Immagini della pagina
PDF
ePub

M. Valerio Faltoni, qui prætor priore anno Campaniam U. C. $52. provinciam habuerat, prorogatum in annum imperium est; A. C. 200. uti proprætor in Sardiniam trajiceret, atque de exercitu, qui ibi esset, quinque millia sociûm nominis Latini, 36 qui eorum minime multa stipendia haberet, legeret. Et consules duas urbanas legiones scribere jussi: quæ, si quo res posceret, multis in Italia 37 contactis gentibus Punici belli societate, iraque inde tumentibus, mitterentur. Sex legionibus Roma- Legiones 6. nis eo anno usura respublica erat.

animo esse:

IX. In ipso adparatu belli legati ab rege Ptolemæo ve- Legati Ptonerunt, 38 qui nunciarunt, Athenienses adversus Philippum lemæi. petisse ab rege auxilium. ceterum, etsi communes socii sint, tamen, nisi ex auctoritate populi Romani, neque classem, neque exercitum defendendi aut obpugnandi cujusquam caussa regem in Græciam missurum esse. Vel quieturum eum in regno, si populo Romano socios defendere liceat; vel Romanos quiescere, si malint, passurum, atque ipsum auxilia, quæ facile adversus Philippum tueri Athenas possent, missurum. Gratiæ regi ab senatu actæ, responsumque; Tutari-socios populo Romano in 39 si qua re ad id bellum opus sit, indicaturos regi. regnique ejus opes scire subsidia firma ac fidelia suæ reipublicæ esse. Munera deinde legatis in singulos 40 quinûm millium æris ex senatusconsulto missa. Quum delectum consules haberent, pararentque, quæ ad bellum opus essent: civitas religiosa, in principiis maxime novorum bellorum, supplicationibus habitis jam, et obsecratione circa omnia pulvinaria facta, ne quid prætermitteretur, quod aliquando factum esset, ludos Jovi donumque vovere consulem, cui provincia Macedonia evenisset, jussit. Moram voto publico Licinius pontifex maximus adtulit, qui negavit, ex incerta pecunia 11 vovere debere, 12 si ea pecunia non posset in bellum usui esse.

42

36 Qui eorum minime multa stipendia haberet] Lege haberent. MURETUS. 37* Contactis ... societate iraque inde tumentibus] Ita se habentibus ut ad eas contagio societatis cum Pœnis in bello pertineret, et hanc ob causam ira tacita æstuantibus, quæ occasionem erumpendi quæreret.

38 Qui nunciarunt] Has voces plane supervacuas libenter resecaremus.

voveri.

42 Si ea pecunia] Fortasse hic aliquid mendi subest. Possumus tamen utcunque exponere, accipiendo particulam si pro siquidem, hoc nempe modo. Negavit pontifex maximus voveri debere ludos ex incerta pecunia, id est, non statuta pecuniæ summa, quam in corum apparatum erogari placeret, siquidem ea pecunia, id est, pecunia vota in ludos jam non poterat in bellum usui esse. Hæc fortasse erat mens pontificis: Voventur ludi ex pecunia, quæ ex ærario sumenda est. Nisi igi40 Quimím millium æris] Quinque tur statuta fuerit pecuniæ summa, millia æris gravis sunt quingenti dena- eaque seposita, jam tota ærarii pecurii, quos pares facimus marcis argenti nia huic voti obligationi obnoxia videnostratibus 7. cum unciis sex et sem- bitur. Pecunia autem, in quam vouncia. tum cadit, non potest in bellum usui 41 Vovere debere] Magis placeret: esse. Itaque, nisi certa pecunia vo

39 Si qua re ad id bellum opus sit] MS. Vict. si quæ res ad bellum opus sint: recte; nisi malis si qua res... opus sit.

43

U. C. 552. reponi statim debere, nec cum alia pecunia misceri. quod nisi A. C. 200. factum esset, votum rite solvi non posse. Quamquam et res, et auctor movebat, tamen ad collegium pontificum 3 referre consul jussus, si posset recte votum incertæ pecuniæ suscipi. posse, rectiusque etiam esse, pontifices decreverunt. Vovit in eadem verba consul, præeunte maximo pontifice, quibus antea quinquennalia vota suscipi solita erant: præterquam quod tanta pecunia, quantam tum, quum solveretur, senatus censuisset, ludos donaque facturum vovit. Toties ante ludi magni de certa pecunia voti erant: ii primi de incerta.

multus,

milcare.

X. Omnium animis in bellum Macedonicum versis, reGallicus tu-pente nihil minus eo tempore timentibus, Gallici tumultus fama exorta est. Insubres, Cenomanique, et Boii, excitis auctore Ha- 15 Salyis, Ilvatibusque, et ceteris Ligustinis populis, Hamilcare Pœno duce, qui in iis locis de Hasdrubalis exercitu substiterat, Placentiam invaserant: et, direpta urbe, ac per iram magna ex parte incensa, vix duobus millibus hominum inter incendia ruinasque relictis, trajecto Pado ad Cremonam diripiendam pergunt. Vicinæ urbis audita clades spatium colonis dedit ad claudendas portas, præsidiaque per muros disponenda; 46 ut obsiderentur tamen prius, quam expugnarentur, nunciosque mitterent ad prætorem Romanum. L. Furius Purpureo tum provinciæ præerat: cetero ex senatusconsulto exercitu dimisso, præter quinque millia sociûm ac Latini nominis, cum iis copiis in proxima regione provinciæ circa Ariminum substiterat. Is tum senatui scripsit, quo in tumultu provincia esset. Duarum coloniarum, quæ ingentem illam tempestatem Punici belli subterfugissent, alteram captam ac direptam ab hostibus, alteram obpugnari. Nec in exercitu suo satis præsidii colonis laborantibus fore, nisi quinque millia sociúm quadraginta millibus hostium (tot enim 4 qui tum Gron. Crev.

veantur ludi, jam publici ærarii usus
in bellum nullus erit.

43 Referre consul jussus, si posset]
Nota rò si pro an positum: quemad
modum jam factum a Livio vidimus
supra, I. IV. c. 20. Sic et infra 1.
XXXIII. c. 35. Percunctatus, si con
silium salutare admittere auribus pos-
set: et l. XXXVI. c. 33. Percunctatus,
si se interim, quæ defecissent ab socie-
tate Romana urbes, recipere vellet: et
J. XXXIX. c. 50. Quæsisse, si incolu-
mis Lycortas equitesque evasissent.

44 Quinquennalia vota] Vota quæ suscipiebantur, si in quinque annos codem respublica stetisset statu: de quibus vide XXVIL 33. XXX. 27.

45 Salyis Hvatibusque] Salyi, qui

inter Rhodanum et Alpes incolebant, nihil huc pertinent. Cluverius legit Statiellis; Gronovius, Celelatibus. Ütrique populi sunt Liguria, Neutri emendationi acquiescit Jac. Gronovius: et quum scripti et prisci editi pro Salyis habeant vel Senilibus, vel Selinibus, ipse emendat Sollinibus, sive Solliniensibus. Sollicitat itidem rò llvatibus, reponitque Iriatibus. Vid. quartam Dissert. ejus Epistol. ad cal cem II. tomi Liviani.

46 Ut obsiderentur tamen] Ut non primo impetu expugnarentur, quemadmodum Placentini sed obsideri saltem urbem necesse esset, antequam caperetur.

49

missi.

in armis esse) trucidanda objicere velit, et tanta sua clade U. C. 552. jam inflatos excidio coloniæ Romanæ augere hostium animos. A, C. 200. XI. His literis recitatis decreverunt, ut C. Aurelius consul exercitum, cui 17 in Etruriam ad conveniendum diem edixerat, Arimini eadem die adesse juberet, et aut ipse, si per commodum reipublicæ posset, ad obprimendum 48 Gallicum tumultum proficisceretur; aut L. Furio prætori scriberet, ut, quum ad eum legiones ex Etruria venissent, missis in vicem earum quinque millibus sociorum, qui interim Etruriæ præsidio essent, proficisceretur ipse ad coloniam liberandam obsidione. Legatos item mittendos in Africam Legati Karcensuerunt, eosdem Karthaginem, eosdem in Numidiam ad thaginem Masinissam. Karthaginem, ut nunciarent, civem eorum Hamilcarem relictum in Gallia, 19 haud satis scire ex Hasdrubalis prius, an ex Magonis postea exercitu, bellum contra fœdus facere. Exercitus Gallorum Ligurumque excivisse ad arma contra populum Romanum. eum, si pax placeret, revocandum illis, et dedendum populo Romano esse: simul nunciare jussi, perfugas sibi non omnes redditos esse: ac magnam partem eorum palam Karthagini obversari dici: quos comprehendi conquirique debere, ut sibi ex fædere restituantur. Hæc ad Karthaginienses mandata. Masinissæ gratulari jussi, quod idem ad non patrium modo recuperasset regnum, sed, parte florentissima MasinisSyphacis finium adjecta, etiam auxisset. nunciare præterea jussi, bellum cum rege Philippo susceptum, quod Karthaginienses auxiliis juvisset; injuriasque inferendo sociis populi Romani, 50 flagrante bello Italia', coëgisset classes exercitusque in Græciam mitti; et, diştinendo copias, caussa inprimis fuisset serius in Africam trajiciendi. 51 Petere, ut ad id bellum mitteret auxilia Numidarum equitum. Dona ampla data, quæ ferrent regi, vasa aurea argenteaque, 2 toga purpurea, et palmata tunica cum eburneo scipione, et toga prætexta cum curuli sella: jussique polliceri, 55 si quid ei ad firmandum

e ac del. Gron. Crev.

47 In Etruriam] Andreas habet in Etruria: quod magis placet. Sequitur enim Arimini.

48 Gallicum tumultum] Vid. not. 52. ad VII. 9.

49 Haud satis scire] Qui utrum ex Asdrubalis, an ex Magonis exercitu relictus esset, sese, nempe Romanos, parum scire.

50 Flagrante bello Italia] Revocavimus vett. editorum lectionem, quam tuetur Victor. cod. Vulgo nunc legitur Italiæ.

51 Petere, ut ad id bellum] Sic legi jussit Gronovius, ut pendeat verbum a præcedente jussi. Poterat tamen ferri peterent, quomodo prius editi ha

52

i Italia Gron.

bebant. Non raro enim Livius in hunc
modum variat orationem. Sic l. XXX.
supra, c. 41. Prætori M. Valerio Fal-
toni duæ legiones... decretæ. P. E-
lius prætor duas legiones... acciperet.
Et l. IX. c. 2. Milites decem pastorum
habitu mittit, pecoraque diversos alium
alibi... pascere jubet: ubi inciderent
in prædatores, ut idem omnibus sermo
constet. Et alibi sæpius.

E2 Toga purpurea et palmata tuni-
ca] Vid. nott. 26. et 27. ad I. X. c. 7.
De toga prætexta et sella curuli vid. ad
1. I. c. 8.

53 Si quid ei] Lege cum Gronovio, sibi. Sensus enim esse debet: si quid sibi Masinissa opus esse judicasset.

sam.

U.C. 552.
A. C. 200.

Verminæ
Syphacis

filii legati.

Sublata pe

augendumque regnum opus esse judicasset, enise id populum Romanum merito ejus præstaturum. Verminæ quoque Syphacis filii legati per eos dies senatum adierunt, excusantes errorem adolescentiamque, et culpam omnem in fraudem Karthaginiensium avertentes. Et Masinissam Romanis ex hoste amicum factum: Verminam quoque adnisurum, ne officiis in populum Romanum aut a Masinissa, aut ab ullo alio vincatur. Petere, ut rex, sociusque, et amicus ab senatu adpellaretur. Responsum legatis est: Et patrem ejus Syphacem sine caussa ex socio et amico hostem repente populi Romani factum et eum ipsum rudimentum adolescentiæ bello lacessentem Romanos posuisse. Itaque pacem illi prius petendam a populo Romano esse, quam ut Rex, sociusque, et amicus adpelletur. Nominis ejus honorem pro magnis erga se regum meritis dare populum Romanum consuesse. Legatos Romanos in Africa fore, quibus mandaturum senatum, ut Verminæ pacis dent leges, 54 liberum arbitrium eis populo Romano permittente. Si quid ad eas addi, demi, mutarive vellet, rursus ab senatu ei postulandum fore. Legati cum iis mandatis in Africam missi, C. Terentius Varro, Sp. Lucretius, Cn. Octavius. quinqueremes singulis datæ.

XII. Literæ deinde in senatu recitatæ sunt Q. Minucii cunia e fano prætoris, cui Bruttii provincia erat; Pecuniam Locris ex Proserpina. Proserpine thesauris nocte clam sublatam: nec, ad quos perti

Prodigia.

neat facinus, vestigia ulla exstare. Indigne passus senatus, non cessari ab sacrilegiis, et ne Pleminium quidem, tam clarum recensque noxæ simul ac pœnæ exemplum, homines deterrere. C. Aurelio consuli negotium datum, ut ad prætorem in Bruttios scriberet: senatui placere, quæstionem de expilatis thesauris eodem exemplo haberi, quo M. Pomponius prætor 55 triennio ante habuisset. Quæ inventa pecunia esset, reponi. si quo minus inventum foret, expleri: ac piacularia, si videretur, sicut ante pontifices censuissent, fieri caussa expiandæ violationis ejus templi. Prodigia etiam sub idem tempus pluribus locis 56 nunciata acciderunt. In Lucanis cœlum arsisse adferebant. Priverni sereno per diem totum rubrum solem fuisse. Lanuvii templo Sospitæ Junonis nocte stre

[blocks in formation]

pitum ingentem exortum. Jam animalium obscoeni fœtus U. C. 552. pluribus locis nunciabantur. in Sabinis incertus infans na- A. C. 200. tus, masculus an femina esset. alter sexdecim jam annorum item ambiguo sexu inventus. Frusinone agnus cum suillo capite, Sinuessæ porcus cum capite humano natus: in Lucanis in agro publico equuleus cum quinque pedibus. Fœda omnia et deformia, errantisque in alienos fœtus naturæ visa. Ante omnia abominati semimares, jussique in mare extemplo deportari: sicut proxime, C. Claudio, M. Livio consulibus, deportatus similis prodigii fœtus erat. Nihilo minus decemviros adire libros de portento eo jusserunt. Decemviri ex libris res divinas easdem, quæ proxime secundum id prodigium factæ essent, imperarunt. carmen præterea ab ter novenis virginibus cani per urbem jusserunt, donumque Junoni Reginæ ferri. Ea uti fierent, C. Aurelius consul ex decemvirorum responso curavit. Carmen, sicut 57 trum memoria Livius, ita tum condidit P. Licinius Tegula.

pa

pecunia.

XIII. Expiatis omnibus religionibus, (nam etiam Locris Reddita sacrilegium pervestigatum a Q. Minucio erat, pecuniaque Proserpina ex bonis noxiorum in thesauros reposita) quum consules in provincias proficisci vellent; privati frequentes, quibus ex pecunia, quam M. Valerio, M. Claudio consulibus mutuam dederant, 58 tertia pensio debebatur eo anno, adierunt senatum: quia consules, quum ad novum bellum, quod magna classe magnisque exercitibus gerendum esset, vix ærarium subficeret, negaverant esse, unde iis in præsentia solveretur. Senatus querentes eos non sustinuit, Si in Punicum bellum pecunia data, in Macedonicum quoque bellum uti respublica vellet; aliis ex aliis orientibus bellis, quid aliud quam publicatam, pro beneficio, tamquam ob noxam, suam pecuniam fore? Pro pecunia Quum et privati æquum postularent, 59 nec tamen solvendo privatis agri ære alieno respublica esset, quod medium inter æquum et utile erat, decreverunt, Ut, quoniam magna pars eorum agros vulgo venales esse diceret, et sibimet emtis opus esse; agri publici, 60 qui intra quinquagesimum lapidem esset, copia iis fieret. Consules agrum æstimaturos, et 61in jugera asses vectigales, testandi caussa publicum agrum esse, inposituros: ut, si quis,

57 Patrum memoria] Quadraginta circiter annis ante hunc de quo nunc agit noster. Itaque qui tum vivebant, eorum patres æquales fuerant et coætanei Livii poetæ. Vid. supra XXVII. 37. et ibi not.

58 Tertia pensio debebatur eo anno] Hoc patet ex 1. XXIX. c. 16. At secunda nondum soluta fuerat, ut colligitur ex l. XXXIII. c. 42. ubi ultima pensio persolvitur.

59 Nec... solvendo ære alieno respublica esset] Recta loquendi norma et consuetudo postulat æri.

60 Qui intra quinquagesimum lapidem esset] Qui esset intra quinquaginta ab urbe millia passuum. Milliaria lapidibus designabantur, ut omnibus notum.

61* In jugera asses vectigales] Singulos asses in jugera vectigalis nomine.

assignati.

« IndietroContinua »