Immagini della pagina
PDF
ePub

sēsē suās exercitusque fortūnās in dubium nōn dēvocātūrum, et posterō die prīmā lūce castra mōtūrum. Celeriter haec ad hostēs dēferuntur, ut ex magnō Gallōrum equitum numerō nōn nullōs Gallicis rēbus favēre natūra cōgēbat. Labienus nocte, tribūnīs militum pri- 5 misque ōrdinibus convocātīs, quid sui sit cōnsili prōpōnit, et quo facilius hostibus timōris det suspiciōnem, māiōre strepitu et tumultu quam populi Romānī fert cōnsuētūdō, castra movērī iubet. His rebus fugae similem profectionem efficit. Haec quoque per explōrā- 10 tōrēs ante lūcem in tantă propinquitāte castrōrum ad hostes deferuntur.

He defeats them in a decisive battle.

Vix agmen novissimum extrā mūnītiōnēs processe- 8 rat, cum Galli-cohortātī inter sē nē spērātam praedam ex manibus dimitterent; longum esse perterritīs Rō- 15 mānīs Germānōrum auxilium exspectare; neque suam pati dīgnitātem ut tantis cōpiīs tam exiguam manum, praesertim fugientem atque impedītam, adorīrī nōn audeant — flūmen tränsīre et iniquo loco committere proelium non dubitant. Quae fore suspicātus Labiē- 20 nus, ut omnēs citrā flūmen ēliceret, eadem ūsus simulātiōne itineris placidē prōgrediēbātur. Tum praemissīs paulum impedimentis atque in tumulō quodam conlocatis, "Habētis," inquit, "milites, quam petīstis facultātem; hostem impedītō atque inīquō locō tenētis; 25 praestate eandem nobis ducibus virtutem quam saepenumerō imperātōrī praestitistis, atque illum adesse et haec cōram cernere existimate." Simul signa ad hostem converti aciemque derigi iubet; et paucis turmis praesidiō ad impedimenta dimissīs reliquōs equitēs ad 30 latera disponit.

Celeriter nostri clāmōre sublātō pīla in hostēs immittunt. Illi, ubi praeter spem quōs fugere crēdēbant infestis signis ad se ire viderunt, impetum nostrōrum ferre non potuērunt, āc prīmō concursū in fugam con5 iecti proximās silvās petiērunt. Quōs Labiēnus equitātū cōnsectātus, māgnō numero interfecto, complūribus captīs, paucīs post diēbus cīvitātem recēpit. Nam Germāni qui auxilio veniebant, perceptă Trēverōrum fugā, sēsē domum contulerunt. Cum his propinqui In10 dūtiomārī, qui dēfectiōnis auctōrēs fuerant, comitātī eōs ex civitate excesserunt. Cingetorīgi, quem ab initio permānsisse in officiō dēmōnstrāvimus, prīncipātus atque imperium est traditum.

Caesar crosses the Rhine a second time.

9 Caesar postquam ex Menapiīs in Trēverōs vēnit, 15. duabus de causis Rhenum transire constituit; quarum ūna erat quod Germānī auxilia contrā sē Trēverīs miSERANT, ALTER, ne ad eōs Ambiorix receptum haberet. His Constitūtīs rēbus paulō suprā eum locum quō ante exercitum traduxerat facere pontem instituit. Nōtā 20 atque institūtā ratiōne, māgnō militum studio, paucis diebus opus efficitur. Firmō in Trēverīs ad pontem praesidiō relictō; në quis ab hīs subitō mōtus orerētur, reliquas cōpiās equitatumque trādūcit. Ubiī, qui ante obsidēs dederant atque in deditiōnem vēnerant, pūr25 gandi sui causă ad eum lēgātōs mittunt qui doceant neque auxilia ex suā cīvitāte in Trēverōs missa neque ab se fidem laesam; petunt atque ōrant ut sibi parcat, nē commūnī odiō Germānōrum innocentēs prō nocentibus poenās pendant; si amplius obsidum velit 30 dari, pollicentur. Cōgnitā Caesar causă reperit ab Suē

[ocr errors]
[graphic][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][merged small]

bis auxilia missa esse; Ubiōram serisiactióucir accipit, aditüs viasque in Suebés perquirit.

He finds that the Suchi lanc retreated to a

Interim paucis post diebus fit ab Ubiis certior Sue- 10 bōs omnes in unum locum copias cōgere, atque eis nãtionibus, quae sub eōrum sint imperio denuntiare ut 5 auxilia peditātūs equitātūsque mittant. His cōgnitīs rēbus rem frūmentāriam prōvidet, castrīs idōneum locum dēligit; Ubiīs imperat ut pecora dēdūcant suaque omnia ex agrīs in oppida cōnferant, spērāns barbarōs atque imperītōs hominēs inopiā cibāriōrum adductōs ad 10 iniquam pugnandi condiciōnem posse dēdūcī; mandat ut crebrōs explōrātōrēs in Suēbōs mittant quaeque apud eōs gerantur cognoscant.

Illi imperāta faciunt et paucis diebus intermissīs referunt: Suēbōs omnēs, posteāquam certiōrēs nūntiī dē 15 exercitu Rōmānōrum vēnerint, cum omnibus suis sociōrumque copiis, quas coēgissent, penitus ad extrēmōs finēs sē recepisse; silvam esse ibi īnfīnītā māgnitudine, quae appellētur Bācēnis; hanc longē intrōrsus pertinere, et prō nātīvō mūrō obiectam Chēruscōs ab Suēbōrum 20 Suebōsque ab Chēruscōrum iniuriis incursiōnibusque prohibēre; ad ēius silvae initium Suēbōs adventum Rōmānōrum exspectare constituisse.

Customs of the Gauls. Political parties.

Quoniam ad hunc locum perventum est, nōn aliē- 11 num esse videtur de Galliae Germaniaeque mōribus et 25 quo differant hae nātiōnēs inter sēsē prōpōnere. In Gallia nōn sōlum in omnibus civitatibus atque in omnibus pāgīs partibusque, sed paene etiam in singulis domibus factiōnēs sunt; earumque factiōnum principes

« IndietroContinua »