Immagini della pagina
PDF
ePub

gis honorem tribuere quam ab sẽ salūtem accipere videantur.

"Haec ut intellegātis," inquit, “ā mē sincērē prōnūntiārī, audīte Rōmānōs militēs." Prōdūcit șervōs, quōs in pābulātiōne paucīs ante diebus exceperat et 5 famē vinculisque excruciāverat. Hi iam ante ēdocti quae interrogātī prōnuntiarent, militēs sē esse legiōnāriōs dicunt; famē atque inopiā adductōs clam ex castrīs exisse, si quid frumenti aut pecoris in agris reperire possent; simili omnem exercitum inopia premi, nec iam 10 vīrēs sufficere cuiusquam nec ferre operis labōrem posse; itaque statuisse imperātōrem, sī nihil in oppūgnātiōne oppidī prōfēcisset, trīduō exercitum dēdūcere. Haec," inquit, “ā mē” [Vercingetorix] beneficia habētis, quem prōditiōnis īnsimulatis; cuius operā sine 15 vestrō sanguine tantum exercitum victōrem famē paene consumptum vidētis; quem turpiter sē ex hac fugā recipientem në qua cīvitās suīs fīnibus recipiat, ā mē prōvisum est."

66

They acquit him with enthusiasm.

66

Conclamat omnis multitūdō et suō mōre armis con- 21 crepat, quod facere in eo cōnsuērunt cuius ōrātiōnem adprobant: Summum esse Vercingetorigem ducem, nec dē ēius fidē dubitandum, nec mãiōre ratiōne bellum administrārī posse. Statuunt ut x milia hominum dēlēcta ex omnibus cōpiīs in oppidum submittantur, nec 25 sõlis Biturigibus communem salutem committendam cēnsent; quod paene in eō, sī id oppidum retinuissent, summam victōriae cōnstāre intellegebant.

Skillful defensive operations of the Gauls at Avaricum. Singulāri militum nostrōrum virtuti consilia cuius- 22 que modi Gallōrum occurrēbant, ut est summae genus 30

sollertiae atque ad omnia imitanda et efficienda quae ā quoque traduntur aptissimum. Nam et laqueis falcēs avertebant, quās, cum dēstināverant, tormentis intrōrsus redūcēbant; et aggerem cuniculis subtrahēbant, eō 5 scientius, quod apud eōs magnae sunt ferrariae atque omne genus cuniculōrum nōtum atque ūsitātum est. Tōtum autem mūrum ex omni parte turribus contabulaverant atque hās coriīs intēxerant. Tum crēbrīs diurnis nocturnisque eruptiōnibus aut aggeri ignem inferē10 bant aut milites occupātōs in opere adoriebantur; et nostrārum turrium altitudinem, quantum hās cotīdiānus agger expresserat, commissīs suārum turrium mālis adaequābant; et apertōs cunīculōs praeūstā et praeacūtā māteriā et pice fervefactā et māximī ponderis 15 saxis moradantur moenibusque adpropinquare prohibebant.

23

How a Gallic wall was built.

Mūri autem omnes Gallici hac ferē formā sunt. Trabēs dērēctae perpetuae in longitudinem paribus intervāllis, distantēs inter sẽ bīnōs pedēs, in solo conlo20 cantur. Hae revinciuntur introrsus et multo aggere

'arl'

vestiuntur; ea autem quae dīximus intervālla grandibus in fronte saxis efferciuntur. His conlocatis et coagmentātis alius insuper ōrdō additur, ut idem illud intervallum servētur neque inter sẽ contingant trabēs, 25 sed, paribus intermissis spatiis, singulae singulis saxis interiectīs arte contineantur. Sic deinceps omne opus contexitur dum iūsta mūrī altitūdō expleātur.

Hoc cum in speciem varietātemque opus dēforme non est, alternīs trabibus āc saxis, quae rēctīs līneīs suōs 30 ōrdinēs servant, tum ad ūtilitātem et dēfēnsiōnem urbium summam habet oportūnitātem; quod et ab incen

[graphic][subsumed][merged small][merged small][merged small][graphic][subsumed][merged small][merged small][merged small]

dio lapis et ab ariete māteria defendit, quae perpetuis trabibus pedum quadrāgēnum plērumque intrōrsus revincta neque perrumpi neque distrahi potest.

A sortie by the Gauls.

His tot rebus impedītā oppugnātiōne militēs, cum 24 tōtō tempore frigore et adsiduis imbribus tardarentur, 5 tamen continenti labōre omnia haec superāvērunt, et diebus xxv aggerem lātum pedēs cccxxx, altum pedēs LXXX exstrūxērunt. Cum is mūrum hostium paene contingeret et Caesar ad opus consuetudine_excuba-.. ret militesque hortārētur në quod omninō tempus ab 10 opere intermitteretur, paulo ante tertiam vigiliam est animadversum fūmāre aggerem, quem cuniculō hostēs succenderant; eōdemque tempore, tōtō mūrō clāmōre sublātō duabus portis ab utroque latere turrium ēruptiō fiebat. Alii facēs atque āridam māteriam dē mūrō in 15 aggerem ēminus iaciēbant; picem reliquāsque rēs quibus īgnis excitārī potest fundēbant; ut, quō prīmum occurrerētur aut cui rei ferrētur auxilium, vix ratiō inīrī posset. Tamen, quod institūtō Caesaris duae semper legiōnēs prō castrīs excubābant, plūrēsque partītīs tem- 20 poribus erant in opere, celeriter factum est ut aliī ēruptionibus resisterent, alii turrēs reducerent aggeremque interscinderent, omnis vērō ex castris multitūdō ad restinguendum concurreret.

Their splendid courage.

Cum in omnibus locīs, cōnsumptā iam reliquā parte 25 noctis, pūgnārētur semperque hostibus spēs victōriae redintegrārētur, eo magis quod deūstōs pluteōs turrium vidēbant, nec facile adīre apertōs ad auxiliandum animadvertēbant, semperque ipsī recentēs dēfessis succē

« IndietroContinua »