Immagini della pagina
PDF
ePub

variare, ut ovatus esset Numidicus, ut purpura distingueretur Synnadicus, qualiter illos nasci optarent deliciae. Montium haec subsidia deficientium : nec cessat luxuria id agere, ut quam plurimum incendiis perdat.

II. Imaginum quidem pictura quam maxime similes in aevum propagabantur figurae : quod in totum exolevit. Aerei ponuntur clypei, argenteae facies surdo figurarum discrimine, statuarum capita permutantur, vulgatis iam pridem salibus etiam carminum. Adeo materiam malunt conspici omnes, quam se nosci. Et inter haec pinacothecas veteribus tabulis consuunt, alienasque effigies colunt, ipsi honorem non nisi in pretio ducentes, ut frangat heres, furis detrahat laqueus. Itaque nullius effigie vivente, imagines pecuniae, non suas, relinquunt. Iidem palaestras athletarum imaginibus, et ceromata sua exornant, et vultus Epicuri per cubicula gestant, ac circumferunt secum. Natali eius vicesima Luna sacrificant, feriasque omni mense custodiunt, quas icadas vocant, hi maxime qui se ne viventes quidem nosci volunt. Ita est profecto: Artes desidia perdidit: et quoniam animorum imagines non sunt, negli. guntur etiam corporum. Aliter apud maiores in atriis haec erant quae spectarentur, non signa externorum artificum, nec aera, aut marmora: expressi cera vultus singulis disponebantur armariis, ut essent imagines, quae comitarentur gentilitia funera : semperque defuncto aliquo, totus aderat familiae eius, qui unquam fuerat, populus. Stemmata vero lineis discurrebant ad imagines pictas. Tablina codicibus implebantur, et monumentis rerum in magistratu gestarum. Aliae foris et circa limina domitaruni gentium imagines erant, affixis hostium spoliis, quae nec emtori refigere liceret: triumphabantque etiam dominis mutatis ipsae domus: et erat haec

stimulatio ingens, exprobrantibus tectis, quotidie imbellem dominum intrare in alienum triumphum. Exstat Messalae oratoris indignatio, qua prohibuit inseri genti suae Levinorum alienam imaginem. Similis causa Messalae seni expressit volumina illa, quae de familiis condidit, cum Scipionis Pomponiani transisset atrium, vidissetque adoptione testamentaria Salutiones, (hoc enim ei fuerat cognomen,) Africanorum dedecore irrepentes Scipionum nomini. Sed pace Messalarum dixisse liceat, etiam mentiri clarorum imagines, erat aliquis virtutum amor: multoque honestius, quam mereri, ne quis suas expeteret.

Non est praetereundum et novitium inventum. Siquidem non solum ex auro argentove, aut certe ex aere in Bibliothecis dicantur illi, quorum immortales animae in locis iisdem loquuntur: quin immo etiam quae non sunt, finguntur, pariuntque desideria non traditi vultus, sicut in Homero evenit. Quo maius (ut equidem arbitror) nullum est felicitatis specimen, quam semper omnes scire cupere, qualis fuerit aliquis. Asinii Pollionis hoc Romae inventum, qui primus Bibliothecam dicando, ingenia hominum rem publicam fecit. An priores coeperint Alexandriae et Pergami reges, qui Bibliothecas magno certamine instituere, non facile dixerim. Ima-i ginum amore flagrasse quondam testes sunt et Atticus ille Ciceronis, edito de his volumine, et Marcus Varro benignissimo invento, insertis voluminum suorum foecunditati, non nominibus tantum septingentorum illustrium, sed et aliquo modo imaginibus: non passus intercidere figuras, aut vetustatem aevi contra homines valere, inventor muneris etiam diis invidiosi, quando immortalitatem non solum dedit, verum etiam in omnes terras misit, ut praesentes esse ubique, et claudi possent.

III. Et hoc quidem alienis ille praestitit. Suorum vero clypeos in sacro vel publico privatim dicare primus instituit (ut reperio) Appius Claudius, qui consul cum Servilio fuit anno Urbis CCLIX. Posuit enim in Bellonae aede maiores suos, placuitque in excelso spectari, et titulos honorum legi. Decora res, utique si liberorum parvulis imaginibus ceu ni dum aliquem sobolis pariter ostendat: quales cly peos nemo non gaudens favensque adspicit.

IV. Post eum M. Aemilius, collega in consulatu Quinti Lutatii, non in Basilica modo Aemilia, ve rum et domi suae posuit, id quoque Martio exemplo Scutis enim, qualibus apud Troiam pugnatum, con tinebantur imagines: unde et nomen habuere clypeorum; non ut perversa Grammaticorum subtilitas voluit, a cluendo. Origo plena virtutis, faciem reddi in scuto cuiusque, qui fuerit usus illo. Poeni ex auro factitavere et clypeos, et imagines, secumque in castris tulere. Certe captis eis talem Asdrubalis invenit Marcius, Scipionum in Hispania ultor: isque clypeus supra fores Capitolinae aedis usque ad incendium primum fuit. Maiorum quidem nostrorum tanta securitas in ea re adnotatur, ut L. Manlio, Q. Fulvio Coss. anno Urbis DLXXV, M. Aufidius tutelae Capitolii redemtor, docuerit patres, argenteos esse clypeos, qui pro aereis per aliquot iam lustra assignabantur.

V. De picturae initiis incerta, nec instituti operis quaestio est. Aegyptii sex millibus annorum apud ipsos inventam, priusquam in Graeciam transiret, affirmant, vana praedicatione, ut palam est. Graeci autem alii Sicyone, alii apud Corinthios repertam, omnes umbra hominis lineis circumducta. Itaque talem primam fuisse: secundam singulis coloribus, et monochromaton dictam, postquam operosior inventa erat: duratque talis etiam nunc. Inventam

linearem dicunt a Philocle Aegyptio, vel Cleanthe Corinthio. Primi exercuere Ardices Corinthius, et Telephanes Sicyonius, sine ullo etiamnum colore, iam tamen spargentes lineas intus. Ideo et quos pingerent, adscribere institutum. Primus invenit eas colorare, testa (ut ferunt) trita, Cleophantus Corinthius. Hunc, aut eodem nomine alium fuisse, quem tradit Cornelius Nepos secutum in Italiam Domaratum, Tarquinii Prisci Romani regis patrem, fugientem a Corintho iniurias Cypseli tyranni, mox docebimus.

VI. Iam enim absoluta erat pictura etiam in Italia. Exstant certe hodieque antiquiores Urbe picturae Ardeae in aedibus sacris, quibus equidem nullas aeque demiror tam longo aevo durantes in orbitate tecti, veluti recentes. Similiter Lanuvii, ubi Atalanta et Helena cominus pictae sunt nudae ab eodem artifice, utraque excellentissima forma, sed altera ut virgo: ne ruinis quidem templi concussae. Caius princeps eas tollere conatus est, libidine accensus, si tectorii natura permisisset. Durant et Caere, antiquiores et ipsae. Fatebiturque, quisquis eas diligenter aestimaverit, nullam artium celerius consummatam, cum lliacis temporibus non fuisse eam appareat.

VII. Apud Romanos quoque honos mature huic arti contigit. Siquidem cognomina ex ea Pictorum traxerunt Fabii clarissimae gentis, princepsque eius, cognominis ipse, aedem Salutis pinxit anno Urbis conditae CCCCL, quae pictura duravit ad nostram memoriam, aede Claudii principatu exusta. Proxime celebrata est, in Foro boario aede Herculis, Pacuvii poetae pictura. Ennii sorore genitus hic fuit: clarioremque eam artem Romae fecit gloria scenae. Postea non est spectata honestis manibus: nisi forte quis Turpilium equitem Romanum e Venetia nostrae

aetatis velit referre, hodieque pulchris eius operibus Veronae exstantibus. Laeva is manu pinxit, quod de nullo ante memoratur. Parvis gloriabatur tabellis, exstinctus nuper in longa senecta, Antistius Labeo praetorius, etiam proconsulatu provinciae Narbonensis functus. Sed ea res in risu et contumelia erat. Fuit et principum virorum non omittendum de pictura celebre consilium. Qu. Pedius, nepos Qu. Pedii consularis triumphalisque, a Caesare dictatore coheredis Augusto dati, cum natura mutus esset, eum Messala orator, ex cuius familia pueri avia erat, picturam docendum censuit, idque etiam Divus Augustus comprobavit. Puer magni profectus in ea arte obiit. Dignatio autem praecipua Romae increvit (ut existimo) a M. Valerio Max. Messala, qui princeps tabulam picturae proelii, quo Carthaginienses et Hieronem in Sicilia devicerat, proposuit in latere Curiae Hostiliae, anno ab Urbe condita CCCCXC. Fecit hoc idem et L. Scipio, tabulamque victoriae suae Asiaticae in Capitolio posuit: idque aegre tulisse fratrem Africanum tradunt, haud immerito, quando filius eius in illo proelio captus fuerat.

Non dissimilem offensionem et Aemiliani subiit Lucius Hostilius Mancinus, qui primus Carthaginem irruperat, situm eius expugnationesque depictas proponendo in Foro, et ipse assistens populo spectanti singula enarrando: qua comitate proximis comitiis consulatum adeptus est. Habuit et scena ludis Claudii Pulchri magnam admirationem picturae, cum ad tegularum similitudinem corvi decepti imagine advolarent.

VIII. Tabulis autem externis auctoritatem Romae publice fecit primus omnium Lucius Mummius, cui `cognomen Achaici victoria dedit. Namque cum in praeda vendenda rex Attalus sexies cent. sestertium mill. emisset tabulam Aristidae, Liberum patrem,

« IndietroContinua »