Immagini della pagina
PDF
ePub

consilium exponit: Illic genus omne futurae Stirpis ab Ascanio pugnataque in ordine bella. Atque ex iis decerpturus nonnulla subiicit: Fecerat et viridi etc. At enim cum Homero certamen iniit, eiusque exemplo plures anaglyphorum areas constituit; hoc sibi propositum habuit primo loco; altero ut Romanis suis placeret. Si artis rationem habere voluisset, non dividere clipeum in tantum sed, omissis et abiectis ceteris, reparvarum arearum numerum, vocare omnia ad unum magnum ac nobile argumentum, et aream saltem una pugna Actiaca exornare debebat, qui totius clipei haud dubie splendidissimus locus est. Quo facto poeta, censeo, probabilitati non modo artis, verum et poeticae probabilitati melius consulturus fuisset.

Sunt tamen nonnulla ad exprimendum artifice manu egregie accommodata, multisque passim operibus expressa: ut Romulus et Remus lactentes, raptus Sabinarum, mox bellum et tandem foedus ictum. Meti Fuffetii supplicium, etsi ad sensum nostrum nimis foedum et aversandum, ut iam diximus, duris Romanorum ingeniis forte minus displicuit. Urbs a Porsenna obsessa, revulsus ab Horatio Coclite pons, Capitolium a Gallis obsessum, et a Manlio propugnatum; Saliorum saltatio, Lupercorum discursus, matronarum invectio: sunt haec talia, quae opere exsculpto expressa placere potuerunt.

Enimvero, dices, sunt alia, quae ab artifice reddi nequierunt in his illa: Incedunt victae longo ordine gentes, Quam variae linguis, habitu tam vestis et auro et paullo ante: Omnibus in templis matrum chorus, omnibus arae etc. arcum intendebat Apollo Desuper, omnis eo terrore Aegyptus et Indi, Omnis Arabs, omnes vertebant terga Sabaei. Talis vero reprehensio hominem, artis forte notitia imbutum, poetices utique imperitum argueret. Est enim hoc in poeta nostro magno ingenio et arte factum, quod ornatum iniecit tamquam vestem narrationis nuditati, nec satis esse putavit, describere opus toreuticum, in cuius veritate servanda nullam sibi videbat religionem esse impositain. Nec hoc ad artem pertinet, aut excusatione adiuvandum,

aut inter poeticas licentias referendum, quod viri docti faciunt (Misc. Obss. Tom. I, p. 20. IV, p. 198, et Burmann. h. 1. ad VIII, 634, et ad Aen. I, 483); verum poetices lex et natura facere iubet, ut res ab arte expressas iis auxiliis et modis, quibus illa valet, poeta exprimat suis coloribus et ornamentis. Hinc tuenda illa v. 634 Mulcere alternos, et v. 697 Necdum etiam geminos a tergo respicit angues. Nam poetae haec sunt, nec ab artifice duae aspides expressae erant. Sicque tot alia ad ornatum faciunt, aut poetica phantasmata obiiciunt, quibus inflammata mens multa videt, quae sensibus subiecta non sunt: Illum indignanti similem similemque minanti Adspiceres etc. Sed in his, in quibus pro se quisque facile disertus esse potest, disertum esse nihil attinet.

Difficillima operis declarandi et commendandi pars est pugna navalis una cum mari: qua in clipei parte illa locanda sit in operis descriptione: inprimis cum poeta id tam parum diserte exposuerit: 671 Haec inter, ait, tumidi late maris ibat imago. Potest adeo esse inter cetera, quae clipeus exhibebat, argumenta, aut inter cetera, quae poeta recensu facto memoraverat; quo sensu constituto pugna erat argumentum areae ceteris similis. Probabilius tamen, totum mare cum pugna in umbonem ac mediam partem fuisse reiectum. Ita tamen superest alia difficultas, qua in parte triumphus Augusti 714 sqq. expressus esse videri debeat. Saltem in medio clipeo locum vix habere potuit. Secundum haec, si aequi esse volumus, suum cuique aestimandi relictum esto arbitrium.

An clipei superficies tot rerum diversarum argumenta capere potuerit, nunc nemo facile quaerat: post virorum ingeniosorum operam in clipei adumbratione stilo aereo facta collocatam. Alterum exemplum in Anglica interpretatione supra commemorata vidimus ad Whitehead iudicium, L. P. Boitardi arte, sed, quod factum nollemus, ad picturae naturam propius expressum; alterum, quod anaglyphum melius refert, arte tamen et iudicio alteri posthabendum, opera Le Lorrain ad Comitis de Caylus praecepta (Tom. XXVII Hist. de l'Acad. des Inscript. t. III). Consentit uterque artifex in hoc, ut exterior clipei ora, in plures regiones

distincta, comprehendat ea, quae a v. 630 ad v. 670 commemorata sunt; reliqua autem in interiorem aream reiiciunt. Exterioris illius orae regiones constituunt uterque duodecim. Sunt tamen alia, in quibus in diversa abeunt; in aliis uterque veritatem argumenti et moris Romani deserunt. Sed singula persequi velle, inprimis nulla clipei delineatione adiecta, fastidium faceret. Interiorem aream ab exteriore separat circumductus in orbem, sed tenui limbo, Oceanus, innatant, quod rideas, delphines. Apud Homerum et Hesiodum Oceanus extremam clipei oram ambit. At Virgilius Oceanum omnino non memorat, sed 671 tumidum mare, scil. Ionium: quod nostri artifices in area interiore ponunt; hanc enim, seu umbonem clipei (ut adeo In medio v. 675 sit, in medio clipeo), artifex Gallus in tres areas, quae pugnam in mari Actiaco, fugam, triumphum exhibent, Britannus autem, reiectis locis inferis in novissimam inter XII areas, in quatuor regiones divisit: ut prima sit inita pugna v. 676— 688, tum pugna commissa vss. 689-703, tertio fuga 704-713, tandemque triumphus 714. Spectant ex his tres ad mare ad Actium. Equidem bene perspecta non habeo, nisi forte haec inesse clipeo argumenta, quae ab artifice non infeliciter tractari possint, et artis quoque operibus passim reddita sint, qua tamen arte, quo ordine, in clipeo exhibita ea poeta cogitaverit, non apparere; nec vero quaeri debere, quandoquidem poeta non graphice, sed poetice haec adumbraverit, et adumbrare debuerit. Sunt argumenta illa, meo quidem iudicio, non nisi undecim: I. Lupa cum Romulo et Remo. II. Sabinae raptae. III. Foedus ad aram. IV. Meti Fuffetii supplicium. V. Tiberis et Porsenna minabundus. VI. Capitolium, Manlius, Anser. VII. Supplicatio. VIII. Tartarus cum Catilina. IX. Elysium cum Catone. X. Pugna ad Actium. Apollo Actius. Nilus. Cleopatrae fuga. XI. Triumphus Augusti.

Elegantiam in disponendo argumento clipei frustra, puto, laudibus extollunt viri docti. Interior ambitus nullo modo delectare potest adspectu, in quatuor aut, quod multo molestius est ad oculos, in tres partes discretus: inprimis tot rerum et hominum signis in tam angustuin spatium coartatis.

Ut igitur paucis complectar, quae mihi de artis iudicio, quod poetae tribuere solent, pronuntianda videantur: habuit ille forte in animo singulorum signorum singularumque rerum formas et exem ́pla, quae in urbe et Capitolio passim occurrere ipsi debebant: ea tamen, quae in clipeo hoc efficta dedit, non sculptoris, sed poetae ingenio delegit et in unum locum congessit diversi argumenti res, quae narratae, si altera post alteram auditione accipiatur, admiratione animum movere possunt; ut eaedem arte expressae oculos tenerent, nec voluit nec curavit aut operam dare debuit. Poetica itaque habenda sunt ornamenta, quae tamquam in clipeo expressa, narravit, poetico quoque more tractata, non anaglypha ad artis elegantiam seu inventa seu expolita. Inde splendidissimae carminis partes vix a sculptore bene, etsi Comitem de Caylus ea de re nil dubitare video (Tableaux tirés de l'Eneide de Virgile pag. 369 seqq.), reddi possunt; inprimis praelium deorum v. 698 sqq. Omnigenumque deum monstra etc. Actius haec cernens arcum intendebat Apollo Desuper — omnes vertebant terga Sabaei. Ipsa videbatur ventis regina vocatis Vela dare et laxos iamiamque immittere funes Contra autem Nilum Pandentemque sinus et tota veste vocantem etc. Vides haec locis ac temporibus esse tam diversa, ut uno argumento, seu una tabula nullo modo comprehendi possint. In triumpho autem Caesaris plura admixta sunt, quae poetica phantasmata sunt praeclara, sed nulla arte uno temporis momento unoque et eodem locorum spatio exhiberi queunt.

[ocr errors]

Artis notionem poetae non esse obversatam ultimo loco declarat materia clipei, mira mixtura auro, argento, ferro in idem opus conflato. Per porticus Capitolii (v. 655) auratas anser argenteus volitat: ipsi Galli aurea caesarie, aureis virgatis vestibus et torquibus aureis. Non igitur ectypo modo opere haec expressa, verum ad priscum et Homerici aevi morem etiam coloribus variata, auro saltem et argento, in aerea clipei area. Porro v. 671 mare auro effictum: (Melius apud Propert. I. c. IV, 6, 26 armorum radiis picta tremebat aqua) sed fluctu spumabant caerula cano. In caerula non etymon vocis cogitandum videtur: sed simpliciter mare: idque argenteos fluctus ha

bere debuit: innatant tamen delphines, iidem quoque argentei: Et circum argento clari delphines in orbem Aequora verrebant caudis aestumque secabant. Mox Mavors caelatus ferro v. 700 h. e. ferro vel chalybe exsculptus. Alia super hoc clipeo in notis passim sunt observata.

[graphic]
« IndietroContinua »