Immagini della pagina
PDF
ePub
[graphic][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed]
[graphic]
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
[ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small]

C. PLINII SECUNDI

NATURALIS HISTORIAE

LIBER XXXV.

L

METALLORUM, quibus opes constant, agnascentiumque eis natura indicata propemodum est: ita connexis rebus, ut immensa medicinae silva, officinarumque tenebrae, et morosa caelandi, fingendique, ac tingendi subtilitas simul dicerentur. Restant terrae ipsius genera lapidumque, vel numerosiore serie, plurimis singula a Graecis praecipue voluminibus tractata. Nos in iis brevitatem sequemur utilem instituti modo, nihil necessarium aut naturale omittentes. Primumque dicemus quae restant de pictura, arte quondam nobili, tunc cum expeteretur a Regibus populisque, et illos nobilitante, quos esset dignata posteris tradere: nunc vero in totum marmoribus pulsa, iam quidem et auro: nec tantum ut parietes toti operiantur, verum et interraso marmore, vermiculatisque ad effigies rerum et animalium crustis. Non placent iam abaci, nec spatia montis in cubiculo delitentia: coepimus et lapidem pingere. Hoc Claudii principatu inventum: Neronis vero, maculas quae non essent, crustis inserendo, unitatem PLIN. TOM. V.

A

« IndietroContinua »