Immagini della pagina
PDF
ePub

tiānēsque observābat dispersõsque cum longius necessārio procéderent, adoriēbātur māgnoque incommodo adficiēbat; etsi, quantum ratione providērī poterat, ab

nostris occurrēbātur, ut incertis temporibus diversisque 5 itineribus irētur.

15

The Romans bravely bear privations. 17 Castris ad eam partem oppidi positis Caesar quae

intermissa [ā] flūmine et palūde aditum, ut suprā diximus, angustum habēbat, aggexem apparāre, vineās

agere, turrēs duās constituere coepit; nam circumvāl10 lāre locī nātūra prohibēbat. K Dē rē frūmentāriā Bõios

atque Haeduos adhortāri non dēstitit; quorum alteri, quod nūllo studio agēbant, non multum adiuvābant; alteri non māgnīs facultātibus, quod cīvitās erat exigua et infirma, celeriter quod habuērunt consūmpsērunt.

Summā difficultāte rei frūmentāriae adfecto exercitū, tenuitāte Bõiorum, indīligentiā Haeduorum, incendiis aedificiorum, ūsque eo ut complūrēs diēs frūmento mīlitēs caruerint, et pecore ex longinquioribus

vīcīs adācto extrēmam famem sustentārint, nūlia tamen 20 vox est ab eis audita populi Romāni māiestāte et supe

rioribus victoriis indigna. Quin etiam Caesar cum in opere singulās legiõnēs appellāret et, si acerbius inopiam ferrent, sē dīmissūrum oppūgnātionem diceret,

üniversi ab eo nē id faceret petebant: Sic sē complūrēs 25 annos illo imperante meruisse ut nüllam ignominiam

acciperenţ, numquam infectā rē discēderent; hoc sē ignominiae lātūros loco, si inceptam oppūgnātionem reliquissent; praestāre omnēs perferre acerbitātēs, quam

non cīvibus Romānīs qui Cēnabi perfidiā Gallorum in30 terissent parentārent. Haec eadem centurionibus tri

[graphic][merged small][ocr errors][subsumed][subsumed][ocr errors][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][ocr errors][subsumed][subsumed][ocr errors][subsumed][merged small]

būnisque militum mandābant, ut per eos ad Caesarem dēferrentur.

Caesar approaches Vercingetorix. Cum iam mūro turrēs adpropinquāssent, ex cap- 18 tīvīs Caesar cognóvit Vercingetorigem consūmpto pābulo castra móvisse propius Avaricum, atque ipsum 5 cum equitātū expedītīsque qui inter equitēs proeliārī consuēssent, insidiandi causā eo profectum quo nostros postero diē pābulātum ventūros arbitrārētur. Quibus rēbus cognitīs mediā nocte silentio profectus ad hostium castra māne pervēnit. Illī, celeriter per explorā- 10 tõrēs adventū Caesaris cognito, carros impedimenta

que sua in artiòrēs silvās abdidērunt, cõpiās omnēs in + loco ēdito atque aperto instrūxērunt. . Quā rē nūn

tiātā Caesar celeriter sarcinās conferri arma expediri iussit.

And finds him strongly intrenched. Collis erat lēniter ab infimö acclivis. Hunc ex om- 19 nibus ferē partibus palūs difficilis atque impedīta cingēbat, non lātior pedibus L. Hoc sē colle interruptis pontibus Galli fidūciā loci continēbant generātimque distribūti' [in cīvitātēs] omnia vada sāc şaltūs] ēius 20 palūdis obtinēbant, sic animo parāti ut, si eam palūdem Romānī perrumpere cõnārentur, haesitantēs premerent ex loco superiore; ut, qui propinquitātem locī vidēret, parātos prope aequo Mārte ad dimicandum exīstimāret; qui inīquitātem condicionis perspiceret, inānī si- 25 mulātione sēsē ostenāre cognosceret.

Indignantēs militês Caesar, quod conspectum suum hostēs ferre possent tantulo spatio interiecto, et sīgnum proeli exposcentēs ēdocet quanto dētrimento et quot virorum fortium morte necesse sit constāre victoriam; 30

15

quos cum sīc animo parātos videat ut nūllum pro suā laude periculum recūsent, summae sē iniquitātis condemnārī dēbēre, nisi eorum vītam laude suā habeat cā

riorem. Sīc militēs consõlātus eodem diē redūcit in 5 castra; reliquaque quae ad oppūgnātionem oppidi pertinēbant administrāre instituit.

. The Gauls suspect Vercingetorix. His defense. 20 Vercingetorix, cum ad suos redīsset, proditionis

insimulātus, quod castra propius Romānās móvisset,

quod cum omni equitātū discessisset, quod sine im10 perið tantās cõpiās reliquisset, quod ēius discessū Ro

māni tantā opportūnitāte et celeritāte vēnissent; non haec omnia fortuitò aut sine consiliö accidere potuisse; rēgnum illum Galliae mālle Caesaris concessū quam ip

sõrum habēre beneficio—tāli modo accūsātus ad haec 15 respondit: Quod castra móvisset, factum inopiā pābulī,

etiam ipsis hortantibus; quod propius Romānās accessisset, persuāsum loci opportunitāte, qui sē ipse sine mūnītione defenderet; equitum vēro operam neque in

loco palūstri desiderāri debuisse, et illic fuisse utilem 20 quo sint profecti. Summam imperī sē consulto nulli

discēdentem trādidisse, nē is multitūdinis studio ad dimicandum impellerētur; cui rei propter animi mollitiem studēre omnēs vidēret, quod diūtius laborem ferre non possent.

Romāni si cāsū intervēnerint, fortu25 nae; si alicuius indicio vocāti, huic habendam grātiam,

quod et paucitātem eorum ex loco superiore cognoscere et virtūtem dēspicere potuerint, qui dimicāre non ausī turpiter sē in castra recēperint. Imperium sē ā

Caesare per proditionem nūllum dēsīderāre, quod ha30 bēre victoriā posset, quae iam esset sibi atque omnibus

Gallīs explorāta; quin etiam ipsīs remittere, si sibi ma

« IndietroContinua »