Immagini della pagina
PDF
ePub

Postulat vi

bus suis.

Frustra.

U. C. 552. ducto eo extemplo exercitu, translaturum. Hæc oratio A. C. 200. quum ingenti hominum adsensu acciperetur: Ita tamen cissim præ- æquum est, inquit, me vestra meis armis tutari, ne mea intesidia urbi- rim nudentur præsidiis. Itaque, si vobis videtur, tantum parate militum, quantum ad Oreum, et Chalcidem, et Corinthum tuenda 9 satis sit: ut, meis ab tergo tutis, securus bellum Nabidi inferam et Lacedæmoniis. Non fefellit Achæos, quo spectasset tam benigna pollicitatio, auxiliumque oblatum adversus Lacedæmonios: id quæri, ut obsidem Achæorum juventutem educeret ex Peloponneso, ad inligandam Romano bello gentem. et 10 id quidem coarguere Cycliadas prætor Achæorum nihil adtinere ratus, id modo quum dixisset, non licere legibus Achæorum de aliis rebus referre, quam propter quas convocati essent; decreto de exercitu parando adversus Nabin facto, concilium fortiter ac libere habitum dimisit; inter adsentatores regios ante eam diem habitus. Philippus, magna spe depulsus, voluntariis paucis militibus conscriptis Corinthum atque in Atticam terram rediit.

XXVI. Per eos ipsos dies, quibus Philippus in Achaia fuit, Philocles præfectus regius, ex Euboea profectus cum duobus millibus Thracum Macedonumque ad depopulandos Atheniensium fines, e regione Eleusinis saltum Citharonis transcendit, inde dimidia parte militum ad prædandum passim per agros dimissa, cum parte ipse occultus loco ad insidias opportuno consedit, ut, si ex castello ab Eleusine in prædantes suos inpetus fieret, repente hostes effusos ex inproviso adoriretur. Non fefellere insidiæ. itaque revocatis, qui discurrerant ad prædandum, militibus, instructisque, ad obpugnandum castellum Eleusinem profectus, cum multis inde vulneribus recessit, Philippoque se venienti ex Achaia conjunxit. Tentata et ab ipso rege obpugnatio ejus castelli est. sed naves Romanæ, a" Piræeo venientes, intromissumque præsidium absistere incepto coëgerunt. Diviso Philippus deinde exercitu, rex cum parte Philoclem Athenas mittit, Athenas et cum parte ipse Piræeum pergit: ut, quum Philocles subeundo muros, et comminanda obpugnatione contineret urbe tat. Athenienses, ipsi Piræeum levi cum præsidio relictum expugnandi facultas esset. Ceterum nihilo ei Piræei, quam Eleusinis, facilior, iisdem fere defendentibus, obpugnatio fuit. A Piræeo Athenas repenté duxit. inde eruptione subita peditum equitumque inter angustias semiruti muri, qui brachiis duobus Piraeum Athenis jungit, repulsus; omissa

Piræeum

frustra ten

[ocr errors][merged small][merged small]
[ocr errors]

x dum Eæd.

hanc ejus mentem et subdolum consilium sibi perspectum esse.

diruit.

obpugnatione urbis, diviso cum Philocle rursus exercitu, U. C. 552. ad vastandos agros profectus, quum priorem populationem A. C. 200. sepulcris circa urbem diruendis exercuisset, ne quid inviolatum relinqueret, 11 templa Deûm, quæ pagatim sacrata ha- Templa cirbebant, dirui atque incendi jussit. Exornata eo genere ca Athenas operum eximie terra Attica, et copia domestici marmoris, et ingeniis artificum, præbuit huic furori materiam. neque enim diruere modo ipsa templa, ac simulacra evertere satis habuit; sed lapides quoque, 12 ne integri cumularent ruinas, frangi jussit: et, postquam non tam ira satiata, quam iræ exercendæ materia hæc deerat, agro hostium in Bootiam excessit, nec aliud quidquam dignum memoria in Græcia egit.

Macedoniæ

fines.

XXVII. Consul Sulpicius eo tempore inter Apolloniam ac Dyrrachium ad Apsum flumen habebat castra: quo arcessitum L. Apustium legatum, cum parte copiarum ad de- Romani popopulandos hostium fines mittit. Apustius, extrema Ma- pulantur cedoniæ populatus, Corrago, et Gerrunio, et Orgesso castellis primo inpetu captis, ad Antipatriam in faucibus angustis sitam urbem, venit. ac primo evocatos principes ad conloquium, ut fidei Romanorum se committerent, perlicere est conatus: deinde, ubi, magnitudine ac moenibus situque urbis freti, dicta adspernabantur, vi atque armis adortus, expugnavit; puberibusque interfectis, præda omni militibus concessa, diruit muros, atque urbem incendit. Hic metus Codrionem, satis validum et munitum oppidum, sine certamine ut dederetur Romanis, effecit. Præsidio ibi relicto, 13 Ilion (nomen propter alteram in Asia urbem, quam oppidum, notius) vi capitur. Revertentem legatum ad consulem cum satis magna præda, Athenagoras quidam regius præfectus in transitu fluminis a novissimo agmine adortus, postremos turbavit. ad quorum clamorem et trepidationem quum revectus equo propere legatus signa convertisset, conjectisque in medium sarcinis aciem direxisset; non tulere inpetum Romanorum militum regii. multi ex iis occisi, plures capti. Legatus, incolumi exercitu reducto ad consulem, remittitur inde extemplo ad classem.

11 Templa Deum, quæ pagatim sacrata habebant] Hoc clarius explica tur infra c. 30, in oratione Atheniensium.

12 Ne integri cumularent ruinas] Ne lapides, si integri remanerent, in cumulum quemdam ruinarum assurgerent, qui speciem quamdam templorum dirutorum referret.

13 Ilion] In hoc nomine mendum latere probant veteres editi et scripti.

† In Andreæ editione legitur Nudus:
in Thuanæo codice, teste Jac. Grono-
vio, in 4. Dissert. epist. Nidus: in Vic-
torino Indus: nec longe abeunt ceteri
sive scripti, sive vetusti editi, ita ut
Ilion sit profecto ab aliquo emenda-
tore. Jac. Gronovius propius insistens
antiquæ lectionis vestigiis legendum
censet Cnidus, quam urbem Illyrici
fuisse adstruit ex Callimacho, Plutar-
cho, Stephano.

U. C. 552.

XXVIII. Hac satis felici expeditione bello 14 commisso, A. C. 200 reguli ac principes adcola Macedonum in castra Romana Reguli adcola Mace- veniunt, Pleuratus Scerdilædi filius, et Amynander Athadonum jun- manum rex, et ex Dardanis Bato, Longari filius. Bellum gunt se Ro- suo nomine Longarus cum Demetrio Philippi patre gesse

manis.

paratus.

rat. Pollicentibus auxilia respondit consul, Dardanorum et Pleurati opera, quum exercitum in Macedoniam induce ret, se usurum. Amynandro Ætolos concitandos ad bellum adtribuit. Attali legatis (nam ii quoque per id tempus venerant) mandat, ut Æginæ rex, ubi hibernabat, classem Romanam opperiretur. qua adjuncta, bello maritimo, sicut Philippi ad- ante, Philippum urgueret. Ad Rhodios quoque missi legati, ut capesserent partem belli. Nec Philippus segnius (jam enim in Macedoniam pervenerat) adparabat bellum. Filium Persea, 15 puerum admodum, datis ex amicorum numero, qui ætatem ejus regerent, cum parte copiarum ad obsidendas angustias, quæ ad Pelagoniam sunt, mittit. Sciathum et Peparethum, haud ignobiles urbes, ne classi hostium Mittit ad prædæ ac præmio essent, diruit. Ad Ætolos mittit legatos, ne gens inquieta adventu Romanorum fidem mutaret.

Ætolos.

concilio E

XXIX. Concilium Etolorum statuta die, quod Panatolium vocant, futurum erat. Huic ut obcurrerent, et legati regis iter adcelerarunt, et ab consule missus L. Furius Purpureo legatus venit. Atheniensium quoque legati ad id concilium obcurrerunt. Primi' Macedones, cum quibus Oratio Ma- recentissimum foedus erat, auditi sunt. qui, 16 nulla nova re, cedonum in nihil se novi habere, quod adferrent, dixerunt: quibus enim tolorum de caussis, experta inutili societate Romana, pacem cum Phicontra Ro- lippo fecissent, compositam semel servare cos debere. An imitari, inquit unus ex legatis, Romanorum licentiam, an levitatem dicam, mavultis? qui, quum legatis vestris Romæ responderi ita jussissent, Quid ad nos venitis, Ætoli, sine quorum auctoritate pacem cum Philippo fecistis? iidem nunc, ut bellum secum adversus Philippum geratis, postulant. et antea 17 propter vos, et pro vobis arma sumta adversus eum simulabant; nunc vos in pace esse cum Philippo prohibent. Messanæ ut auxilio essent, primo 18 in Siciliam conscenderunt: iterum, ut Syracusas obpressas ab Karthaginiensibus in libertatem eximerent. Et

manos.

y Primo Gron. Crev.

14* Commisso] Incepto. Vid. not. 4. ad II. 36.

15* Puerum admodum] Tum duodecim annos natum, quum decimo octavo post hunc anno, infra XL. 6. dicatur tricesimum annum agere.

16* Nulla nova re] Quum nihil novi accidisset, quum codem in statu res essent inter Philippum et Ætolos,

quo erant quum fœdus inter utrosque nuper ictum fuerat. Confer clausulam hujus orationis.

17* Propter vos, et pro vobis] Ita ut vestra defensio illis et causa belli esset, et finis.

18 In Siciliam conscenderunt] Mallemus transscenderunt.

Messanam, et Syracusas, et totam Siciliam ipsi habent, vectiĝa- U. C. 552. lemque provinciam securibus et fascibus subjecerunt. 19 Scilicet, A. C. 200. sicut vos Naupacti legibus vestris per magistratus a vobis creatos concilium habetis, socium hostemque libere, quem velitis, lecturi, pacem ac bellum arbitrio habituri vestro; sic Siculorum civitatibus, Syracusas aut Messanam, aut Lilybæum indicitur concilium. Prætor Romanus conventus agit: eo imperio evocati conveniunt: excelso in subgestu superba jura reddentem, stipatum lictoribus vident: virga tergo, secures cervicibus inminent : et quotannis alium atque alium dominum sortiuntur. Nec id mirari debent, aut possunt, quum Italiæ urbes Rhegium, Tarentum, Capuam, ne finitimas nominem, quarum ruinis crevit urbs Romana, 20 ejusdem subjectas videant imperio. Capua quidem, sepulcrum ac monumentum Campani populi, 21 elato et extorri ejecto ipso populo, superest; urbs trunca, sine senatu, sine plebe, sine magistratibus, prodigium; relicta crudelius habitanda, quam si deleta foret. Furor est, si alienigena homines, plus lingua et moribus et legibus, quam maris terrarumque spatio, discreti, hæc tenuerint, sperare, quidquam eodem statu mansurum. Philippi regnum obficere aliquid videtur libertati vestræ: qui, quum merito vestro vobis infestus esset, et nihil a vobis ultra, quam pacem, petiit, fidemque hodie pacis pacta desiderat? Adsuefacite his terris legiones externas, et jugum accipite. sero ac nequidquam, quum dominum Romanum habebitis, socium Philippum quæretis. Ætolos, Acarnanas, Macedonas, ejusdem linguæ homines, leves ad tempus ortæ caussa disjungunt conjunguntque: 22 cum alienigenis, cum barbaris æternum omnibus Græcis bellum est, eritque. natura enim, quæ perpetua est, non mutabilibus in diem caussis, hostes sunt. Sed, unde cœpit oratio mea, ibi desinet. Hoc eodem

loco iidem homines de ejusdem Philippi pace 23 triennio ante decrevistis, iisdem inprobantibus eam pacem Romanis, qui nunc pactam et compositam turbare volunt. in qua consultatione nihil fortuna mutavit, cur vos mutetis, non video.

XXX. Secundum Macedonas, ipsis Romanis ita concedentibus jubentibusque, Athenienses, qui foeda passi justius in crudelitatem sævitiamque regis invehi poterant, introducti sunt. Deploraverunt vastationem populationemque

19 Scilicet] Ironice dictum: ut illud Virgilii, Scilicet is Superis labor

est.

20 Ejusdem subjectas imperio] Magis placeret, eidem ... imperio: ut non modo Romanis subjectæ dicantur, sed et eodem modo, eadem superbia a Romanis regi.

21* Elato] Ad funus rapto. Vid. not. ad XXVIII. 28.

22 Cum alienigenis] Hæc est scrip.

torum et primæ editionis lectio, teste
Jac. Gronovio. Firmat Victor. Adde
quod supra jam Romani vocati sunt
alienigena: et mox in oratione Athe-
niensium, qui Romanos alienigenas et
barbaros vocet. Minus recte igitur hic
edebatur cum alienis.

23 Triennio ante] Extrema non nu-
merat Livius, ut supra c. 12. Alioquin
scribendum fuerat, quinquennio. Vid.
1. XXIX. c. 12.

Athenien

24

U. C. 552. miserabilem agrorum. Neque id se queri, quod hostilia ab A. C. 200. hoste passi forent: esse enim quædam belli jura; quæ ut fasium oratio. cere, ita pati sit fas. sata exuri, dirui tecta, prædas hominum pecorumque agi, misera magis, quam 25 indigna, patienti esse. 26 Verum enim vero id se queri, quod is, qui Romanos alienigenas et barbaros vocet, adeo omnia simul divina humanaque jura polluerit, ut priore populatione cum infernis Diis, secunda cum superis bellum nefarium gesserit: omnia sepulcra monumentaque diruta esse in finibus suis, omnium nudatos manes, nullius ossa terra tegi: delubra sibi fuisse, quæ quondam "pagatim habitantes in parvis illis castellis vicisque consecrata, ne in unam urbem quidem contributi majores sui deserta reliquerint. circa ea omnia templa Philippum infestos circumtulisse ignes; semiusta et truncata simulacra Deúm inter prostratos jacere postes templorum. Qualem terram Atticam fecerit, exornatam quondam opulentamque, talem cum, si liceat, Etoliam, Græciamque omnem facturum. Urbis quoque sue similem deformitatem futuram fuisse, nisi Romani 28 subvenissent. eodem enim scelere urbem colentes Deos, præsidemque arcis Minervam petitam: eodem Eleusine Cereris templum, eodem Piræei Jovem Minervamque; sed ab eorum non templis modo, sed etiam manibus vi atque armis repulsum, in ea delubra, quæ sola religione tuta fuerint, sævisse. Itaque se orare atque obsecrare Etolos, ut, miserti Atheniensium, ducibus Diis inmortalibus, deinde Romanis, qui secundum Deos plurimum possint, bellum susciperent.

Legati Romani oratio.

XXXI. Tum Romanus legatus: Totam orationis meæ formam Macedones primum, deinde Athenienses mutarunt. Ñam et Macedones, quum ad conquerendas Philippi injurias in tot socias nobis urbes venissem, ultro accusando Romanos, defensionem ut accusatione potiorem haberem, effecerunt: et Athenienses in Deos superos inferosque nefanda atque inhumana scelera ejus referendo, quid mihi aut cuiquam reliquerunt, quod objicere ultra possim? Eadem 29 Cianos, Abydenos, Eneos, Maronitas, Thasios3, Parios, Samios, Larissenses, 30 Mes

Z venissent Gron. Crev.

24 Esse... quædam belli jura] Esse
quædam belli jure licita, quæ ut facere
æquum sit, si possis, ita et pati, si ne-
cesse sit.

25 Indigna] Talia, ut indignatio-
nem justam movere possint patienti.
26 Verum enimvero] Victor. ut et
unus e Gronovianis omittit rò verum.
Et absit sane.

27 Pagatim habitantes... in unam
urbem contributi] Notum est Atheni-
enses primo dispersos in variis pagis
habitasse; ac, Theseo auctore, relictis
pagis, in unam urbem coaluisse.

a Thasios del. Crev.

28 Subvenissent] Gronovianæ editiones venissent. Sed affirmat Hearnius scriptos et vett. editos id habere quod edidimus. Adstipulatur Victor. cod. et, teste Jac. Gronovio, Thua

næus.

29 Cianos] Ex urbe Cio in Bithynia. De eorum excidio multa queritur Polyb. 1. XV. Olim prave legebatur Chios. Sigonius emendavit.

30 Messenios hinc ex Achaia] Mes. senios ex hac ipsa Achaia vobis vicina. Messenii tunc temporis in Achæorum rempublicam contributi erant.

« IndietroContinua »