Immagini della pagina
PDF
ePub

faceret, properabat : eas divitias,' eam bonam famam magnamque nobilitatem putabant: laudis avidi, pecuniae liberales erant : gloriam ingentem, divitias honestas? volebant. Memorare possem, quibus in locis maxumas hostium copias populus Romanus parva manu fuderit ; quas urbes, natura munitas, pugnando ceperit, ni ea res* longius ab incepto traheret.

VIII. Sed profecto Fortuna in omni re dominatur: ea res cunctas ex lubidine magis, quam ex vero, celebrat obscuratque. Atheniensium res gestae, sicuti ego aestumo, satis amplae magnificaeque fuêre ; verum aliquanto minores tamen, quam fama feruntur. Sed, quia provenêre ibi scriptorum magna ingenia,' per terrarum orbem Atheniensium facta pro maxumis celebrantur. Ita eorum, qui fecêre, virtus tanta habetur, quantum verbis eam potuêre extollere praeclara ingenia. At populo Romano numquam ea copia' fuit : quia prudentissumus quisqueo negotiosus maxume erat; ingenium nemo sine corpore exercebat; optumugo quisque facere, quam dicere ; sua ab aliis benefacta" laudari, quam ipse aliorum narrare, malebat,

IX. IGITUR domi militiaeque boni mores colebantur ; concordia maxuma, minuma avaritia erat; jus bonumque apud eos non legibus magis, quam natura,15 valebat. Jurgia, discordias, simultatesli cum hostibus exercebant: cives cum civibus de virtute certabant: in suppliciis's deorum magnifici, domi parci, in amicis

1 Eas divitias &c., these they regarded as true riches, these their highest glory, these true nobility. Honestas, honourably acquired.* Pugnando, by storm. 4 Ni ea res &c., were it not that the recital would draw me too far from my original design. - Ex lubidine magis, quam ex vero, from caprice rather than from well-regulated principle.& Feruntur, they are represented. Scriptorum magna ingenia, writers of great genius. (A similar turn of expression is tanta vis hominis, chap. 48). Ea copia, that advantage. - Prudentissumus quisque &c., each most intelligent man was most occupied with the business of the state. 10 Optumus, most eminent. Benefacta, performances. 12 Jus bonumque, justice and probity.- -13 Natura, by natural inclination.- Simultates, feuds. -15 Suppliciis, worship (supplicatio is more used with other authors in this sense).

fideles erant. Duabus his artibus, audacia in bello, ubi pax evenerat,' aequitate, seque remque publicam curibant. Quarum rerum ego maxuma: documenta haec habeo ; quod saepius vindicatum est* in eos, qui contra imperium in hostem pugnaverant, quique tardius, revocati, bello excesserant, quam qui signa relinquere, aut, pulsi, loco cedere ausi erant ; in pace vero, quod beneficiis, quam metu, imperium agitabant, et, accepta injuria, ignoscere quam persequi? malebant.

X. SED, ubi labore atque justitia respublica crevit, reges magniß bello domiti, nationes ferae, et populi ingentes vi subacti, Carthago, aemula imperii Romani, ab stirpe interiit, cuncta maria terraeque patebant; saevire Fortuna, ac miscere omnia, coepit. Qui labores, pericula, dubias atque asperas res, facile toleraverant, iis otium, divitiae, optandae aliis, oneri miseriaeque fuêre. Igitur primo pecuniae, deinde imperii, cupido10 crevit : ea! quasi materies' omnium malorum fuêre. Namque avaritia fidem, probitatem, ceterasque artis bonas,13 subvertit; pro his, superbiam, crudelitatem, deos neglegere, omnia venalia habere, edocuit : ambitio multos mortalis falsosł4 fieri subegit; aliud clausum in pectore, aliud in lingua promptum habere ; amicitias inimicitiasque non ex re, 15 sed ex commodo, aestumare ; magisque vultum, quam ingenium bonum' habere. Haec primo paullatim crescere, interdum vindicari :"7 post, ubi contagio, quasi * Ubi pax evenerat, in time of peace. Curabant, they conducted. - Ego maxuma &c., I regard the following as most convincing proofs.

- Vindicatum est, punishment was inflicted. (In this sense the passive of vindico is not always impersonal ; compare vindicari, chap. 10.) • Loco cedere, to give way.- (Magis) quam metu.- Persequi, to punish. -8 Reges magni, powerful kings,

such as Philip, B. c. 197, and Perseus, B. c. 168, kings of Macedonia, Antiochus, king of Syria, B. C. 190; Jugurtha, king of Numidia, B. c. 106; Mithridates, king of Pontus, - Ab stirpe interiit, was utterly destroyed (B. C. 146)

.10 Pecuniae, deinde imperii cupido, a love of money, then a thirst of power. 11 Ea, referring to pecunia and imperium.- 12 Materies, the source.

-13 Artis bonas, virtues.-14 Falsos, hypocrites.16 Ex re &c., from their real worth, but from motives of private advantage.16 Vula tum, quam ingenium bonum, a fair outside than an honest heart.

Vindicari, were punished. (See chap. 9.)

B. C. 66.

pestilentia, invasit, civitas immutata, imperium, ex justissumo atque optumo,' crudele intolerandumque factum.

XI. SED primo magis ambitio, quam avaritia, animos hominum exercebat : quod tamen vitium propius: virtutem erat. Nam gloriam, honorem, imperium, bonus, ignavus, aeque sibi exoptant : sed ille vera via nititur; huic quia bonae artes desunt, dolis atque fallaciis contendit. Avaritia pecuniae studium habet, quam nemo sapiens concupivit : ea, quasi venenis malis? imbuta, corpus animumque virilem effeminat : semper infinita, insatiabilis, neque copia, neque inopia, minuitur. ' Sed, postquam L. Sulla, armis recepta republica, bonis initiis malos eventus habuit ; rapere' omnes, trahere, 10 domum alius, alius agros cupere ; neque modum, neque modestiam, victores habere," foeda crudeliaque in civibus facinora facere. Huc accedebat, quod"2 L. Sulla exercitum, quem in"Asiam ductaverat, quo sibi fidum faceret, contra morem! majorum luxuriose nimisque liberaliter habuerat; loca amoena, voluptaria, facile in otio ferocis militum animos molliverant. Ibi primum insuevit exercitus populi Romani amare, potare ; signa, tabulas pictas, vasa caelata15 mirari ; ea privatim ac publice16 rapere ; delubra spoliare ; sacra profanaque omnia polluere. Igitur hi milites, postquam victoriam adepti sunt, nihil reliqui victis fecêre."? Quippes secundae res sapientium

Ex justissumo atque optumo, from being the most upright and most virtuous.- _? Ambitio, a love of power. -3 Propius, more nearly allied to.-4 Bonus, ignavus, the virtuous, the unprincipled. - Contendit, aims at the attainment of his object.- 6 Studium habet, implies a love.

- Venenis malis, with noxious drugs, poisons.-- Récepta republica, having recovered the state (from the Marian faction, into whose hands it had fallen during his absence at the Mithridatic war, B.C. 84; the faction was crushed, B.C. 82). - Rapere, plundered. 10 Trahere, dragged to themselves, appropriated. 1 Habere, observed.12 Huc accedebat, quod, to this was added that, besides. 13 Quem in (for intra according to Cortius, as in provinciam, chap. 19), which he had headed in Asia (against Mithridates, B. C. 88).- -14 Morem, policy.-10 Signa, tabulas pictas, vasa caelata, statues, paintings, embossed plate.- 16 Privatim ac pub

-17 Nihil lice, whether the property of individuals or of the communityreliqui fecêre, left nothing. 18 Quippe, the truth is.

B

animos fatigant :' ne illi, corruptis moribus, victoriae temperarent.

XII. POSTQUAM divitiae honori esse coepêre, et eas gloria, imperium, potentia, sequebatur; hebescere virtus, paupertas probro haberi, innocentia pro malivolentia duci coepit. Igitur, ex divitiis, juventutem luxuria atque avaritia cum superbia invasêre : rapere, consumere ;sua parvi pendere, aliena cupere ; pudorem, pudicitiam, divina atque humana promiscua, nihil pensi atque moderati habere. Operae pretium est, quum domos atque villasło cognoveris in urbium moduml exaedificatas, visere templa deorum, quae nostri majores, religiosissumi mortales, fecêre. Verum illi delubra deorum pietate, domos sua gloria decorabant ; neque victis quidquam praeter injuriae licentiam eripiebant. At hi contra, ignavissumi homines, per summum scelus omnia ea sociis adimere, quae fortissumi viri victores reliquerant: proinde quasi injuriam facere, id demum4 esset imperio uti.

XIII. Nam quid ea memorem, quae, nisi iis qui vidêre, nemini credibilia sunt ? a privatis compluribus subversos montes, maria constructa esse ; quibus mihi videntur ludibrio fuisse divitiae ; quippe, quas honeste habere licebat, abuti per turpitudinem properabant. Sed lubido stupri, ganeae, ceterique cultûs, 16 non minor incesserat-viros pati muliebria, mulieres pudicitiam in propatulo habere ; vescendi caussa terra marique omnia exquirere ;' dormire prius, quam somni cupido esset ; non famem, aut sitim, neque frigus, neque lassitudinem opperiri, sed ea omnia luxu antecapere. Haec juventutem, ubi familiares opes defecerant, ad facinora incendebant. Animus imbutus malis artibus' haud facile lubidinibus carebat : eo profusius omnibus modis quaestui atque sumptui deditus erat.

1 Fatigant, unhinges. Ne (for nedum) illi &c., much less could men whose morals were so completely debauched make a moderate use of victory. Hebescere, to languish.- - Innocentia pro malivolentia duci, purity of life to be regarded as proceeding from malevolence. 6 Ex divitiis,

the natural consequence of riches. Consumere, they squandered. Promiscua habere, they set at nought.- 28 Nihil pensi atque moderati habere, they were influenced in their conduct by no scruple or feeling of restraint.-- - Operae pretium est, it is worth while. 10 Domos-villas, town residences-country seats. In urbium modum, to the size of cities.12 Praeter injuriše licentiam, except the power of doing mischief.13 Ignavissumi, most worthless.- 14 Id demum &c., that and that alone was to exercise authority.- 16 Subversos montes &c., that mountains were levelled, and seas, that is, large ponds rivalling seas in magnitude, were constructed within the land. (Horace compares these artificial ponds to the Lucrine lake, Ode 2, 15.) --- Cultûs, extravagant style of living

XIV. In tanta tamque corrupta civitate, Catilina, id quod factu facillimum erat, omnium flagitiorum atque facinorum circum se, tamquam stipatorum, catervas habebat. Nam, quicumque impudicus, adulter, ganeo, manu, ventre, pene, bona patria laceraverat; quique alienum aes grande conflaverat, quo flagitium aut facinus redimeret ;* praeterea, omnes undique parricidae, sacrilegi, convicti judiciis, aut pro factis judicium timentes ; ad hoc, quos manus' atque lingua perjurio aut sanguine civili alebat; postremo, omnes, quos flagitium, egestas, conscius animus exagitabat : ii umi familiaresque erant. Quod si quis etiam a culpa vacuus in amicitiam ejus inciderat, quotidiano usu atque illecebris facile par similisque ceteris efficiebatur. Sed maxume adolescentium familiaritates adpetebat : eorum animi molles, et aetate fluxi, dolis haud difficulter capiebantur. Nam, uti cujusque studium ex aetate flagrabat, aliis scorta praebere, aliis canes atque equos mercari; postremo, neque sumptui, neque modestiae suae parcere, dum illos obnoxios fidosque faceret. Scio fuisse nonnullos, qui ita aestumarent, juventutem, quae

inae prox

· Exquirere, ransacked.- 2 Imbutus malis artibus, habituated to the worst vices.- 3 Flagitiorum &c., of profligate and desperate characters (for flagitiosorum atque facinorosorum). - Quo redimeret, in order to purchase exemption from the punishment due to. Quos manus alebat civili sanguine atque lingua (alebat) perjurio.- _6 Aetate fluxi, ductile or pliant by reason of their youth.- Obnoxios, beholden to, dependent upon.

« IndietroContinua »