Immagini della pagina
PDF
ePub

T. LIVII PATAVINI

QUÆ EXSTANT

OMNIA OPERA

EXCUDEBAT FIRMINUS DIDOT,

REGIS ET GALLICARUM ACADEMIARUM TYPOGRAPHUS.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

LECTORI ERUDITISSIMO

S. P. D.

N. E. LEMAIRE

Qu

UOD hujus primi voluminis initio nihil nisi quædam de mea hac T. LIVII PATAVINI editione necessario notanda præmiserim, rogo te, lector optime, ut illud partim studio Liviani operis quamprimum publicandi, partim sollicito timori, ne quid aptum et utile inter festinandum mihi excidat, ingenue. tribuas atque benevolenter condones. Quid enim tua refert, utrum in principio, an in fine operis, dummodo rationem instituti mei reddam? Fatebor equidem, quod sæpius expertus sum, quidquid de quovis scriptore proferendum est, non primo statim intuitu comprehendi; immo laboribus lucubrationibusque assiduis opus esse, ut ille, quum diurna nocturnaque manu versatus fuerit, quum varia aliorum de ipso judicia contuleris, tum demum vere ac diligenter æstimari possit. Quoties enim alicui studio animi vires intendimus, multa mox apparent et inclarescunt quæ primum oculos fefellerant, paulatimque lux orta crescit, ac per omnes operis partes diffunditur.

Itaque ne humanitati tuæ ac doctrinæ nostra desit diligentia, quidquid de Livio disserendum erit, ad calcem absoluti totius operis rejiciam. Nec illud minus in commodum tuum cesserit, si omnia hæc in fasciculum collecta illic invenies, ita ut in una quasi

[ocr errors]
« IndietroContinua »