Immagini della pagina
PDF
ePub

C. 563. sociis vestris, alios præter modum extollatis; sed etiam, ne, A. C. 189. 55 qui adversus vos arma tulerint, in' meliore statu sint, quam socii et amici vestri. Quod ad me adtinet, in aliis rebus cessisse intra finem juris mei cuilibet videri malim, quam nimis pertinaciter in obtinendo eo tetendisse; in certamine autem amicitiæ nostra", benevolentia erga vos, honoris, qui a vobis habebitur, minime æquo animo vinci possum. Hanc ego maximam hæreditatem a patre accepi, qui primus omnium Asiam Græciamque incolentium in amicitiam vestram venit, eamque perpetua et constanti fide ad extremum finem vitæ perduxit: nec dumtaxat animum vobis bonum ac fidelem præstitit, sed omnibus interfuit bellis, quæ in Græcia gessistis, terrestribus, navalibus; omni genere commeatuum ita, ut nemo sociorum vestrorum æquari ulla parte posset, vos adjuvit. Postremo quum Bœotos ad societatem vestram hortaretur, in ipsa concione intermortuus, haud multo post exspiravit. Hujus ego vestigia ingressus, voluntati quidem et studio in colendis vobis adjicere (etenim inexsuperabilia hæc erant) nihil potui: rebus ipsis meritisque et inpensis officiorum ut superare possem, fortuna, tempora, Antiochus, et bellum in Asia gestum præbuerunt materiam. Rex Asia et partis Europe Antiochus filiam suam in matrimonium mihi dabat; restituebat extemplo civitates, quæ defecerant a nobis; spem magnam in posterum 56 amplificandi regni faciebat, si secum adversus vos bellum gessissem. Non gloriabor eo, quod nihil in vos deliquerim. illa potius, quæ 57 vetustissima domus nostræ vobiscum amicitia digna sunt, referam. Pedestribus navalibusque copiis, ut nemo vestrorum sociorum me æquiparare posset, imperatores vestros adjuvi: commeatus terra marique suppeditavi; navalibus præliis, quæ multis locis facta sunt, omnibus adfui; nec labori meo, nec periculo usquam peperci. Quod miserrimum est in bello, obsidionem passus sum, Pergami inclusus cum discrimine ultimo simul vitæ regnique. Liberatus deinde obsidione, quum alia parte Antiochus, alia Seleucus circa arcem regni mei castra haberent, relictis rebus, tota classe ad Hellespontum L.

t in del. Gron. Crev. " vestræ Eæd.
valibusque Eæd. z rebus meis Crev.
55* Qui adversus vos arma tule-
rint] Primo mallemus tulerunt. De-
inde, quod ad rem ipsam attinet, hic
designantur civitates Græcæ, quæ so-
cia Antiochi fuerunt; quæque, si in
libertatem restituantur, præmium ha-
bebunt belli adversus Romanos gesti,
libertatem, dum ipse Eumenes, socius
et amicus populi Romani, pro tot la-
boribus periculis, nullam mercedem
referet, nisi vastitatem regni sui, ex-
haustas opes, toleratam obsidionem,
etc. In fine orationis eadem rursus

[blocks in formation]

sententia iisdem pene verbis iteratur.

56 Amplificandi] Major scriptorum pars, ampliandi.

57 Vetustissima domus nostræ vobiscum amicitia] Amicitia illa ab Attalo Eumenis patre cœpta erat, non ita multos ante annos. Sed nimirum, si respicias ceteros Asiæ Græciæque reges et populos, primus omnium Attalus, ut supra memoravit Eumenes, in amicitiam Romanorum venerat: et hoc sensu vetustissima hic dicitur Attalica domus cum Romanis amicitia.

Scipioni consuli vestro obcurri, ut eum in trajiciendo exer- U. C. $63. citu adjuvarem. postquam in Asiam exercitus vester est trans- A. C. 189. gressus, numquam a consule abscessi: nemo miles Romanus magis assiduus in castris vestris fuit, quam ego fratresque mei. nulla expeditio, nullum equestre prælium sine me factum est. In acie ibi steti, eam partem sum tutatus, in qua me consul esse voluit. Non sum hoc dicturus, Patres conscripti, quis hoc bello meritis erga vos mecum comparari potest? Ego nulli omnium neque populorum, neque regum, quos in magno honore habetis, non ausim me comparare. Hostis Masinissa ante vobis, quam socius, fuit: nec incolumi regno cum auxiliis suis, sed extorris, expulsus, amissis omnibus copiis, cum turma equitum in castra confugit vestra. tamen eum, quia in Africa adversus Syphacem et Karthaginienses fideliter atque inpigre vobiscum stetit, non in patrium solum regnum restituistis, sed, adjecta opulentissima parte Syphacis regni, præpotentem inter Africa reges fecistis. Quo tandem igitur nos præmio atque honore digni apud vos sumus, qui numquam hostes, semper socii fuimus? Pater, ego, fratresque mei non in Asia tantum, sed etiam procul ab domo in Peloponneso, in Baotia, in Etolia, Philippi, Antiochi, Ætolico bello, terra marique pro vobis arma tulimus. Quid ergo postulas? dicat aliquis. Ego, Patres conscripti, quoniam dicere utique volentibus vobis parendum est, si vos ea mente ultra Tauri juga emostis Antiochum, ut ipsi teneretis eas terras, nullos adcolas, nec finitimos habere, quam vos, malo; nec ulla alia re tutius stabiliusque regnum meum futurum spero. Sed si vobis decedere inde, atque exercitus deducere in animo est; neminem digniorem esse ex sociis vestris, qui bello a vobis parta possideat, quam me, dicere ausim. At enim magnificum est liberare civitates servas. Ita opinor, si nihil hostile adversus vos fecerunt: sin autem Antiochi partis 58 fuerunt; quanto est vestra prudentia et æquitate dignius, sociis bene meritis, quam hostibus, vos consulere?

LIV. Grata oratio regis Patribus fuit: et facile adparebat, munifice omnia et propenso animo facturos. Interposita Smyrnæorum brevis legatio est, quia non aderant quidam Rhodiorum. Conlaudatis egregie Smyrnæis, 59 quod omnia ultima pati, quam se regi tradere, maluissent, introducti Rhodii sunt. quorum princeps legationis, expositis initiis amicitiæ cum populo Romano, meritisque Rhodioz Masinissa hostis vobis ante Gron. Crev. a Antiochum emostis Eæd. fuerint Gron.

58 Fuerunt] Gronovianæ editiones, fuerint. Quod minus placuit, quia verbum subjunctivi modi hic aliquam significare videretur dubitationem, quæ

tamen nulla est. Ideo revocavimus ex
vetustioribus fuerunt.

59 Quod omnia ultima pati] Vid.
XXXIII. 38. et XXXV. 42.

U. C. 563. rum Philippi prius, deinde Antiochi bello: Nihil, inquit, A. C. 189. nobis tota nostra actione, Patres conscripti, neque difficilius, Rhodiorum neque molestius est, quam quod cum Eumene nobis disceptatio legatorum est: cum quo uno maxime regum et privatum singulis, et, quod

oratio.

magis nos movet, publicum civitati nostræ hospitium est. Ceterum non animi nostri, Patres conscripti, nos, sed rerum natura, quæ potentissima est, disjungit; ut nos liberi etiam aliorum libertatis caussam agamus; reges serva omnia et subjecta imperio suo esse velint. Utcumque tamen res se habet, magis verecundia nostra adversus regem nobis obstat, quam ipsa disceptatio aut nobis inpedita est, aut vobis perplexam deliberationem præbitura videtur. Nam, si aliter socio atque amico regi, et bene merito hoc ipso in bello, de cujus præmiis agitur, honos haberi nullus posset, nisi liberas civitates ei in servitutem traderetis, esset deliberatio anceps; ne aut regem amicum inhonoratum dimitteretis, aut decederetis instituto vestro, et gloriam, Philippi bello partam, nunc servitute tot civitatium deformaretis. Sed ab hac necessitate, aut gratiæ in amicum minuendæ, aut gloria vestræ, egregie vos fortuna vindicat. Est enim Deum benignitate non gloriosa magis, quam dives, victoria vestra: quæ vos facile isto velut are alieno exsolvat. nam et Lycaonia, et Phrygia utraque, et Pisidia omnis, et Chersonesus, 60 quæque circumjacent Europa, in vestra sunt potestate. quarum una quælibet regi adjecta multiplicare regnum Eumenis potest: omnes vero datæ maximis eum regibus æquare. Licet ergo vobis, et præmiis belli ditare socios, et non decedere instituto vestro; et meminisse, quem titulum prætenderitis prius adversus Philippum, nunc adversus Antiochum, belli: quid feceritis, Philippo victo; quid nunc a vobis, non magis quia fecistis, quam quia id vos facere decet, desideretur atque exspectetur. Alia enim aliis et honesta est et probabilis caussa armorum. Illi agrum, hi vicos, hi oppida, hi portus, oramque aliquam maris ut possideant. Vos nec cupistis hæc, antequam haberetis: nec nunc, quum orbis terrarum in ditione vestra sit, cupere potestis. Pro dignitate et gloria apud omne genus humanum, 61 quod vestrum ·nomen imperiumque juxta ac Deos inmortales jam pridem intuetur, pugnastis. que parare et quærere arduum fuit, nescio an tueri difficilius sit. Gentis vetustissimæ nobilissimæque, vel fama rerum gestarum, vel omni commendatione humanitatis

cet probabilis est Gron. Crev.

60 Quæque circumjacent Europe] Et eæ regiones Europæ, quæ circumjacent, sive adjacent iis quæ modo nominatæ sunt terris. Vid. Polyb. Leg.

25.

61 Quod vestrum nomen imperiumque juxta ac deos.. intuetur] Parti

cula ac videtur ab iis adjecta esse, qui ignorarent præpositionis juxta eamdem fere esse vim ac rỡ secundum, non minus quam. Sic 1. IX. c. 9. apud quos juxta divinas religiones fides humana colitur.

doctrinarumque, tuendam ab servitio regio libertatem suscepis- U. C. 565. tis. 62 hoc patrocinium receptæ in fidem et in clientelam vestram A. C. 199. universæ gentis perpetuum vos præstare decet. 63 Non, quæ in solo modo antiquo sunt, Græcæ magis urbes sunt, quam coloniæ earum, illinc quondam profecta in Asiam. Nec terra mutata mutavit genus aut mores. certare pio certamine cujuslibet bonæ artis ac virtutis ausi sumus cum parentibus quæque civitas et conditoribus suis. Adistis Græcia, adistis Asia urbes plerique. nisi quod longius a vobis absumus, nulla vincimur alia re. Massilienses, quos, si natura insita velut ingenio terræ vinci posset, jam pridem efferassent tot indomita circumfusæ gentes, in eo honore, in ea merito dignitate audimus apud vos esse, ac si medium umbilicum Græcia incolerent. non enim sonum modo linguæ vestitumque et habitum, sed ante omnia mores, et leges, et ingenium sincerum integrumque a contagione adcolarum, servarunt. Terminus est nunc imperii vestri mons Taurus. quidquid intra eum cardinem est, nihil longinquum vobis videri debet. quo arma vestra pervenerunt, eodem jus hinc profectum perveniat. Barbari, quibus pro legibus semper dominorum imperia fuerunt, quo gaudent, reges habeant: Græci suam fortunam, vestros animos gerunt. Domesticis quondam viribus etiam imperium amplectebantur; nunc, imperium ubi est, ibi ut sit perpetuum, optant. libertatem vestris tueri armis satis habent, quoniam suis non possunt. At enim quædam civitates cum Antiocho senserunt. Et alia prius cum Philippo, et cum Pyrrho Tarentini. Ne alios populos enumerem, Karthago libera cum suis legibus est. Huic vestro exemplo quantum debeatis, videte, Patres conscripti. Inducetis in animum negare Eumenis cupiditati, quod justissimæ iræ vestræ negastis. Rhodii et in hoc, et in omnibus bellis, quæ in illa ora gessistis, quam forti fidelique opera vos adjuverimus, vestro judicio relinquimus. nunc in pace id consilium adferimus; quod si comprobaveritis, magnificentius vos victoria usos esse, quam vicisse, omnes existimaturi sint. Apta magnitudini Romanæ oratio visa est.

LV. Post Rhodios Antiochi legati vocati sunt. Ii, vulgato petentium veniam more, errorem fassi regis, obtestati sunt Patres conscriptos, Ut suæ potius clementia, quam regis culpæ, qui satis superque pœnarum dedisset, memores 65 consulee gentis del. Gron. Crev.

d in del. Crev.

62* Hoc patrocinium] Quum eam gentem, Græcam scilicet, in fidem clientelamque vestram receperitis, vos decet hoc ei patrocinium præstare, exsolvere fidem vestram, patronos vos ei exhibendo, universæ, ubicumque tandem, sive in Græcia ipsa, sive in Asia Græci degant, et in perpetuum.

63 Non quæ in solo modo antiquo

sunt] Modo hic intelligimus, etiam-
num. Nisi forte debet omnino recidi.

64* Velut ingenio terræ] Ingenium
est id quod ingenitum est, nativæ do-

tes.

Quia tamen paulo audacius tribuitur terræ, ideo apposita est particula velut, quæ rem molliat.

65 Consulerent] Deliberarent, statuerent.

Pax cum
Antiocho

confirmata.

U. C. 563. rent. postremo pacem datam a L. Scipione imperatore, quibus A. C. 189. legibus dedisset, confirmarent auctoritate sua. Et senatus eam pacem servandam censuit, et paucos post dies populus jussit. Foedus in Capitolio cum Antipatro principe legationis, et eodem fratris filio regis Antiochi, est ictum. Auditæ deinde et aliæ legationes ex Asia sunt. Quibus omnibus datum est responsum, Decem legatos more majorum senatum missurum ad res Asia disceptandas componendasque. Summam tamen hanc fore: ut cis Taurum montem, quæ intra regni Antiochi fines fuissent, Eumeni adtribuerentur, præter Lyciam Cariamque usque ad Maandrum amnem. ea civitatis Rhodiorum essent. Cetera civitates Asiæ, 66 quæ Attali stipendiariæ fuissent, eadem Eumeni vectigal penderent: quæ vectigales Antiochi fuissent, eæ liberæ atque inmunes essent. Decem legatos hos decreverunt, Q. Minucium Rufum, L. Furium Purpureonem, Q. Minucium Thermum, Ap. Claudium Neronem, Cn. Cornelium Merulam, M. Junium Brutum, L. Aurunculeium, L. Æmilium Paullum, P. Cornelium Lentulum, P. Ælium Tuberonem.

Decem lesiam mit

gati in A

tuntur.

Senatusconsultum de Asia.

LVI. His, quæ præsentis disceptationis essent, libera mandata. de summa rerum senatus constituit: 7 Lycaoniam omnem, et Phrygiam utramque, et Mysiam, regias silvas, 68 et Lydia Ioniæque, extra ea oppida, quæ libera fuissent, quo die cum rege Antiocho pugnatum est, et nominatim Magnesiam ad Sipylum, et 69 Cariam, quæ Hydrela adpellatur, agrumque Hydrelatanum ad Phrygiam vergentem, et castella vicosque ad Mæandrum amnem, et oppida, nisi quæ libera ante bellum fuissent; Telmissum item nominatim, et castra Telmissium, præter agrum, qui Ptolemæi Telmissii fuisset: hæc omnia, quæ supra scripta sunt, 70 regi Eumeni jussa dari. Rhodiis Lycia data, extra eumdem Telmissum, et castra Telmissium, et agrum, qui Ptolemæi Telmissii fuisset: hæc et ab Eumene, et ab Rhodiis excepta. Ea quoque his pars data Cariæ, quæ propior Rhodum insulam trans Meandrum amnem est; oppida, vici, castella, agri, qui ad Pisidiam vergunt: nisi quæ eorum

66 Quæ Atlali stipendiariæ fuissent, eædem Eumeni vectigal penderent] Hic stipendium et vectigal prorsus idem sonant, ut patet ex Polybio, ex quo hæc omnia cum duabus Eumenis et Rhodiorum orationibus exscripta sunt. Ejus enim hæc sunt verba in Excerpt. Leg. 25. Twv Tóλswy Twy Ex ληνίδων ὅσαι μὲν ̓Αττάλῳ φόρον ἐπετέλων, ταύτας τὸν αὐτὸν Εὐμένει τελεῖν.

67 Lycaoniam omnem] Hoc decretum valde obscurum et confusum est ob duplicem accusativum, quorum alter cadit in verbum dari, alter regitur

a præpositione extra: ita ut facile non sit liquido secernere ea quæ dantur Eumeni, ab iis quæ excipiuntur.

68 Et Lydia Ioniæque, extra ea oppida] Vel lege Lydiam Ioniamque, vel intellige Lydia Ioniæque oppida.

69 Cariam, quæ Hydrela appellatur] Hanc Cariam probat Cellarius urbem esse Phrygia, non regionem. Eum adi 1. III. Geogr. Antiquæ, c. 4. Vid. et Strabonem, I. XIV. p. 650.

70 Regi Eumeni jussa dari] Vox jussa hic vitiat legitimam orationis structuram.

« IndietroContinua »