Immagini della pagina
PDF
ePub

A. C. 200.

umpho dignas esse censebat senatus: sed exemplum a majori- U. C. 552. bus non accepisse : 85 ut, qui neque dictator, neque consul, neque prætor res gessisset, triumpharet. Pro consule illum Hispaniam provinciam, non consulem, aut prætorem, obtinuisse. Decurrebatur tamen eo, ut ovans urbem iniret, intercedente Ti. Sempronio Longo tribuno plebis; qui nihilo magis id more majorum, aut ullo exemplo futurum diceret. Postremo victus consensu Patrum tribunus cessit: et ex senatusconsulto L. Lentulus ovans urbem est ingressus. 86 Argenti tulit ex præda quadraginta quatuor millia pondo; 87 auri duo millia quadringenta quinquaginta". militibus ex præda 88 centum viginti asses divisit.

XXI. Jam exercitus consularis ab Arretio Ariminum traductus erat, et quinque millia sociûm Latini nominis ex Gallia in Etruriam transierant. itaque L. Furius, magnis itineribus ab Arimino adversus Gallos, Cremonam tum obsidentes, profectus, castra mille quingentorum passuum intervallo ab hoste posuit. Occasio egregie rei gerendæ fuit, si protinus de via ad castra obpugnanda duxisset. Palati passim vagabantur per agros, nullo satis firmo relicto præsidio. lassitudini militum timuit, quod raptim ductum agmen erat. Galli, clamore suorum ex agris revocati, omissa præda, quæ in manibus erat, castra repetivere, et postero die in aciem progressi. nec Romanus moram pugnandi fecit. sed vix spatium instruendi fuit: eo cursu hostes in præ- Prœlium lium venerunt. Dextra ala (89 in alas divisum socialem exercitum habebat) in prima acie locata est: in subsidiis duæ Romanæ legiones. M. Furius dextræ alæ, legionibus M. Cæcilius, equitibus L. Valerius Flaccus (legati omnes erant) præpositi. Prætor secum duos legatos, Cn. Lætorium et P. Titinium", habebat: cum quibus circumspicere et obire ad omnes hostium subitos conatus posset. Primo Galli, omni multitudine in unum locum 90 connisi°, obruere atque obterere sese dextram alam, quæ prima erat, sperarunt posse. ubi id parum procedebat, circumire" a cornibus; et quinquaginta del. Gron. Crev.

P circumvenire Eæd.

n Titinnium Eæd.

• adnixi Eæd,

85 Ut qui neque dictator, neque Neque enim hic novum aliquid a præconsul] Vid. 1. XXVIII. c. 38.

...

86 Argenti quadraginta quatuor millia pando] Selibras nostrates pondo 68750.

87 Auri duo millia quadringenta] Selibras nostrates pondo 3750.

88 Centum viginti asses] Denarios septem cum semisse, qui non totam explent argenti unciam.

89 In alas divisum exercitum socialem habebat] Lipsius, 1. II. de Mil. Rom. Dial. 7. legi jubet habebant.

tore factum memoratur: sed observa-
tur solennis consuetudo temporum il-
lorum, testata jam a Livio, XXV. 21.

XXVII. 2. etc. Id autem studiose an-
notat noster, quia ipsius ævo res im-
mutata erat. Nulli jam erant socii in
exercitibus Romanis. Qui enim prius
fuerant socii, civitatem Romanam per
bellum sociale adepti fuerant, ac pro-
inde in legiones ipsas contribuebantur.
90 Adnixi] Thuan. et Vict. codd.
et Andreæ editio, connixi.

cum Gallis ad Cremo

nam.

92

U. C. 552. amplecti hostium aciem (quod in multitudine adversus pauA. C. 200. cos facile videbatur) conati sunt. Id ubi vidit prætor, ut et ipse dilataret aciem, duas legiones ex subsidiis dextra lævaque alæ, quæ in prima acie pugnabat, circumdat, 91 ædemque Deo Jovi vovit, si eo die hostes fudisset. L. Valerio imperat, ut parte duarum legionum equites, altera sociorum equitatum in cornua hostium emittat, nec 93 circumire eos aciem patiatur. simul et ipse, ut extenuatam mediam deductis cornibus aciem Gallorum vidit, signa inferre confertos milites, et perrumpere ordines jubet. Et cornua ab equitibus, et medii a pedite pulsi. ac repente, quum omni parte cæde ingenti sternerentur, Galli terga vertunt, fugaque effusa repetunt castra. fugientes persecutus eques, mox et legiones insecutæ in castra inpetum fecerunt. Minus sex millia hominum inde effugerunt. cæsa aut capta supra quinque et triginta millia cum signis militaribus septuaginta, carpentis Gallicis, multa præda oneratis, plus ducentis. Hamilcar dux Poenus eo prælio cecidit, et tres imperatores nobiles Gallorum. Placentini captivi ad duo millia liberorum capitum redditi colonis.

XXII. Magna victoria lætaque Romæ fuit. literis adlatis, supplicatio in triduum decreta est. Romanorum sociorumque ad duo millia eo proelio ceciderunt: plurimi dextræ alæ, in quam primo inpetu vis ingens hostium inlata est. Quamquam per prætorem prope debellatum erat, consul quoque C. Aurelius, perfectis, quæ Romæ agenda fuerant, profectus in Galliam, victorem exercitum a prætore acceResGræciæ. pit. Consul alter, quum autumno ferme exacto in provinciam venisset, circa Apolloniam hibernabat. ab classe, quæ Corcyræ subducta erat, C. Claudius triremesque Romanæ, Athenæ de- (sicut ante dictum est) Athenas missæ, quum Piræeum pervenissent, despondentibus jam animos sociis spem ingentem adtulerant. nam et terrestres ab Corintho, quæ per Megaram incursiones in agros fieri solitæ erant, non fiebant; et prædonum a Chalcide naves, quæ non mare solum infestum, sed etiam omnes maritimos agros Atheniensibus fecerant, non modo Sunium superare, sed nec extra fretum Euripi

fensæ.

A circumvenire Gron.

r et Gron. Crev.

91 Edemque deo Jovi] Mendum latet in voce deo, quam adjungere Jovi omnino supervacaneum est. Sigonius emendat ædesque duas Jovi. Revera enim mentio fit infra, 1. XXXIV. c. 53. unius ædis dedicatæ Jovi in insula, quæ vota fuisse ibidem dicitur a L. Furio Purpureone prætore, Gallico bello; ac rursus 1. XXXV. c. 41. ædis dedicatæ Jovi in Capitolio, quam itidem L. Furius Purpureo prætor Galli

S
$ octoginta Eæd.

co bello vovisse memoratur. Possis quoque cum Henr. Valesio legere: ademque Dijovi. Jupiter enim Dijovis et Diespiter ab antiquis dicebatur.

92 Ut parte] Ut ab altera parte. Et vellemus non sustulisset Gronovius rò altera, quod editi habebant, et necessarium videtur, licet scripti ejus, et Victor. quoque liber, illud ignorent.

93 Circumire] Sic scripti consensu. Vulgo circumvenire.

94

apertæ

A. C. 200.

committere aperto mari se audebant. Supervenerunt his U. C. 552. tres Rhodiæ quadriremes, et erant Atticæ tres naves, ad tuendos maritimos agros comparatæ. Hac classe si urbs agrique Atheniensium defenderentur, satis in præsentia existimanti Claudio esse, majoris etiam rei fortuna oblata est.

95

Romani.

XXIII. Exsules ab Chalcide, regiorum injuriis pulsi, Chalcidem adtulerunt, occupari Chalcidem sine certamine ullo posse. occupant nam et Macedonas, quia nullus in propinquo sit hostium metus, vagari passim, et oppidanos, præsidio Macedonum fretos, custodiam urbis neglegere. His auctoribus profectus, quamquam Sunium ita mature pervenerat, ut inde provehi 5 ad primas angustias Eubœæ posset; ne superato promontorio conspiceretur, classem in statione usque ad noctem tenuit. Primis tenebris movit: et tranquillo pervectus Chalcidem, paullo ante lucem, qua infrequentissima urbis sunt, paucis militibus turrim proximam murumque circa scalis cepit, alibi sopitis custodibus, alibi nullo custodiente. progressi inde ad frequentia ædificiis loca, custodibus interfectis, refractaque porta, ceteram multitudinem armatorum acceperunt. Inde in totam urbem discursum est: aucto etiam tumultu, quod circa forum ignis tectis injectus erat. Conflagrarunt et horrea regia, et armamentarium cum ingenti adparatu machinarum tormentorumque. cædes inde passim fugientium pariter ac repugnantium fieri cœpta est. nec ullo jam, qui militaris ætatis esset, non aut cæso, aut fugato, Sopatro etiam Acarnane præfecto præsidii interfecto, præda om- Direptam nis primo in forum conlata, deinde in naves inposita. carcer relinquunt. etiam ab Rhodiis refractus: emissique captivi, quos Philippus tamquam in tutissimam custodiam condiderat. Statuis inde regis dejectis truncatisque, signo receptui dato, conscenderunt naves, et Piraeum, unde profecti erant, redierunt. Quod si tantum militum Romanorum fuisset, ut et Chalcis teneri, et non deseri præsidium Athenarum potuisset; magna res principio statim belli, Chalcis et Euripus ademta regi forent. nam ut terra Thermopylarum angustiæ Græciam, ita mari fretum Euripi claudit.

XXIV. Demetriade tum Philippus erat. quo quum esset Advolat nunciata clades sociæ urbis, quamquam serum auxilium Philippus, perditis 96 erat, tamen, 97quæ proxima auxilio est, ultionem

94 Apertæ naves] Naves apertæ opponuntur constratis, ut videre est apud Cicer. 1. V. in Verr. n. 104. et eæ sunt quæ nulla habent tabulata: bátimens ras, qui ne sont point pontés.

95 Ad primas angustias EubϾ] Ad eum locum ubi mare arctari incipit

ad Euboeam, sive ad prima initia Euripi
freti, quo Euboea a continente dividi-

tur.

96* Erat] Melius venerat.

97* Quæ proxima auxilio est, ultionem] Ultionem quæ, ubi auxilio locus non est, proxima deinde petitur. Pri

sed sero.

U. C. 552. petens, cum expeditis quinque millibus peditum, et trecenA. C. 200. tis equitibus extemplo profectus, cursu prope Chalcidem

nas.

contendit, haudquaquam dubius obprimi Romanos posse. a qua destitutus spe, nec quidquam aliud, quam ad deforme spectaculum semirutæ ac fumantis sociæ urbis quum venisset, paucis vix, qui sepelirent bello absumtos, relictis, æque raptim ac venerat, transgressus ponte Euripum, per Boeotiam Ducit Athe- Athenas ducit, 98 pari incepto haud disparem eventum ratus responsurum. et respondisset, ni speculator, (99 hemerodromos vocant Græci, ingens die uno cursu emetientes spatium) contemplatus regium agmen e specula quadam, prægressus nocte media Athenas pervenisset. Idem ibi somnus, eademque neglegentia erat, quæ Chalcidem dies ante paucos prodiderat. Excitati nuncio trepido et prætor Atheniensium, et Dioxippus præfectus cohortis mercede militantium auxiliorum, convocatis in forum militibus, tuba signum ex arce dari jubent, ut hostes adesse omnes scirent. ita undique 1ad portas, ad muros discurrunt. Paucas post horas Philippus, aliquanto tamen ante lucem, adpropinquans urbi, conspectis luminibus crebris, et fremitu hominum trepidantium (ut in tali tumultu) exaudito, sustinuit signa: et considere ac conquiescere agmen jussit, vi aperta propalam usurus, quando parum dolus profuerat. Ab Dipylo accessit. porta ea, velut in ore urbis posita, major aliquanto patentiorque, quam ceteræ, est: et intra eam extraque latæ sunt viæ, ut et oppidani dirigere aciem a foro ad portam possent: et extra limes mille ferme passus, in Academiæ gymnasium ferens, pediti equitique hostium liberum spatium præberet. Eo limite Athenienses cum Attali præsidio et cohorte Dioxippi, acie intra portam instructa, signa extulerunt. Quod ubi Philippus vidit, habere se hostes in potestate ratus, et *diu optata cæde (neque enim ulli Græcarum civitatium infestior erat) expleturum, cobortatus milites, ut, se intuentes, pugnarent, scirentque ibi signa, ibi aciem esse debere, ubi

2

mum ac præcipuum est auxiliari peri-
clitantibus; secundum, si perditæ res
sint, saltem ulcisci.

98 Pari incepto haud disparem even-
tum] Athenas ex improviso oppug-
nanti sibi, quemadmodum Romani
Chalcidem oppugnassent, eumdem
eventum responsurum ratus, quem ha-
buissent Romani.

99 Hemerodromos] Ab ňμśga dies, et δρόμω curro.

Ad portas, post ad muros] Lege ex uno e scriptis Gronovii, ad portas, et ad muros.

2 Ab Dipylo accessit] Accessit ad urbem ab ea parte, qua illa porta est,

quæ vocatur Dipylon. Vid. 1. VIII. c. 17. Una hæc porta ex antiquis urbis Athenarum portis hodie integra manet, spectabile antiquitatis monumentum.

3 Academiæ gymnasium] Olim privati hominis hortus fuerat, postea celebre gymnasium, in quo Plato de philosophia disseruit, unde ejus discipuli Academici dieti. Nomen ducebat ab Academo, sive Ecademo heroe. Vid. Plut. in Theseo, Pausan. 1. I. Diog. Laert. in Plat.

4 Diu optata cæde... expleturum] Nempe se, suam iram. Videtur tale quid excidisse.

Prolium

rex esset, concitat in hostes equum, non ira tantum, sed et- U. C. 552. iam gloria elatus; quod, ingenti turba completis etiam ad A. C. 200. spectaculum muris, conspici se pugnantem egregium duce-memorabile bat. Aliquantum ante aciem cum equitibus paucis evectus edit. in medios hostes, ingentem quum suis ardorem, tum pavorem hostibus, injecit. plurimos manu sua cominus eminusque vulneratos compulsosque in portam, consecutus et ipse, quum majorem in angustiis trepidantium edidisset cædem, in temerario incepto tutum tamen receptum habuit: quia, qui in turribus portæ erant, sustinebant tela, ne in permixtos hostibus suos conjicerent. Intra muros deinde tenentibus milites Atheniensibus, Philippus, signo receptui dato, castra ad Cynosarges (templum Herculis, gymnasiumque, et lucus erat circumjectus) posuit. sed Cynosarges, et 6 Ly- Diruit omceum, et quidquid sancti amoenive circa urbem erat, incen- nia circa sum est, dirutaque non tecta solum, sed etiam sepulcra: nec divini humanive juris quidquam præ inpotenti ira est.

servatum.

Athenas.

XXV. Postero die, quum primo clausæ fuissent portæ, deinde subito apértæ, quia præsidium Attali ab Ægina, Romanique ab Piræeo intraverant urbem, castra ab urbe retulit rex tria ferme millia passuum. inde Eleusinem profectus, spe inproviso templi castellique, quod et inminet et 7 circumdatum est templo, capiendi, quum haudquaquam neglectas custodias animadvertisset, et classem a Piræeo subsidio venire, omisso incepto, Megaram, ac protinus Corinthum ducit. et quum Argis Achæorum concilium esse It Argos. audisset, inopinantibus Achæis, concioni ipsi supervenit. Consultabant de bello adversus Nabin tyrannum Lacedæ- Achæis admoniorum: qui, translato imperio a Philopomene ad Cy- bin auxicliadem, nequaquam parem illi ducem, dilapsa cernens lium proAchæorum auxilia, redintegraverat bellum, agrosque finiti- mittit. morum vastabat; et jam urbibus quoque erat terribilis. Adversus hunc hostem, quum,8 quantum ex quaque civitate militum scriberetur', consultarent; Philippus, demturum se eis curam, quod ad Nabin et Lacedæmonios adtineret, pollicitus; nec tantum agros sociorum populationibus prohibiturum, sed terrorem omnem belli in ipsam Laconicam,

t conscriberetur Gron. Crev.

5 Cynosarges] Sic dictum a cane albo. Canis enim apud Græcos xúwy: albus, ágyós. Fabulam, quæ huic nomini originem dedisse dicitur, pete ex Suida.

6 Lyceum] Gymnasium, ubi Aristoteles cum suis inambulans de philosophia disputaverat. Nomen habuit a Lycio Pandionis filio teste Pausan. 1. I.

7* Circumdatum est] Circumjec. tum est, ita ut castello templum includatur.

8 Quantum ex quaque civitatum militum conscriberetur] Suavius est id quod ex Thuan. cod. affert Jac. Gronovius: Quantum ex quaque civitate militum scriberetur. Consentit Victor.

versus Na

« IndietroContinua »