Immagini della pagina
PDF
ePub

Cum prope omnis civitās eo convēnisset, docērēturque paucis clam convocātis alio loco, alio tempore, atque oportuerit, frātrem ā frātre renūntiātum, cum lēgēs duo ex ūnā familiā vivo utroque non solum magistrātūs creāri vetārent, sed etiam in senātū esse pro- 5 hibērent, Cotum imperium dēponere coēgit; Convictolitavem, qui per sacerdotēs more cīvitātis

intermissis magistrātibus esset creātus, potestātem obtinēre iussit.

He sends Labienus northward, and goes himself toward

Gergovia. Hóc dēcrēto interposito, cohortātus Haeduos ut 34 controversiārum āc dissēnsionis obliviscerentur atque 10 omnibus omissīs (hīs] rēbus huic bello servīrent, eaque quae meruissent praemia ab sē dēvictā Galliā exspectārent, equitātumque omnem et peditum mīlia x sibi celeriter mitterent, quae in praesidiīs rei frūmentāriae causā disponeret, - exercitum in duas partēs divisit: 15 quattuor legionēs in Senonēs Parīsiosque Labiēnō dūcendās dedit; sex ipse in Arvernõs ad oppidum Gergoviam secundum flūmen Elaver duxit; equitātūs partem illi attribuit, partem sibi reliquit. Quā rē cognitā Vercingetorix, omnibus interruptīs ēius flūminis pontibus, 20 ab alterā Alūminis parte iter facere coepit.

He outwits Vercingetorix and crosses the Allier. Cum uterque utrimque exīsset exercitus, in con- 35 spectū ferēque é regione Caesaris castra ponēbat, dispositis explorātoribus, nēcubi effectó ponte Romāni còpiās trādūcerent. Erat in māgnis Caesarī difficultā- 25 tibus rēs nē māiorem aestātis partem fūmine impedīrētur, quod non ferē ante autumnum Elaver vado trānsīrī solet. Itaque, nē id accideret, silvestrī loco castrīs po

sitīs, ē regione ūnīus eorum pontium quos Vercingetorix rescindendās cūrāverat, postero diē cum duābus legionibus in occulto restitit; reliquās cõpiās cum

omnibus impedimentis, ut consuērat, misit, distrāctis 5 quibusdam cohortibus, ut numerus legiõnum constāre vidērētur.

His, quam longissimē possent progredi iūssīs, cum iam ex diei tempore coniectūram caperet in castra per

ventum, isdem sublicis, quārum pars inferior integra 10 remanēbat, pontem reficere coepit. Celeriter effecto

opere legionibusque trāductīs et loco castrīs idoneo dēlēcto, reliquās còpiās revocāvit. Vercingetorix rē cognitā, nē contrā suam voluntātem dimicāre cogerētur, māgnis itineribus antecessit.

36

Reaching Gergovia, he gets an advantageous position.

Caesar ex eo loco quintis castris Gergoviam pervēnit equestrīque eo diē proelio levi fecto, perspecto urbis sitū, quae posita in altissimo monte omnēs aditūs difficilēs habēbat, dē oppūgnātione dēspērāvit; dē ob

sessione non prius agendum constituit quam rem frū20 mentāriam expedisset. At Vercingetorix castris prope

oppidum in monte positis, mediocribus circum sē intervāllis sēparātim singulārum civitātum cõpiās conlocāverat; atque omnibus ēius iugi collibus occupātis quā

dispici poterat, horribilem speciem praebēbat; princi25 pēsque eārum civitātum, quos sibi ad consilium capien

dum dēlēgerat, primā lūce cotidiē ad sē convenire iubēbat, seu quid communicandum seu quid administrandum vidērētur; neque ūllum ferē diem intermittebat

quin equestrī proelio interiectīs sagittāriīs, quid in quo30 que esset animi ac virtūtis suorum, periclitārētur.

[graphic][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][merged small]

Erat ē regione oppidi collis sub ipsīs rādicibus montis ēgregiē mūnītus atque ex omni parte circumcīsus; quem sī tenērent nostrī, et aquae māgnā parte et pābulātione līberā prohibitūri hostēs vidēbantur. Sed is locus praesidio ab his non infirmō tenēbātur. Tamen 5 silentio noctis Caesar ex castrīs ēgressus, priusquam subsidio ex oppido venīri posset, dēiecto praesidio potītus loco duās ibi legionēs conlocāvit fossamque duplicem duodénum pedum ā māioribus castrīs ad minora perduxit, ut tūto ab repentino hostium incursū etiam 10 singuli commeāre possent.

A revolt is organized among the Haedui. Dum haec ad Gergoviam geruntur, Convictolitavis 37 Haeduus, cui magistrātum adiudicatum à Caesare demonstrāvimus, sollicitātus ab Arvernis pecūniā cum quibusdam adulēscentibus conloquitur, quorum erat 15 princeps Litaviccus atque zius frātrēs, amplissimā familiā nāti adulēscentēs. Cum his praemium commūnicat hortāturque ut sē līberos et imperio nātos meminerint. Ūnam esse Haeduorum civitātem, quae certissimam Galliae victoriam distineat; ēius auctoritāte 20 reliquas continēri; quā trāductā locum consistendi Romānis in Galliā nõn fore. Esse non nullo sē Caesaris beneficio adfectum, sic tamen ut iūstissimam apud eum causam obtinuerit; sed plūs commüni libertāti tribuere. Cūr enim potius Haedui dē suo iūre et dē lēgibus ad 25 Caesarem disceptātorem, quam Romāni ad Haeduos veniant?

Celeriter adulēscentibus et õrātione magistrātūs et praemio dēductīs, cum sē vel prīncipēs ēius consili fore profitērentur, ratio perficiendi quaerēbātur, quod cīvi- 30

« IndietroContinua »