Immagini della pagina
PDF
ePub

tiōnēsque observabat dispersōsque cum longius necessāriō procederent, adoriēbātur magnōque incommodō adficiebat; etsi, quantum ratiōne prōvidērī poterat, ab nostris occurrēbātur, ut incertis temporibus diversisque 5 itineribus īrētur.

17

The Romans bravely bear privations.

Castris ad eam partem oppidi positis Caesar quae intermissa [ā] flūmine et palūde aditum, ut suprā dīximus, angustum habebat, aggerem apparare, vineās agere, turres duas constituere coepit; nam circumval10 lāre locī nātūra prohibēbat. Dē rē frūmentāriā Bōiōs atque Haeduōs adhortārī nōn dēstitit; quōrum alteri, quod nullo studio agebant, non multum adiuvābant; alterī nōn māgnīs facultātibus, quod cīvitās erat exigua et infirma, celeriter quod habuērunt cōnsumpsērunt. 15 Summā difficultāte rei frumentāriae adfecto exercitu, tenuitāte Bōiōrum, indiligentia Haeduōrum, incendiis aedificiōrum, usque eō ut complūrēs diēs frūmentō militēs caruerint, et pecore ex longinquiōribus vicis adāctō extrēmam famem sustentārint, nulla tamen 20 vox est ab eis audīta populi Rōmānī māiestāte et superiōribus victōriis indigna. Quin etiam Caesar cum in opere singulas legiōnēs appellaret et, si acerbius inopiam ferrent, sẽ dīmissūrum oppūgnātiōnem diceret, ūniversi ab eō nē id faceret petebant: Sic sẽ complūrēs 25 annōs illō imperante meruisse ut nullam īgnōminiam acciperent, numquam infectăā rē discederent; hōc sẽ īgnōminiae lātūrōs locō, si inceptam oppūgnātiōnem reliquissent; praestāre omnēs perferre acerbitātēs, quam nōn cīvibus Rōmānīs qui Cēnabī perfidiā Gallōrum in30 terissent parentārent. Haec eadem centuriōnibus tri

[graphic][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][ocr errors][ocr errors][subsumed][merged small][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed]

būnisque militúm mandābant, ut per eōs ad Caesarem deferrentur.

Caesar approaches Vercingetorix.

Cum iam mūrō turrēs adpropinquāssent, ex cap- 18 tīvis Caesar cognovit Vercingetorīgem cōnsūmptō pābulō castra mōvisse propius Avaricum, atque ipsum 5 cum equitātū expeditisque qui inter equitēs proeliārī cōnsuēssent, insidiandī causā eō profectum quō nostrōs posterō diē pābulātum ventūrōs arbitrārētur. Quibus rēbus cōgnitīs mediā nocte silentio profectus ad hostium castra māne pervenit. Illi, celeriter per explōrā- 10 tōrēs adventū Caesaris cognitō, carrōs impedimentaque sua in artiōrēs silvās abdidērunt, cōpiās omnēs in loco edito atque apertō instrūxērunt. Quā rē nūntiātā Caesar celeriter sarcinas conferri arma expediri iussit.

And finds him strongly intrenched.

15

Collis erat leniter ab infimō acclivis. Hunc ex om- 19 nibus ferē partibus palūs difficilis atque impedīta cingebat, non latior pedibus L. Hōc sẽ colle interruptīs pontibus Galli fiducia loci continebant generātimque distribūtī` [in cīvitātēs] omnia vada [āc ṣaltus] ēius 20 palūdis obtinebant, sīc animō parātī ut, sī eam palūdem Rōmānī perrumpere cōnārentur, haesitantēs premerent ex locō superiōre; ut, qui propinquitātem locī vidēret, parātōs prope aequo Marte ad dimicandum existimāret; qui iniquitatem condiciōnis perspiceret, inānī si- 25 mulatiōne sēsē ostenāre cognosceret.

Indignantēs militēs Caesar, quod cōnspectum suum hostes ferre possent tantulō spatiō interiecto, et signum proeli exposcentēs ēdocet quantō dētrīmentō et quot virōrum fortium morte necesse sit constare victōriam; 30

20

quōs cum sic animō parātōs videat ut nullum prō suā laude periculum recusent, summae sẽ iniquitatis condemnārī dēbēre, nisi eōrum vītam laude suā habeat căriōrem. Sic militēs cōnsōlātus eōdem die redūcit in 5 castra; reliquaque quae ad oppūgnātiōnem oppidī pertinebant administrāre instituit.

The Gauls suspect Vercingetorix. His defense.

Vercingetorix, cum ad suōs redīsset, prōditiōnis insimulātus, quod castra propius Rōmānōs mōvisset, quod cum omni equitātū discessisset, quod sine im10 periō tantās cōpiās relīquisset, quod eius discessu Rōmānī tantā opportunitāte et celeritāte vēnissent; nōn haec omnia fortuitō aut sine cōnsiliō accidere potuisse; rēgnum illum Galliae malle Caesaris concessu quam ipsōrum habēre beneficiō-tālī modō accūsātus ad haec 15 respondit: Quod castra mōvisset, factum inopiā pābulī, etiam ipsīs hortantibus; quod propius Rōmānōs accessisset, persuasum locī opportunitāte, qui sẽ ipse sine mūnītiōne defenderet; equitum vērō operam neque in loco palustrī dēsīderārī dēbuisse, et illic fuisse utilem 20 quo sint profecti. Summam imperi sẽ cōnsultō nūllī discedentem trādidisse, nē is multitudinis studiō ad dīmicandum impelleretur; cui rei propter animi mollitiem studere omnēs vidēret, quod diutius laborem ferre non possent. Rōmāni si cāsu intervenerint, fortu25 nae; sī alicuius indicio vocātī, huic habendam grātiam,

quod et paucitātem eōrum ex loco superiōre cōgnōscere et virtutem dēspicere potuerint, qui dimicāre nōn ausī turpiter sē in castra recēperint. Imperium sē ā Caesare per prōditiōnem nullum dēsīderāre, quod ha30 bēre victōriā posset, quae iam esset sibi atque omnibus Gallis explōrāta; quin etiam ipsīs remittere, sī sibi ma

« IndietroContinua »