Immagini della pagina
PDF
ePub

duritiam, et alia, quae ceteri miserias vocant, voluptati habuisset. Nisi tamen1 res publica pariter, ac saevissumo imperio, bene atque decore gesta.

CI. IGITUR quarto denique die haud longe ab oppido Cirta undique simul speculatores citi sese2 ostendunt:: qua re hostis adesse intelligitur. Sed, quia divorsi redeuntes, alius ab alia parte, atque omnes idem significabant; consul, incertus quonam modo aciem instrueret, nullo3 ordine commutato, advorsum omnia paratus, ibidem opperitur. Ita Jugurtham spes frustrata, qui copias in quatuor partes distribuerat, ratus ex omnibus aeque* aliquos ab tergo hostibus venturos. Interim Sulla, quem primum adtigerant, cohortatus suos, turmatim et quam maxume confertis equis ipse aliique Mauros invadunt: ceteri, in loco manentes, ab jaculis eminus emissis corpora tegere, et, si qui in manus venerant, obtruncare. Dum eo modo equites proeliantur, Bocchus cum peditibus, quos Volux, filius ejus, adduxerat, neque in priore pugna, in itinere morati, adfuerant, postremam Romanorum aciem invadunt. Tum Marius apud primos agebat, quod ibi Jugurtha cum plurimis. Dein Numida, cognito Bocchi adventu, clam cum paucis ad pedites convortit: ibi Latine (nam apud Numantiam loqui didicerat) exclamat, nostros frustra pugnare; paullo ante Marium sua manu interfectum: simul gladium sanguine oblitum ostendere, quem in pugna, satis impigre? occiso pedite nostro, cruentaverat. Quod ubi milites accepere, magis atrocitate rei, quam fide nuncii, terrentur: simulque barbari animos tollere, et in perculsos

5

8

1 Nisi tamen &c., be that as it may, the public interest was consulted as ably and honourably as under the most rigid discipline. Citi sese &c., make their appearance at full speed.—3 Nullo &c., without making any change in the disposition of his troops, prepared at every point. Ex omnibus aeque &c., that some at least of all. Invadunt, referring to Bocchus cum peditibus for et pedites, as Lentulus cum ceteris, Cat. chap. 43.

Convortit (se), wheels off. Satis impigre, with no small courage. Quam fide nuncii, than from any credit they gave to the intelli gence.

acrius incedere. Jamque paullum ab fuga aberant, cum Sulla, profligatis, quos advorsum ierat, Mauris ab latere incurrit. Bocchus statim avortitur.1 At Jugurtha, dum sustentare suos, et prope jam adeptam victoriam retinere, cupit, circumventus ab equitibus, dextra, sinistra omnibus occisis, solus inter tela hostium vitabundus erumpit. Atque interim Marius, fugatis equitibus, occurrit auxilio suis, quos pelli jam acceperat. Denique hostes undique fusi. Tum spectaculum horribile campis patentibus: sequi, fugere; occidi, capi; equi, viri adflicti; ac multi, volneribus acceptis, neque fugere posse, neque quietem pati: niti modo, ac statim concidere postremo omnia, qua visus erat,3 constrata telis, armis, cadaveribus; et inter ea humus infecta sanguine.

8

CII. POSTEA locis consul, haud dubie jam victor, pervenit in oppidum Cirtam, quo initio profectus intenderat. Eo post diem quintum, quam iterum barbari male pugnaverant, legati a Boccho veniunt, qui regis verbis ab Mario petivere, duo quam fidissumos ad eum mitteret velle de se, et de populi Romani commodo, cum îs disserere. Ille statim L. Sullam et A. Manlium ire jubet. Qui quamquam acciti ibant, tamen placuit verba apud regem facere, ingenium aut avorsum uti flecterent, aut cupidum pacis1o vehementius accenderent, Itaque Sulla, cujus facundiae, non aetati, a Manlio concessum, pauca verba hujuscemodi locutus: "Rex Boc che, magna nobis laetitia, cum te, talem virum, dî mo nuere, uti aliquando pacem, quam bellum, malles; neu te11 optumum cum pessumo omnium Jugurtha miscendo

1 Avortitur, gives way.- 2 Solus vitabundus erumpit, dexterously escapes unattended.3 Qua visus erat, as far as the eye could reach. Inter ea humus, the intervening ground. Postea loci, after this (com pare ad id locorum, chap. 63, and post id locorum, chap. 72) Quo initio &c., which was the original object of his march.- Regis verbis, in the king's name.- -8 Acciti ibant, went by invitation. Avorsum, if hostile.10 Aut cupidum pacis &c., or encourage him still more if paci fically inclined. Neu te &c., and not to stain your excellent character,

commaculares; simul nobis1 demeres acerbam necessitudinem, pariter te errantem et illum sceleratissumum persequi. Ad hoc, populo Romano jam inopi visum amicos, quam servos, quaerere: tutius rati volentibus, quam coactis, imperitare. Tibi vero nulla opportunior nostra amicitia: primum, quod procul absumus, in quo offensae3 minumum, gratia par, ac si prope adessemus; dein, quod parentes abunde1 habemus, amicorum neque nobis, neque cuiquam omnium, satis. Atque hoc utinam a principio tibi placuisset! profecto ex populo Romano ad hoc tempus multo plura bona accepisses, quam mala perpessus esses. Sed, quoniam humanarum rerum Fortuna pleraque regit, cui scilicet placuisse et vim et gratiam nostram experiri; nunc, quando per illam licet, festina, atque, ut coepisti, perge. Multa atque opportuna habes, quo facilius errata officiis superes. Postremo hoc in pectus tuum demitte, nunquam populum Romanum beneficiis victum : nam, bello quid valeat, tute scis." Ad ea Bocchus placide' et benigne; simul pauca pro delicto verba facit: se non hostili animo, sed regnum tutatum, arma cepisse ; nam Numidiae partem, unde vi Jugurtham expulerat, jure belli suam factam, eam vastari ab Mario pati nequivisse: praeterea, missis antea Romam legatis, repulsum ab amicitia: ceterum vetera omittere, ac tum, si per Marium liceret, legatos ad senatum missurum. Dein, copia facta, animus barbari ab amicis flexus, quos Jugurtha, cognita legatione Sullae et Manlii, metuens id quod parabatur, donis corruperat.

1 Simul nobis &c., at the same time to relieve us from the dreadful necessity of punishing with the same severity you a misguided prince, and him a consummate villain.-2 Jam inopi, when the limits of the empire were yet small. Offensae &c., least room for quarrel, equal opportunity for the exercise of mutual kindness as if. Parentes abundle, subjects in abundance. (Compare parentes, chap. 3.) Cui scilicet &c., who it appears has been pleased that you should experience. (Placuisse, accord

ing to Cortius, depends upon scilicet, scire licet.) Que &c., of redeem

ing your past errors by future services. and kindly. Pro, in extenuation of. would not dwell on ancient grievances.

Placide &c., answers civilly
Vetera omittere, that he

CIII. MARIUS interea exercitu in hibernis composito, cum expeditis cohortibus et parte equitatûs proficiscitur in loca sola, obsessum turrim regiam, quo Jugurtha perfugas' omnis praesidium imposuerat. Tum rursus Bocchus, seu reputando, quae sibi duobus proeliis venerant, seu admonitus ab amicis, quos incorruptos Jugurtha reliquerat, ex omni copia necessariorum quinque delegit, quorum et fides cognita, et ingenia2 validissuma erant, Eos ad Marium, ac dein, si placeat, Romam legatos ire jubet: agendarum rerum, et quocumque modo belli componendi, licentiam permittit.3 Illi mature ad hiberna Romanorum proficiscuntur: deinde, itinere a Gaetulis latronibus circumventi spoliatique, pavidi, sine decore ad Sullam perfugiunt, quem consul, in expeditionem proficiscens, pro praetore reliquerat. Eos ille non pro vanis hostibus, ut meriti erant, sed adcurate ac liberaliter habuit; qua re barbari et famam Romanorum avaritiae falsam, et Sullam ob munificentiam in sese amicum, rati. Nam etiam tum largitio multis ignara: munificus nemo putabatur, nisi pariter volens; dona omnia in benignitate' habebantur. Igitur quaestori mandata Bocchi patefaciunt; simul ab eo petunt, uti fautors consultorque sibi adsit: copias, fidem, magnitudinem regis sui, et alia, quae aut utilia aut benevolentiae credebant, oratione extollunt: dein, Sulla omnia pollicito, docti, quo modo apud Marium, item apud senatum, verba facerent, circiter dies XL. ibidem opperiuntur.

CIV. MARIUS, postquam, infecto, quot intenderat, negotio, Cirtam redit, de adventu legatorum certior fac

[graphic]

Quo Jugurtha perfugas &c., which Jugurtha bad garrisoned with all the desertersEt ingenia &c., and who were possessed of most distinLicentiam permittit, he gives them full power. Sine decore, without equipage.- 5 Sed adcurate &c., but with studied respect and kindness.Largitio, the practice of giving money with corrupt views.In benignitate &c., were conceived to be the result of kindness. 8 Fautor &c., their friend and adviser. Aut benevolen tiae, or likely to conciliate his good-will.10 Infecto quo &c. having been unsuccessful in the object of his enterprise.

tus, illosque et Sullam venire jubet, item L. Bellienum praetorem Utica, praeterea omnis undique senatorii ordinis, quibuscum mandata Bocchi cognoscit. Legatis potestas eundi Romam fit ab consule: interea induciae postulabantur. Ea Sullae et plerisque placuere: pauci1 ferocius decernunt, scilicet ignari humanarum rerum, quae, fluxae et mobiles, semper in advorsa mutant." Ceterum Mauri, impetratis omnibus rebus, tres Romam profecti cum Cn. Octavio Rufo, qui quaestor stipendium in Africam portaverat; duo ad regem redeunt. Ex his Bocchus, cum cetera, tum maxume benignitatem et studium Sullae lubens accepit. Romae legatis ejus, postquam3 errasse regem, et Jugurthae scelere lapsum, deprecati sunt, amicitiam et foedus petentibus, hoc modo respondetur : "Senatus et populus Romanus beneficii et injuriae memor esse solet: ceterum Boccho, quoniam poenitet, delicti* gratiam facit: foedus et amicitia dabuntur, cum meruerit."

CV. Quis rebus cognitis, Bocchus per litteras a Mario petivit, uti Sullam ad se mitteret, cujus arbitratu de communibus negotiis consuleretur. Is missus cum praesidio equitum atque peditum, funditorum Balearium : praeterea sagittarii, et cohors Peligna cum velitaribus armis, itineris properandi caussa: neque his secus, atque aliis armis, advorsum tela hostium, quod ea levia sunt, muniti. Sed itinere, quinto denique die, Volux, filius Bocchi, repente in campis patentibus cum mille non amplius equitibus sese ostendit: qui, temere et effuse euntes, Sullae aliisque omnibus et numerum am

1 Pauci &c., a few are for harsher measures, ignorant it would appear. Mutant (se) &c., are always changing for the worse. Postquam &c., after they had represented in a suppliant manner that their king had -been misled and had fallen from his duty.- -4 Boccho delicti &c., pardor Bocchus Cujus &c., by whose assistance all matters of mutual interest might be adjusted. Funditorum &c., the Romans obtained their slingers from the islands of Majorca and Minorca, called anciently Balea res, their archers from Crete. Cum velitaribus armis, equipped like the velites.

« IndietroContinua »