Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]
[graphic][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][ocr errors][subsumed][subsumed][ocr errors][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][merged small]
[graphic]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

GERGOVIA.

omnēs iubet petere regiõnēs. Haec procul ex oppido vidēbantur, ut erat ā Gergoviā dēspectus in castra; neque tanto spatio, certi quid esset, explorāri poterat. Legionem x eodem lūce mittit et paulum progressam inferiore constituit loco silvisque occultat. Augętur 5 Gallīs suspicio, atque omnēs illo ad munītionem copiae trādūcuntur.

Vacua castra hostium Caesar conspicātus, tēctīs īnsīgnibus suorum occultātīsque sīgnīs mīlitāribus, rārās militēs, nē ex oppido animadverterentur, ex māioribus 10 castris in minora trādūcit, lēgātīsque quõs singulīs legionibus praefécerat quid fieri velit ostendit; in prīmis monet ut contineant militēs nē studio pūgnandi aut spē praedae longius progrediantur; quid iniquitās locī habeat incommodi proponit; hoc ūnā celeritāte posse 15 vitāri; occāsionis esse rem, non proeli. His rebus expositīs sīgnum dat et ab dextrā parte aliò ascēnsū eodem tempore Haeduos mittit.

He captures the Gallic camp by a sudden attack. Mūrus oppidi ā plānitiē atque initio ascēnsūs rēctā 46 regione, si nūllus ānfrāctus intercēderet, mcc passūs.20 aberat; quicquid hūc circuitūs ad molliendum clivum accesserat, id spatium itineris augēbat. A medio ferē colle in longitūdinem, ut nātūra montis ferēbat, ex grandibus saxīs vi pedum mūrum qui nostrorum impetum tardāret praedūxerant Galli atque, inferiore 25 omni spatio vacuo relicto, superiorem partem collis usque ad mūrum oppidi dēnsissimis castrīs complēverant. Mīlitēs dato signo celeriter ad mūnītionem perveniunt eamque trānsgressi trīnīs castrīs potiuntur; āc tanta fuit in castrīs capiendis celerițās ut Teutomatus, 30

« IndietroContinua »