consilia Populi et Comunis Florentie, inter cetera in sustantia disponentem, quod camerarii Camere dicti Comunis possent, tenerentur et deberent, de pecunia dicti Comunis deputata seu deputanda ad Studium seu pro Studio, vel expensis fiendis occasione Studii habendi seu manutenendi vel conservandi in civitate Florentie, ad eorum manus perventa seu pervenienda, mictere millequingentos florenos auri in capsam Conducte stipendiariorum dicti Comunis, convertendos in satisfationem stipendiariorum Comunis eiusdem; et quod tempore dicte reformationis facte credebatur per dominos Priores Artium et Vexilliferum iustitie predictos, et alios qui dictam reformationem fieri sollicitaverunt et promoverunt, quod dicta quantitas MV florenorum auri superabundaret et superesset expensis predictis, et quod doctoribus conductis pro anno presenti occasione Studii supradicti fuisset de ipsorum salariis integre satisfactum; et demum attendentes predicta sic non esse ut putabant, et quod dictis doctoribus satisfactum non est nec satisfieri posset, nisi aliter provideretur de remedio opportuno; et insuper, quod honori et utilitati dicti Populi et Comunis convenit ipsis doctoribus de conventis salariis satisfieri, tum propter fidem servandam, tum propter conservationem tanti boni, tum propter evitandas penas et dapna conventa in conductionibus eorumdem: et ob id volentes circa predicta utiliter providere in augmentum Studii supradicti, habita etc., providerunt, ordinaverunt et stantiaverunt: Quod de pecunia, redditu et proventu dicti Comunis Florentie, decem denariorum pro qualibet libra exitus Camere dicti Comunis, de summa duodecim denariorum pro qualibet libra dicti exitus, qui retinentur seu retineri consueverint per camerarios dicte Camere pro dirictura seu nomine diricture dicti exitus Camere, qui redditus et proventus deputati fuerunt vel sunt pro reparatione et constructione pontium et murorum et aliorum fiendorum pro reparatione fluminis Arni civitatis Florentie, vel alios usus vel causas, que ad presens est in dicta Camera seu penes dictos camerarios, et que iam pervenit vel in futurum perveniet ad manus dictorum camerariorum Camere tam presentium quam futurorum ex dictis redditu et proventu, ipsi camerarii Camere dicti Comunis, presentes et qui pro tempore fuerint, possint, teneantur et debeant libere, licite et impune, non obstante alia quacumque deputatione hactenus facta de pecunia dicti redditus et proventus, seu alia quacumque repugnantia, etiam sine aliqua appodixa dominorum Priorum Artium et Vexilliferi iustitie, vel aliquo alio propterea habendo, et sine alicuius gabelle vel diricture retentione vel solutione, dare et solvere Arrigo Vannis Bellondi camerario pro Comuni Florentie deputato, et vel alii cuicumque camerario quem contingeret in posterum deputari pro Comuni predicto in camerarium et pro camerario dicti Studii, seu ad recipiendum ab ipsis camerariis Camere dicti Comunis pecuniam deputatam et deputandam ad Studium

et pro Studio supradicto et expensis dicti Studii, et pro solutionibus et satisfactionibus salariorum doctorum et aliarum expensarum dicti Studii faciendis, et que ad ipsorum camerariorum manus pervenit et perveniet in futurum ex dictis redditu et proventu, usque in florenos auri millequingentos, in recompensatione dictorum totidem florenorum, vigore supradicte reformationis de dicto mense maii facte, ademptorum ex deputatione facta et de pecunia deputata pro expensis Studii supradicti, quod tum declaratum fuerit, semel seu pluries et quotiens, per offitium dominorum Priorum Artium et Vexilliferi iustitie Populi et Comunis Florentie, una cum offitio Gonfaloneriorum sotietatum Populi, et cum offitio Duodecim Bonorum virorum Comunis predicti. Qui camerarius Studii, presens et qui pro tempore fuerit, dictam pecunie quantitatem possit, teneatur et debeat expendere et convertere in solutiones et satisfactiones salariorum doctorum pro anno presenti dicti Studii, iuxta formam sui offitii, et prout provisum et ordinatum est vel fuerit per otto bonos viros super effectu et executione dicti Studii pro Comuni Florentie deputatos vel etiam deputandos, vel maiorem partem eorum, ut in eorum electione et balia seu offitio continetur. Remanentibus nichilominus aliis deputationibus, provisionibus, reformationibus et ordinamentis hactenus factis in favorem dicti Studii, et perseverantibus in sui roboris firmitate; quibus per predicta in nichilo preiudicetur seu preiudicari vel derogari valeat ullo molo.

Et insuper, quod domini Priores Artium et Vexillifer iustitie, una cum offitio Duodecim Bonorum virorum dicti Comunis, possint eisque liceat eligere otto prudentes viros cives florentinos, populares et guelfos, quos et quotiens volent, in offitiales Comunis et pro Comuni Florentie, pro executione et effectu constitutionis et conservationis et ad constitutionem et conservationem perpetuam Studii generalis civitatis Florentie, cum omni et tota illa balia, potestate et auctoritate et offitio, quam et quod hactenus habuerunt seu habent vigore quarumcumque provisionum, ordinamentorum seu reformationum seu electionum hactenus factarum.

Dominus Thomas de Corsinis, Sander Simonis de Quarata, Filippus de Magaloctis, Iacopus de Albertis, dominus N chola Lapi, dominus Bindus de Altovitis, Iohannes Contis de Medicis et Nerius Lippi, offitiales Studii, et ad constitutionem et conservationem Studii supradicti, et pro tempore et termino duorum annorum proxime secuturorum, incipiendorum primo die mensis septembris proxime secuturi; et cum omnibus et singulis clausulis, penis, ligaminibus et roborationibus que in electione facta de dictis domino Tomaso et collegis plenius continentur, que hic repetita credantur, habeantur et sint. Non obstantibus, etc.

(Questa provvisione, nel Consiglio del Capitano e Popolo, il 2 di giugno 1350, fu approvata con voti 83, nonostante 40 contrari; ed in quello del Potestà e Comune, il 3 detto, con voti 68, nonostante 32 contrari.)

XII.

1350, Dicembre 23-24.

Domini Priores Artium et Vexillifer iustitie, considerantes quod dominus Thomas de Corsinis, legum doctor, actu legens in Iure civili in Studio florentino, electus fuit ad legendum in Iure predicto in dicto Studio, pro tempore et termino trium annorum initiatorum in kalendis ottobris proximi preteriti, et quod propterea occupatus est et in futurum occupabitur, adeo quod aliis et maxime administrationi alicuius offitii intendere non posset nec poterit; ad hoc ut ipse dominus Thomas, pro augmento dicti Studii, vacare possit lecture et utilitati et comodo scolarium qui ad presens sunt et erunt in futurum in dicto Studio florentino; et ne ex aliqua causa impediatur vel impediri possit circa lecturam predictam; habita etc., providerunt, ordinaverunt et stantiaverunt: Quod idem dominus Thomas excusationem et vacationem plenam consequatur et habeat, et consecutus esse ac habere intelligatur ab offitio Prioratus et Vexilliferatus iustitie Comunis et Populi Florentini, et etiam ab omni alio offitio Comunis Florentie, cuiuscumque nominis seu appellationis existat, et etiam ab omni offitio cuiuscumque Artis et Universitatis, creato vel creando, per tempus et terminum et pro tempore et termino trium annorum futurorum proxime firmiter duraturo.

(Proposta questa provvisione nel Consiglio del Capitano e Popolo, il dì 23 dicembre, fu approvata con voti 100, nonostante 44 contrari; proposta poi nel Consiglio del Potestà e Comune, il dì 24 detto, fu approvata con voti 102, nonostante 10 contrari.)

XIII.

1353. Gennaio 30-31.

Coram vobis dominis Prioribus Artium et Vexillifero iustitie Populi et Comunis Florentie exponitur pro parte Regulatorum introitus et exitus Comunis Florentie, quod ad eorum notitiam de novo pervenit quod per Comune Florentie seu per ipsius Comunis offitiales olim fuerunt constructe et hedificate super quodam terreno quod dicitur de Tedaldinis quedam domus pro retinendo in illis Studium, in quibus domibus et hedifitiis expendit Comune Florentie non modicam quantitatem pecunie; et quod ipse domus

« IndietroContinua »